De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe neque consilio primordia rerum
  2. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  3. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  4. sed quia multa modis multis primordia rerum
  5. ex infinito iam tempore percita plagis
  6. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  7. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  8. quae cumque inter se possent congressa creare,
  9. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  10. omnigenus coetus et motus experiundo
  11. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  12. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  13. terrai maris et caeli generisque animantum.
  14. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  15. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  16. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  17. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  18. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  19. diffugere inde loci partes coepere paresque
  20. cum paribus iungi res et discludere mundum
  21. membraque dividere et magnas disponere partes
  22. omnigenis e principiis, discordia quorum
  23. intervalla vias conexus pondera plagas
  24. concursus motus turbabat proelia miscens
  25. propter dissimilis formas variasque figuras,
  26. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  27. nec motus inter sese dare convenientis,
  28. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  29. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  30. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  31. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  32. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  33. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  34. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  35. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  36. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  37. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  38. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  39. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  40. partibus erumpens primus se sustulit aether
  41. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  42. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  43. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  44. matutina rubent radiati lumina solis
  45. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  46. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  47. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  48. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  49. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  50. corpore concreto circum datus undique saepsit
  51. et late diffusus in omnis undique partis
  52. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  53. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  54. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  55. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  56. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  57. nec levia ut possent per summas labier oras,
  58. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  59. versent et partes ut mundi totius extent;
  60. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  61. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  62. his igitur rebus retractis terra repente,
  63. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  64. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  65. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  66. et radii solis cogebant undique terram
  67. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  68. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  69. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  70. augebat mare manando camposque natantis,
  71. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  72. corpora multa vaporis et altaque caeli
  73. densabant procul a terris fulgentia templa.
  74. sidebant campi, crescebant montibus altis
  75. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa