De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor item quondam coepit superare coortus,
  2. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  3. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  4. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  5. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  6. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  7. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  8. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  9. nam certe neque consilio primordia rerum
  10. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  11. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  12. sed quia multa modis multis primordia rerum
  13. ex infinito iam tempore percita plagis
  14. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  15. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  16. quae cumque inter se possent congressa creare,
  17. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  18. omnigenus coetus et motus experiundo
  19. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  20. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  21. terrai maris et caeli generisque animantum.
  22. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  23. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  24. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  25. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  26. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  27. diffugere inde loci partes coepere paresque
  28. cum paribus iungi res et discludere mundum
  29. membraque dividere et magnas disponere partes
  30. omnigenis e principiis, discordia quorum
  31. intervalla vias conexus pondera plagas
  32. concursus motus turbabat proelia miscens
  33. propter dissimilis formas variasque figuras,
  34. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  35. nec motus inter sese dare convenientis,
  36. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  37. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  38. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  39. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  40. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  41. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  42. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  43. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  44. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  45. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  46. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  47. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  48. partibus erumpens primus se sustulit aether
  49. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  50. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  51. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  52. matutina rubent radiati lumina solis
  53. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  54. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  55. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  56. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  57. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  58. corpore concreto circum datus undique saepsit
  59. et late diffusus in omnis undique partis
  60. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  61. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  62. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  63. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  64. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  65. nec levia ut possent per summas labier oras,
  66. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  67. versent et partes ut mundi totius extent;
  68. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  69. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  70. his igitur rebus retractis terra repente,
  71. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  72. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  73. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  74. et radii solis cogebant undique terram
  75. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  76. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  77. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  78. augebat mare manando camposque natantis,
  79. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  80. corpora multa vaporis et altaque caeli
  81. densabant procul a terris fulgentia templa.
  82. sidebant campi, crescebant montibus altis
  83. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  84. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  85. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  86. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  87. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  88. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  89. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  90. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  91. atque levissimus super influit auras
  92. nec liquidum corpus turbantibus auris
  93. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  94. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  95. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  96. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  97. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  98. unum labendi conservans usque tenorem.
  99. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  100. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  101. ex utraque polum parti premere nobis
  102. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  103. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  104. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  105. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  106. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  107. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  108. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  109. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  110. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  111. passim per caeli volvunt summania templa,
  112. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  113. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  114. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  115. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  116. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  117. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  118. in variis mundis varia ratione creatis,
  119. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  120. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  121. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  122. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  123. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  124. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  125. evanescere paulatim et decrescere pondus
  126. convenit atque aliam naturam supter habere
  127. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  128. partibus mundi, quibus insita vivit.
  129. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  130. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  131. nec caput est oneri collo nec denique totum
  132. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  133. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  134. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  135. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  136. sic igitur tellus non est aliena repente
  137. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  138. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  139. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  140. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  141. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  142. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  143. partibus mundi caeloque revincta;
  144. nam communibus inter se radicibus haerent
  145. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  146. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  147. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  148. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  149. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  150. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  151. iamne vides quantum tenuis natura valere
  152. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  153. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  154. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  155. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  156. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  157. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  158. nil magnis intervallis de corpore libant
  159. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.