De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  2. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  3. umor item quondam coepit superare coortus,
  4. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  5. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  6. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  7. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  8. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  9. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  10. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  11. nam certe neque consilio primordia rerum
  12. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  13. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  14. sed quia multa modis multis primordia rerum
  15. ex infinito iam tempore percita plagis
  16. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  17. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  18. quae cumque inter se possent congressa creare,
  19. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  20. omnigenus coetus et motus experiundo
  21. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  22. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  23. terrai maris et caeli generisque animantum.
  24. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  25. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  26. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  27. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  28. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  29. diffugere inde loci partes coepere paresque
  30. cum paribus iungi res et discludere mundum
  31. membraque dividere et magnas disponere partes
  32. omnigenis e principiis, discordia quorum
  33. intervalla vias conexus pondera plagas
  34. concursus motus turbabat proelia miscens
  35. propter dissimilis formas variasque figuras,
  36. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  37. nec motus inter sese dare convenientis,
  38. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  39. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  40. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  41. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  42. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  43. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  44. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  45. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  46. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  47. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  48. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  49. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  50. partibus erumpens primus se sustulit aether
  51. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  52. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  53. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  54. matutina rubent radiati lumina solis
  55. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  56. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  57. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  58. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  59. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  60. corpore concreto circum datus undique saepsit
  61. et late diffusus in omnis undique partis
  62. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  63. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  64. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  65. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  66. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  67. nec levia ut possent per summas labier oras,
  68. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  69. versent et partes ut mundi totius extent;
  70. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  71. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  72. his igitur rebus retractis terra repente,
  73. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  74. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  75. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  76. et radii solis cogebant undique terram
  77. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  78. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  79. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  80. augebat mare manando camposque natantis,
  81. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  82. corpora multa vaporis et altaque caeli
  83. densabant procul a terris fulgentia templa.
  84. sidebant campi, crescebant montibus altis
  85. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  86. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  87. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  88. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  89. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  90. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  91. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  92. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  93. atque levissimus super influit auras
  94. nec liquidum corpus turbantibus auris
  95. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  96. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  97. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  98. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  99. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  100. unum labendi conservans usque tenorem.
  101. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  102. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  103. ex utraque polum parti premere nobis
  104. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  105. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  106. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  107. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  108. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  109. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  110. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  111. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  112. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  113. passim per caeli volvunt summania templa,
  114. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  115. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  116. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  117. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  118. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  119. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  120. in variis mundis varia ratione creatis,
  121. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  122. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  123. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  124. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  125. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  126. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  127. evanescere paulatim et decrescere pondus
  128. convenit atque aliam naturam supter habere
  129. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  130. partibus mundi, quibus insita vivit.
  131. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  132. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  133. nec caput est oneri collo nec denique totum
  134. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  135. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  136. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  137. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  138. sic igitur tellus non est aliena repente
  139. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  140. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  141. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  142. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  143. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  144. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  145. partibus mundi caeloque revincta;
  146. nam communibus inter se radicibus haerent
  147. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  148. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  149. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  150. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  151. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  152. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  153. iamne vides quantum tenuis natura valere
  154. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  155. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  156. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  157. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  158. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  159. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  160. nil magnis intervallis de corpore libant
  161. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  162. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  163. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  164. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  165. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  166. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  167. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  168. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  169. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  170. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  171. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  172. per multum, specie confusa videntur
  173. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  174. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  175. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  176. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  177. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  178. scire licet perquam pauxillo posse minores
  179. esse vel exigua maioris parte brevique.
  180. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  181. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  182. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  183. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  184. Illud item non est mirandum, qua ratione
  185. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  186. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  187. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  188. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  189. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  190. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  191. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  192. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  193. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  194. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  195. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  196. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  197. percipiat calidis fervoribus ardor,
  198. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  199. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  200. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  201. accidere ex una scintilla incendia passim.
  202. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  203. possideat multum caecis fervoribus ignem
  204. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  205. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  206. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  207. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  208. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  209. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  210. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  211. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  212. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  213. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  214. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  215. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  216. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  217. evanescere enim rapidas illius et acris
  218. imminui supter viris, ideoque relinqui
  219. paulatim solem cum posterioribus signis,
  220. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  221. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  222. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  223. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  224. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  225. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  226. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  227. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  228. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  229. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  230. alternis certo fluere alter tempore possit,
  231. qui queat aestivis solem detrudere signis
  232. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  233. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  234. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  235. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  236. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  237. posse alternis e partibus ire.
