De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe neque consilio primordia rerum
  2. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  3. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  4. sed quia multa modis multis primordia rerum
  5. ex infinito iam tempore percita plagis
  6. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  7. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  8. quae cumque inter se possent congressa creare,
  9. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  10. omnigenus coetus et motus experiundo
  11. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  12. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  13. terrai maris et caeli generisque animantum.
  14. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  15. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  16. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  17. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  18. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  19. diffugere inde loci partes coepere paresque
  20. cum paribus iungi res et discludere mundum
  21. membraque dividere et magnas disponere partes
  22. omnigenis e principiis, discordia quorum
  23. intervalla vias conexus pondera plagas
  24. concursus motus turbabat proelia miscens
  25. propter dissimilis formas variasque figuras,
  26. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  27. nec motus inter sese dare convenientis,
  28. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  29. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  30. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  31. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  32. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  33. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  34. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  35. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  36. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  37. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  38. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  39. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  40. partibus erumpens primus se sustulit aether
  41. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  42. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  43. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  44. matutina rubent radiati lumina solis
  45. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  46. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  47. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  48. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  49. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  50. corpore concreto circum datus undique saepsit
  51. et late diffusus in omnis undique partis
  52. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  53. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  54. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  55. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  56. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  57. nec levia ut possent per summas labier oras,
  58. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  59. versent et partes ut mundi totius extent;
  60. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  61. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  62. his igitur rebus retractis terra repente,
  63. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  64. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  65. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  66. et radii solis cogebant undique terram
  67. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  68. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  69. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  70. augebat mare manando camposque natantis,
  71. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  72. corpora multa vaporis et altaque caeli
  73. densabant procul a terris fulgentia templa.
  74. sidebant campi, crescebant montibus altis
  75. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  76. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  77. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  78. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  79. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  80. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  81. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  82. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  83. atque levissimus super influit auras
  84. nec liquidum corpus turbantibus auris
  85. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  86. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  87. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  88. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  89. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  90. unum labendi conservans usque tenorem.
  91. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  92. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  93. ex utraque polum parti premere nobis
  94. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  95. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  96. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  97. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  98. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  99. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  100. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  101. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  102. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  103. passim per caeli volvunt summania templa,
  104. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  105. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  106. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  107. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  108. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  109. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  110. in variis mundis varia ratione creatis,
  111. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  112. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  113. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  114. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  115. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  116. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  117. evanescere paulatim et decrescere pondus
  118. convenit atque aliam naturam supter habere
  119. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  120. partibus mundi, quibus insita vivit.
  121. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  122. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  123. nec caput est oneri collo nec denique totum
  124. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  125. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  126. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  127. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  128. sic igitur tellus non est aliena repente
  129. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  130. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  131. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  132. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  133. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  134. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  135. partibus mundi caeloque revincta;
  136. nam communibus inter se radicibus haerent
  137. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  138. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  139. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  140. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  141. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  142. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  143. iamne vides quantum tenuis natura valere
  144. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  145. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  146. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  147. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  148. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  149. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  150. nil magnis intervallis de corpore libant
  151. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  152. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  153. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  154. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  155. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.