De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis enim superare potest ubi materiai
  2. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  3. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  4. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  5. umor item quondam coepit superare coortus,
  6. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  7. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  8. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  9. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  10. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  11. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  12. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  13. nam certe neque consilio primordia rerum
  14. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  15. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  16. sed quia multa modis multis primordia rerum
  17. ex infinito iam tempore percita plagis
  18. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  19. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  20. quae cumque inter se possent congressa creare,
  21. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  22. omnigenus coetus et motus experiundo
  23. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  24. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  25. terrai maris et caeli generisque animantum.
  26. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  27. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  28. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  29. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  30. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  31. diffugere inde loci partes coepere paresque
  32. cum paribus iungi res et discludere mundum
  33. membraque dividere et magnas disponere partes
  34. omnigenis e principiis, discordia quorum
  35. intervalla vias conexus pondera plagas
  36. concursus motus turbabat proelia miscens
  37. propter dissimilis formas variasque figuras,
  38. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  39. nec motus inter sese dare convenientis,
  40. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  41. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  42. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  43. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  44. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  45. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  46. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  47. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  48. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  49. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  50. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  51. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  52. partibus erumpens primus se sustulit aether
  53. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  54. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  55. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  56. matutina rubent radiati lumina solis
  57. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  58. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  59. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  60. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  61. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  62. corpore concreto circum datus undique saepsit
  63. et late diffusus in omnis undique partis
  64. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  65. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  66. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  67. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  68. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  69. nec levia ut possent per summas labier oras,
  70. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  71. versent et partes ut mundi totius extent;
  72. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  73. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  74. his igitur rebus retractis terra repente,
  75. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  76. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  77. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  78. et radii solis cogebant undique terram
  79. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  80. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  81. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  82. augebat mare manando camposque natantis,
  83. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  84. corpora multa vaporis et altaque caeli
  85. densabant procul a terris fulgentia templa.
  86. sidebant campi, crescebant montibus altis
  87. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  88. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  89. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  90. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  91. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  92. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  93. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  94. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  95. atque levissimus super influit auras
  96. nec liquidum corpus turbantibus auris
  97. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  98. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  99. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  100. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  101. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  102. unum labendi conservans usque tenorem.
  103. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  104. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  105. ex utraque polum parti premere nobis
  106. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  107. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  108. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  109. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  110. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  111. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  112. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  113. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  114. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  115. passim per caeli volvunt summania templa,
  116. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  117. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  118. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  119. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  120. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  121. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  122. in variis mundis varia ratione creatis,
  123. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  124. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  125. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  126. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  127. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  128. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  129. evanescere paulatim et decrescere pondus
  130. convenit atque aliam naturam supter habere
  131. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  132. partibus mundi, quibus insita vivit.
  133. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  134. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  135. nec caput est oneri collo nec denique totum
  136. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  137. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  138. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  139. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  140. sic igitur tellus non est aliena repente
  141. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  142. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  143. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  144. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  145. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  146. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  147. partibus mundi caeloque revincta;
  148. nam communibus inter se radicibus haerent
  149. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  150. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  151. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  152. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  153. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  154. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  155. iamne vides quantum tenuis natura valere
  156. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  157. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  158. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  159. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  160. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  161. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  162. nil magnis intervallis de corpore libant
  163. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  164. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  165. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  166. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  167. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  168. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  169. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  170. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  171. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  172. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  173. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  174. per multum, specie confusa videntur
  175. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  176. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  177. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  178. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  179. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  180. scire licet perquam pauxillo posse minores
  181. esse vel exigua maioris parte brevique.
  182. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  183. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  184. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  185. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  186. Illud item non est mirandum, qua ratione
  187. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  188. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  189. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  190. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  191. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  192. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  193. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  194. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  195. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  196. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  197. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  198. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  199. percipiat calidis fervoribus ardor,
  200. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  201. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  202. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  203. accidere ex una scintilla incendia passim.
  204. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  205. possideat multum caecis fervoribus ignem
  206. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  207. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  208. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  209. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  210. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  211. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  212. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  213. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  214. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  215. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  216. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  217. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  218. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  219. evanescere enim rapidas illius et acris
  220. imminui supter viris, ideoque relinqui
  221. paulatim solem cum posterioribus signis,
  222. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  223. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  224. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  225. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  226. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  227. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  228. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  229. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  230. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  231. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  232. alternis certo fluere alter tempore possit,
  233. qui queat aestivis solem detrudere signis
  234. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  235. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  236. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  237. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  238. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  239. posse alternis e partibus ire.
  240. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  241. diversas ire in partis inferna supernis?
  242. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  243. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  244. At nox obruit ingenti caligine terras,
  245. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  246. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  247. concussos itere et labefactos multo,
  248. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  249. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  250. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  251. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  252. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  253. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  254. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  255. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  256. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  257. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  258. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  259. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  260. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  261. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  262. semina confluere et solis reparare nitorem.
  263. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  264. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  265. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  266. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  267. tempore et inpubem molli pubescere veste
  268. et pariter mollem malis demittere barbam.
  269. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  270. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  271. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  272. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  273. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  274. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  275. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  276. aut quia sol idem sub terras atque superne
  277. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  278. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  279. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  280. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  281. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  282. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  283. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  284. distinet aequato caelum discrimine metas
  285. propter signiferi posituram totius orbis,
  286. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  287. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  288. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  289. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  290. aut quia crassior est certis in partibus ,
  291. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  292. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  293. propterea noctes hiberno tempore longae
  294. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  295. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  296. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  297. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  298. propterea fit uti videantur dicere verum.
  299. Luna potest solis radiis percussa nitere
  300. inque dies magis id lumen convertere nobis
  301. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  302. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  303. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  304. inde minutatim retro quasi condere lumen
  305. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  306. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  307. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  308. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  309. est etiam quare proprio cum lumine possit
  310. volvier et varias splendoris reddere formas;
  311. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  312. labitur omnimodis occursans officiensque,
  313. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  314. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  315. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  316. versandoque globum variantis edere formas,
  317. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  318. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  319. inde minutatim retro contorquet et aufert
  320. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  321. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  322. astrologorum artem contra convincere tendit,
  323. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  324. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  325. denique cur nequeat semper nova luna creari
  326. ordine formarum certo certisque figuris
  327. inque dies privos aborisci quaeque creata
  328. atque alia illius reparari in parte locoque,
  329. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  330. ordine cum videas tam certo multa creari.
  331. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  332. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  333. Flora quibus mater praespargens ante viai
  334. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  335. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  336. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  337. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  338. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  339. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  340. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  341. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  342. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  343. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  344. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  345. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  346. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  347. nam cur luna queat terram secludere solis
  348. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  349. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  350. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  351. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  352. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  353. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  354. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  355. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  356. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  357. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  358. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  359. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  360. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  361. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  362. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  363. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  364. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  365. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  366. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  367. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  368. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  369. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  370. quove modo possent offecto lumine obire
  371. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  372. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  373. omnia convisunt clara loca candida luce,
  374. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  375. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  376. tollere et incertis crerint committere ventis.
  377. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  378. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  379. florida fulserunt viridanti prata colore,
  380. arboribusque datumst variis exinde per auras
  381. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  382. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  383. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  384. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  385. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  386. multa modis multis varia ratione coorta.
  387. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  388. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  389. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  390. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  391. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  392. imbribus et calido solis concreta vapore;
  393. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  394. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  395. principio genus alituum variaeque volucres
  396. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  397. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  398. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  399. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  400. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  401. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  402. crescebant uteri terram radicibus apti;
  403. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  404. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  405. convertebat ibi natura foramina terrae
  406. et sucum venis cogebat fundere apertis
  407. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  408. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  409. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  410. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  411. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  412. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  413. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  414. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  415. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  416. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  417. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  418. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  419. simul volucres variantibus formis.
  420. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  421. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  422. mutat enim mundi naturam totius aetas
  423. ex alioque alius status excipere omnia debet
  424. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  425. omnia commutat natura et vertere cogit.
  426. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  427. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  428. sic igitur mundi naturam totius aetas
  429. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  430. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  431. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  432. conatast mira facie membrisque coorta,
  433. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  434. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  435. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  436. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  437. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  438. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  439. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  440. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  441. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  442. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  443. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  444. ut propagando possint procudere saecla;
  445. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  446. semina qua possint membris manare remissis,
  447. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  448. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  449. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  450. nec potuisse propagando procudere prolem.
  451. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  452. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  453. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  454. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  455. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  456. principio genus acre leonum saevaque saecla
  457. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  458. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  459. et genus omne quod est veterino semine partum
  460. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  461. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  462. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  463. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  464. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  465. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  466. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  467. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  468. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  469. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  470. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  471. donec ad interitum genus id natura redegit.
  472. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  473. esse queunt duplici natura et corpore bino
  474. ex alienigenis membris compacta, potestas
  475. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  476. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  477. principio circum tribus actis impiger annis
  478. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  479. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  480. post ubi equum validae vires aetate senecta
  481. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  482. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  483. officit et molli vestit lanugine malas;
  484. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  485. confieri credas Centauros posse neque esse,
  486. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  487. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  488. inter se quorum discordia membra videmus;
  489. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  490. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  491. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  492. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  493. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  494. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  495. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  496. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  497. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  498. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  499. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  500. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  501. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  502. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  503. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  504. multa licet simili ratione effutiat ore,
  505. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  506. fluxisse et gemmis florere arbusta
  507. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  508. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  509. et manibus totum circum se vertere caelum.
  510. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  511. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  512. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  513. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  514. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  515. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  516. non tamen inter se possunt complexa creari,
  517. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  518. foedere naturae certo discrimina servant.
  519. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  520. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  521. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  522. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  523. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  524. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  525. multaque per caelum solis volventia lustra
  526. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  527. nec robustus erat curvi moderator aratri
  528. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  529. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  530. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  531. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  532. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  533. glandiferas inter curabant corpora quercus
  534. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  535. arbita puniceo fieri matura colore,
  536. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  537. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  538. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  539. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  540. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  541. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  542. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  543. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  544. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  545. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  546. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  547. necdum res igni scibant tractare neque uti
  548. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  549. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  550. et frutices inter condebant squalida membra
  551. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  552. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  553. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  554. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  555. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  556. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  557. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  558. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  559. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  560. et manuum mira freti virtute pedumque
  561. consectabantur silvestria saecla ferarum
  562. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  563. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  564. saetigerisque pares subus silvestria membra
  565. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  566. circum se foliis ac frondibus involventes.
  567. nec plangore diem magno solemque per agros
  568. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  569. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  570. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  571. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  572. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  573. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  574. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  575. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  576. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  577. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  578. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  579. spumigeri suis adventu validique leonis
  580. atque intempesta cedebant nocte paventes
  581. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  582. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  583. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  584. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  585. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  586. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  587. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  588. at quos effugium servarat corpore adeso,
  589. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  590. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  591. donique eos vita privarant vermina saeva
  592. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  593. at non multa virum sub signis milia ducta
  594. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  595. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  596. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  597. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  598. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  599. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  600. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  601. tum penuria deinde cibi languentia leto
  602. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  603. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  604. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  605. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  606. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  607. ---
  608. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  609. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  610. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  611. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  612. et Venus inminuit viris puerique parentum
  613. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  614. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  615. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  616. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  617. vocibus et gestu cum balbe significarent
  618. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  619. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  620. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  621. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  622. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  623. At varios linguae sonitus natura subegit
  624. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  625. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  626. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  627. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  628. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  629. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  630. illis iratus petit atque infestus inurget.
  631. at catuli pantherarum scymnique leonum
  632. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  633. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  634. alituum porro genus alis omne videmus
  635. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  636. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  637. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  638. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  639. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  640. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  641. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  642. inter se fuerant, unde insita notities est
  643. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  644. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  645. cogere item pluris unus victosque domare
  646. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  647. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  648. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  649. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  650. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  651. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  652. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  653. pro vario sensu varia res voce notaret?
  654. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  655. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  656. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  657. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  658. inritata canum cum primum magna Molossum
  659. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  660. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  661. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  662. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  663. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  664. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  665. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  666. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  667. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  668. denique non hinnitus item differre videtur,
  669. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  670. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  671. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  672. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  673. postremo genus alituum variaeque volucres,
  674. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  675. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  676. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  677. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  678. et partim mutant cum tempestatibus una
  679. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  680. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  681. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  682. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  683. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  684. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  685. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  686. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  687. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  688. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  689. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  690. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  691. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  692. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  693. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  694. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  695. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  696. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  697. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  698. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  699. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  700. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  701. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  702. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  703. condere coeperunt urbis arcemque locare
  704. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  705. et pecudes et agros divisere atque dedere
  706. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  707. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  708. posterius res inventast aurumque repertum,
  709. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  710. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  711. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  712. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  713. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  714. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  715. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  716. ut fundamento stabili fortuna maneret
  717. et placidam possent opulenti degere vitam,
  718. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  719. certantes iter infestum fecere viai,
  720. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  721. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  722. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  723. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  724. ut satius multo iam sit parere quietum
  725. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  726. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  727. angustum per iter luctantes ambitionis;
  728. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  729. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  730. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  731. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  732. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  733. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  734. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  735. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  736. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  737. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  738. inde magistratum partim docuere creare
  739. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  740. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  741. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  742. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  743. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  744. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  745. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  746. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  747. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  748. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  749. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  750. qui violat factis communia foedera pacis.
  751. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  752. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  753. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  754. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  755. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  756. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  757. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  758. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  759. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  760. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  761. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  762. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  763. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  764. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  765. egregias animo facies vigilante videbant
  766. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  767. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  768. membra movere videbantur vocesque superbas
  769. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  770. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  771. subpeditabatur facies et forma manebat,
  772. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  773. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  774. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  775. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  776. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  777. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  778. praeterea caeli rationes ordine certo
  779. et varia annorum cernebant tempora verti
  780. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  781. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  782. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  783. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  784. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  785. luna dies et nox et noctis signa severa
  786. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  787. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  788. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  789. O genus infelix humanum, talia divis
  790. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  791. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  792. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  793. nec pietas ullast velatum saepe videri
  794. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  795. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  796. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  797. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  798. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  799. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  800. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  801. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  802. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  803. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  804. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  805. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  806. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  807. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  808. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  809. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  810. an divinitus aeterna donata salute
  811. perpetuo possint aevi labentia tractu
  812. inmensi validas aevi contemnere viris.
  813. praeterea cui non animus formidine divum
  814. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  815. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  816. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  817. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  818. corripiunt divum percussi membra timore,
  819. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  820. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  821. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  822. induperatorem classis super aequora verrit
  823. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  824. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  825. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  826. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  827. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  828. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  829. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  830. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  831. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  832. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  833. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  834. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  835. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  836. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  837. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  838. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  839. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  840. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  841. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  842. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  843. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  844. sive feras interficere et ditescere praeda;
  845. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  846. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  847. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  848. horribili sonitu silvas exederat altis
  849. a radicibus et terram percoxerat igni,
  850. manabat venis ferventibus in loca terrae
  851. concava conveniens argenti rivus et auri,
  852. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  853. posterius claro in terra splendere colore,
  854. tollebant nitido capti levique lepore,
  855. et simili formata videbant esse figura
  856. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  857. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  858. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  859. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  860. mucronum duci fastigia procudendo,
  861. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  862. materiemque dolare et levia radere tigna
  863. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  864. nec minus argento facere haec auroque parabant
  865. quam validi primum violentis viribus aeris,
  866. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  867. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  868. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  869. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  870. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  871. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  872. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  873. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  874. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  875. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  876. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  877. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  878. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  879. et lapides et item silvarum fragmina rami
  880. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  881. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  882. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  883. quo facilis magis est natura et copia maior.
  884. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  885. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  886. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  887. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  888. inde minutatim processit ferreus ensis
  889. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  890. et ferro coepere solum proscindere terrae
  891. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  892. et prius est armatum in equi conscendere costas
  893. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  894. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  895. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  896. et quam falciferos armatum escendere currus.
  897. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  898. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  899. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  900. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  901. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  902. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  903. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  904. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  905. et validos partim prae se misere leones
  906. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  907. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  908. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  909. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  910. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  911. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  912. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  913. inritata leae iaciebant corpora saltu
  914. undique et adversum venientibus ora patebant
  915. et nec opinantis a tergo deripiebant
  916. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  917. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  918. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  919. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  920. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  921. et validis socios caedebant dentibus apri
  922. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  923. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  924. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  925. nam transversa feros exibant dentis adactus
  926. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  927. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  928. concidere atque gravi terram consternere casu.
  929. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  930. effervescere cernebant in rebus agundis
  931. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  932. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  933. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  934. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  935. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  936. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  937. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  938. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  939. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  940. non quierint animo praesentire atque videre,
  941. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  942. et magis id possis factum contendere in omni
  943. in variis mundis varia ratione creatis,
  944. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  945. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  946. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  947. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  948. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  949. et facere ante viros lanam natura
  950. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  951. et sollertius est multo genus omne virile;
  952. agricolae donec vitio vertere severi,
  953. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  954. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  955. atque opere in duro durarent membra manusque.
  956. At specimen sationis et insitionis origo
  957. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  958. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  959. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  960. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  961. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  962. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  963. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  964. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  965. inque dies magis in montem succedere silvas
  966. cogebant infraque locum concedere cultis,
  967. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  968. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  969. caerula distinguens inter plaga currere posset
  970. per tumulos et convallis camposque profusa;
  971. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  972. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  973. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  974. At liquidas avium voces imitarier ore
  975. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  976. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  977. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  978. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  979. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  980. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  981. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  982. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  983. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  984. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  985. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  986. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  987. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  988. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  989. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  990. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  991. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  992. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  993. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  994. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  995. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  996. atque extra numerum procedere membra moventes
  997. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  998. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  999. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1000. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1001. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1002. et supera calamos unco percurrere labro;
  1003. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1004. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1005. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1006. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1007. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1008. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1009. posteriorque fere melior res illa reperta
  1010. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1011. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1012. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1013. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1014. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1015. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1016. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1017. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1018. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1019. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1020. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1021. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1022. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1023. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1024. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1025. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1026. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1027. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1028. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1029. idque minutatim vitam provexit in altum
  1030. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1031. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1032. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1033. perdocuere homines annorum tempora verti
  1034. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1035. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1036. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1037. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1038. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1039. carminibus cum res gestas coepere
  1040. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1041. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1042. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1043. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1044. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1045. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1046. carmina, picturas et daedala signa polita
  1047. usus et impigrae simul experientia mentis
  1048. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1049. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1050. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1051. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1052. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,