  238. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  239. diversas ire in partis inferna supernis?
  240. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  241. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  242. At nox obruit ingenti caligine terras,
  243. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  244. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  245. concussos itere et labefactos multo,
  246. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  247. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  248. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  249. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  250. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  251. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  252. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  253. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  254. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  255. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  256. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  257. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  258. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  259. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  260. semina confluere et solis reparare nitorem.
  261. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  262. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  263. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  264. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  265. tempore et inpubem molli pubescere veste
  266. et pariter mollem malis demittere barbam.
  267. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  268. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  269. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  270. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  271. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  272. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  273. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  274. aut quia sol idem sub terras atque superne
  275. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  276. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  277. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  278. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  279. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  280. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  281. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  282. distinet aequato caelum discrimine metas
  283. propter signiferi posituram totius orbis,
  284. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  285. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  286. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  287. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  288. aut quia crassior est certis in partibus ,
  289. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  290. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  291. propterea noctes hiberno tempore longae
  292. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  293. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  294. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  295. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  296. propterea fit uti videantur dicere verum.
  297. Luna potest solis radiis percussa nitere
  298. inque dies magis id lumen convertere nobis
  299. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  300. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  301. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  302. inde minutatim retro quasi condere lumen
  303. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  304. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  305. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  306. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  307. est etiam quare proprio cum lumine possit
  308. volvier et varias splendoris reddere formas;
  309. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  310. labitur omnimodis occursans officiensque,
  311. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  312. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  313. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  314. versandoque globum variantis edere formas,
  315. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  316. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  317. inde minutatim retro contorquet et aufert
  318. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  319. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  320. astrologorum artem contra convincere tendit,
  321. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  322. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  323. denique cur nequeat semper nova luna creari
  324. ordine formarum certo certisque figuris
  325. inque dies privos aborisci quaeque creata
  326. atque alia illius reparari in parte locoque,
  327. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  328. ordine cum videas tam certo multa creari.
  329. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  330. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  331. Flora quibus mater praespargens ante viai
  332. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  333. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  334. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  335. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  336. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  337. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  338. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  339. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  340. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  341. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  342. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  343. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  344. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  345. nam cur luna queat terram secludere solis
  346. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  347. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  348. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  349. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  350. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  351. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  352. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  353. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  354. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  355. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  356. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  357. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  358. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  359. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  360. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  361. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  362. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  363. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  364. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  365. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  366. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  367. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  368. quove modo possent offecto lumine obire
  369. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  370. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  371. omnia convisunt clara loca candida luce,
  372. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  373. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  374. tollere et incertis crerint committere ventis.
  375. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  376. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  377. florida fulserunt viridanti prata colore,
  378. arboribusque datumst variis exinde per auras
  379. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  380. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  381. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  382. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  383. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  384. multa modis multis varia ratione coorta.
  385. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  386. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  387. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  388. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  389. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  390. imbribus et calido solis concreta vapore;
  391. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  392. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  393. principio genus alituum variaeque volucres
  394. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  395. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  396. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  397. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  398. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  399. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  400. crescebant uteri terram radicibus apti;
  401. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  402. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  403. convertebat ibi natura foramina terrae
  404. et sucum venis cogebat fundere apertis
  405. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  406. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  407. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  408. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  409. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  410. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  411. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  412. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  413. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  414. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  415. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  416. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  417. simul volucres variantibus formis.
  418. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  419. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  420. mutat enim mundi naturam totius aetas
  421. ex alioque alius status excipere omnia debet
  422. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  423. omnia commutat natura et vertere cogit.
  424. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  425. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  426. sic igitur mundi naturam totius aetas
  427. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  428. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  429. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  430. conatast mira facie membrisque coorta,
  431. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  432. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  433. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  434. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  435. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  436. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  437. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  438. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  439. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  440. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  441. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  442. ut propagando possint procudere saecla;
  443. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  444. semina qua possint membris manare remissis,
  445. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  446. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  447. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  448. nec potuisse propagando procudere prolem.
  449. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  450. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  451. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  452. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  453. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  454. principio genus acre leonum saevaque saecla
  455. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  456. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  457. et genus omne quod est veterino semine partum
  458. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  459. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  460. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  461. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  462. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  463. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  464. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  465. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  466. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  467. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  468. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  469. donec ad interitum genus id natura redegit.
  470. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  471. esse queunt duplici natura et corpore bino
  472. ex alienigenis membris compacta, potestas
  473. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  474. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  475. principio circum tribus actis impiger annis
  476. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  477. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  478. post ubi equum validae vires aetate senecta
  479. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  480. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  481. officit et molli vestit lanugine malas;
  482. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  483. confieri credas Centauros posse neque esse,
  484. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  485. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  486. inter se quorum discordia membra videmus;
  487. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  488. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  489. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  490. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  491. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  492. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  493. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  494. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  495. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  496. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  497. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  498. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  499. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  500. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  501. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  502. multa licet simili ratione effutiat ore,
  503. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  504. fluxisse et gemmis florere arbusta
  505. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  506. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  507. et manibus totum circum se vertere caelum.
  508. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  509. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  510. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  511. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  512. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  513. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  514. non tamen inter se possunt complexa creari,
  515. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  516. foedere naturae certo discrimina servant.
  517. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  518. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  519. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  520. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  521. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  522. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  523. multaque per caelum solis volventia lustra
  524. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  525. nec robustus erat curvi moderator aratri
  526. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  527. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  528. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  529. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  530. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  531. glandiferas inter curabant corpora quercus
  532. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  533. arbita puniceo fieri matura colore,
  534. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  535. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  536. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  537. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  538. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  539. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  540. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  541. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  542. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  543. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  544. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  545. necdum res igni scibant tractare neque uti
  546. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  547. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  548. et frutices inter condebant squalida membra
  549. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  550. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  551. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  552. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  553. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  554. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  555. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  556. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  557. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  558. et manuum mira freti virtute pedumque
  559. consectabantur silvestria saecla ferarum
  560. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  561. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  562. saetigerisque pares subus silvestria membra
  563. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  564. circum se foliis ac frondibus involventes.
  565. nec plangore diem magno solemque per agros
  566. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  567. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  568. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  569. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  570. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  571. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  572. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  573. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  574. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  575. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  576. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  577. spumigeri suis adventu validique leonis
  578. atque intempesta cedebant nocte paventes
  579. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  580. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  581. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  582. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  583. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  584. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  585. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  586. at quos effugium servarat corpore adeso,
  587. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  588. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  589. donique eos vita privarant vermina saeva
  590. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  591. at non multa virum sub signis milia ducta
  592. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  593. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  594. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  595. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  596. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  597. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  598. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  599. tum penuria deinde cibi languentia leto
  600. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  601. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  602. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  603. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  604. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  605. ---
  606. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  607. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  608. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  609. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  610. et Venus inminuit viris puerique parentum
  611. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  612. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  613. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  614. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  615. vocibus et gestu cum balbe significarent
  616. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  617. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  618. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  619. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  620. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  621. At varios linguae sonitus natura subegit
  622. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  623. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  624. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  625. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  626. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  627. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  628. illis iratus petit atque infestus inurget.
  629. at catuli pantherarum scymnique leonum
  630. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  631. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  632. alituum porro genus alis omne videmus
  633. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  634. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  635. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  636. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  637. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  638. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  639. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  640. inter se fuerant, unde insita notities est
  641. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  642. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  643. cogere item pluris unus victosque domare
  644. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  645. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  646. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  647. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  648. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  649. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  650. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  651. pro vario sensu varia res voce notaret?
  652. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  653. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  654. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  655. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  656. inritata canum cum primum magna Molossum
  657. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  658. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  659. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  660. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  661. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  662. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  663. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  664. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  665. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  666. denique non hinnitus item differre videtur,
  667. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  668. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  669. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  670. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  671. postremo genus alituum variaeque volucres,
  672. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  673. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  674. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  675. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  676. et partim mutant cum tempestatibus una
  677. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  678. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  679. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  680. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  681. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  682. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  683. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  684. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  685. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  686. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  687. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  688. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  689. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  690. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  691. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  692. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  693. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  694. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  695. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  696. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  697. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  698. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  699. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  700. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  701. condere coeperunt urbis arcemque locare
  702. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  703. et pecudes et agros divisere atque dedere
  704. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  705. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  706. posterius res inventast aurumque repertum,
  707. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  708. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  709. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  710. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  711. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  712. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  713. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  714. ut fundamento stabili fortuna maneret
  715. et placidam possent opulenti degere vitam,
  716. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  717. certantes iter infestum fecere viai,
  718. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  719. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  720. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  721. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  722. ut satius multo iam sit parere quietum
  723. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  724. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  725. angustum per iter luctantes ambitionis;
  726. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  727. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  728. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  729. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  730. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  731. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  732. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  733. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  734. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  735. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  736. inde magistratum partim docuere creare
  737. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  738. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  739. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  740. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  741. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  742. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  743. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  744. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  745. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  746. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  747. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  748. qui violat factis communia foedera pacis.
  749. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  750. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  751. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  752. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  753. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  754. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  755. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  756. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  757. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  758. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  759. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  760. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  761. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  762. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  763. egregias animo facies vigilante videbant
  764. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  765. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  766. membra movere videbantur vocesque superbas
  767. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  768. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  769. subpeditabatur facies et forma manebat,
  770. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  771. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  772. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  773. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  774. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  775. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  776. praeterea caeli rationes ordine certo
  777. et varia annorum cernebant tempora verti
  778. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  779. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  780. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  781. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  782. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  783. luna dies et nox et noctis signa severa
  784. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  785. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  786. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  787. O genus infelix humanum, talia divis
  788. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  789. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  790. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  791. nec pietas ullast velatum saepe videri
  792. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  793. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  794. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  795. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  796. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  797. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  798. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  799. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  800. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  801. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  802. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  803. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  804. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  805. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  806. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  807. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  808. an divinitus aeterna donata salute
  809. perpetuo possint aevi labentia tractu
  810. inmensi validas aevi contemnere viris.
  811. praeterea cui non animus formidine divum
  812. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  813. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  814. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  815. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  816. corripiunt divum percussi membra timore,
  817. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  818. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  819. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  820. induperatorem classis super aequora verrit
  821. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  822. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  823. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  824. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  825. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  826. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  827. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  828. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  829. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  830. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  831. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  832. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  833. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  834. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  835. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  836. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  837. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  838. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  839. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  840. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  841. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  842. sive feras interficere et ditescere praeda;
  843. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  844. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  845. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  846. horribili sonitu silvas exederat altis
  847. a radicibus et terram percoxerat igni,
  848. manabat venis ferventibus in loca terrae
  849. concava conveniens argenti rivus et auri,
  850. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  851. posterius claro in terra splendere colore,
  852. tollebant nitido capti levique lepore,
  853. et simili formata videbant esse figura
  854. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  855. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  856. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  857. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  858. mucronum duci fastigia procudendo,
  859. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  860. materiemque dolare et levia radere tigna
  861. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  862. nec minus argento facere haec auroque parabant
  863. quam validi primum violentis viribus aeris,
  864. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  865. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  866. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  867. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  868. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  869. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  870. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  871. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  872. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  873. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  874. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  875. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  876. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  877. et lapides et item silvarum fragmina rami
  878. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  879. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  880. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  881. quo facilis magis est natura et copia maior.
  882. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  883. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  884. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  885. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  886. inde minutatim processit ferreus ensis
  887. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  888. et ferro coepere solum proscindere terrae
  889. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  890. et prius est armatum in equi conscendere costas
  891. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  892. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  893. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  894. et quam falciferos armatum escendere currus.
  895. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  896. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  897. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  898. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  899. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  900. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  901. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  902. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  903. et validos partim prae se misere leones
  904. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  905. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  906. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  907. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  908. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  909. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  910. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  911. inritata leae iaciebant corpora saltu
  912. undique et adversum venientibus ora patebant
  913. et nec opinantis a tergo deripiebant
  914. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  915. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  916. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  917. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  918. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  919. et validis socios caedebant dentibus apri
  920. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  921. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  922. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  923. nam transversa feros exibant dentis adactus
  924. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  925. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres