De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  2. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  3. ignis enim superare potest ubi materiai
  4. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  5. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  6. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  7. umor item quondam coepit superare coortus,
  8. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  9. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  10. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  11. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  12. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  13. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  14. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  15. nam certe neque consilio primordia rerum
  16. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  17. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  18. sed quia multa modis multis primordia rerum
  19. ex infinito iam tempore percita plagis
  20. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  21. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  22. quae cumque inter se possent congressa creare,
  23. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  24. omnigenus coetus et motus experiundo
  25. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  26. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  27. terrai maris et caeli generisque animantum.
  28. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  29. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  30. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  31. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  32. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  33. diffugere inde loci partes coepere paresque
  34. cum paribus iungi res et discludere mundum
  35. membraque dividere et magnas disponere partes
  36. omnigenis e principiis, discordia quorum
  37. intervalla vias conexus pondera plagas
  38. concursus motus turbabat proelia miscens
  39. propter dissimilis formas variasque figuras,
  40. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  41. nec motus inter sese dare convenientis,
  42. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  43. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  44. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  45. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  46. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  47. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  48. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  49. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  50. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  51. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  52. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  53. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  54. partibus erumpens primus se sustulit aether
  55. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  56. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  57. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  58. matutina rubent radiati lumina solis
  59. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  60. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  61. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  62. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  63. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  64. corpore concreto circum datus undique saepsit
  65. et late diffusus in omnis undique partis
  66. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  67. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  68. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  69. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  70. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  71. nec levia ut possent per summas labier oras,
  72. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  73. versent et partes ut mundi totius extent;
  74. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  75. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  76. his igitur rebus retractis terra repente,
  77. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  78. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  79. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  80. et radii solis cogebant undique terram
  81. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  82. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  83. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  84. augebat mare manando camposque natantis,
  85. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  86. corpora multa vaporis et altaque caeli
  87. densabant procul a terris fulgentia templa.
  88. sidebant campi, crescebant montibus altis
  89. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  90. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  91. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  92. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  93. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  94. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  95. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  96. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  97. atque levissimus super influit auras
  98. nec liquidum corpus turbantibus auris
  99. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  100. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  101. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  102. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  103. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  104. unum labendi conservans usque tenorem.
  105. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  106. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  107. ex utraque polum parti premere nobis
  108. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  109. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  110. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  111. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  112. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  113. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  114. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  115. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  116. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  117. passim per caeli volvunt summania templa,
  118. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  119. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  120. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  121. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  122. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  123. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  124. in variis mundis varia ratione creatis,
  125. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  126. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  127. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  128. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  129. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  130. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  131. evanescere paulatim et decrescere pondus
  132. convenit atque aliam naturam supter habere
  133. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  134. partibus mundi, quibus insita vivit.
  135. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  136. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  137. nec caput est oneri collo nec denique totum
  138. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  139. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  140. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  141. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  142. sic igitur tellus non est aliena repente
  143. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  144. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  145. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  146. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  147. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  148. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  149. partibus mundi caeloque revincta;
  150. nam communibus inter se radicibus haerent
  151. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  152. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  153. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  154. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  155. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  156. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  157. iamne vides quantum tenuis natura valere
  158. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  159. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  160. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  161. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  162. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  163. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  164. nil magnis intervallis de corpore libant
  165. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  166. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  167. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  168. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  169. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  170. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  171. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  172. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  173. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  174. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  175. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  176. per multum, specie confusa videntur
  177. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  178. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  179. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  180. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  181. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  182. scire licet perquam pauxillo posse minores
  183. esse vel exigua maioris parte brevique.
  184. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  185. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  186. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  187. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  188. Illud item non est mirandum, qua ratione
  189. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  190. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  191. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  192. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  193. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  194. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  195. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  196. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  197. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  198. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  199. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  200. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  201. percipiat calidis fervoribus ardor,
  202. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  203. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  204. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  205. accidere ex una scintilla incendia passim.
  206. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  207. possideat multum caecis fervoribus ignem
  208. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  209. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  210. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  211. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  212. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  213. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  214. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  215. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  216. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  217. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  218. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  219. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  220. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  221. evanescere enim rapidas illius et acris
  222. imminui supter viris, ideoque relinqui
  223. paulatim solem cum posterioribus signis,
  224. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  225. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  226. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  227. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  228. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  229. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  230. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  231. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  232. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  233. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  234. alternis certo fluere alter tempore possit,
  235. qui queat aestivis solem detrudere signis
  236. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  237. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  238. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  239. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  240. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  241. posse alternis e partibus ire.
  242. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  243. diversas ire in partis inferna supernis?
  244. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  245. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  246. At nox obruit ingenti caligine terras,
  247. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  248. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  249. concussos itere et labefactos multo,
  250. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  251. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  252. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  253. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  254. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  255. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  256. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  257. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  258. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  259. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  260. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  261. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  262. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  263. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  264. semina confluere et solis reparare nitorem.
  265. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  266. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  267. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  268. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  269. tempore et inpubem molli pubescere veste
  270. et pariter mollem malis demittere barbam.
  271. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  272. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  273. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  274. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  275. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  276. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  277. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  278. aut quia sol idem sub terras atque superne
  279. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  280. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  281. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  282. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  283. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  284. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  285. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  286. distinet aequato caelum discrimine metas
  287. propter signiferi posituram totius orbis,
  288. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  289. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  290. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  291. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  292. aut quia crassior est certis in partibus ,
  293. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  294. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  295. propterea noctes hiberno tempore longae
  296. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  297. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  298. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  299. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  300. propterea fit uti videantur dicere verum.
  301. Luna potest solis radiis percussa nitere
  302. inque dies magis id lumen convertere nobis
  303. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  304. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  305. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  306. inde minutatim retro quasi condere lumen
  307. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  308. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  309. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  310. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  311. est etiam quare proprio cum lumine possit
  312. volvier et varias splendoris reddere formas;
  313. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  314. labitur omnimodis occursans officiensque,
  315. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  316. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  317. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  318. versandoque globum variantis edere formas,
  319. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  320. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  321. inde minutatim retro contorquet et aufert
  322. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  323. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  324. astrologorum artem contra convincere tendit,
  325. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  326. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  327. denique cur nequeat semper nova luna creari
  328. ordine formarum certo certisque figuris
  329. inque dies privos aborisci quaeque creata
  330. atque alia illius reparari in parte locoque,
  331. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  332. ordine cum videas tam certo multa creari.
  333. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  334. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  335. Flora quibus mater praespargens ante viai
  336. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  337. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  338. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  339. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  340. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  341. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  342. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  343. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  344. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  345. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  346. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  347. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  348. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  349. nam cur luna queat terram secludere solis
  350. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  351. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  352. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  353. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  354. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  355. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  356. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  357. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  358. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  359. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  360. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  361. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  362. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  363. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  364. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  365. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  366. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  367. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  368. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  369. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  370. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  371. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  372. quove modo possent offecto lumine obire
  373. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  374. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  375. omnia convisunt clara loca candida luce,
  376. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  377. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  378. tollere et incertis crerint committere ventis.
  379. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  380. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  381. florida fulserunt viridanti prata colore,
  382. arboribusque datumst variis exinde per auras
  383. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  384. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  385. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  386. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  387. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  388. multa modis multis varia ratione coorta.
  389. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  390. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  391. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  392. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  393. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  394. imbribus et calido solis concreta vapore;
  395. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  396. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  397. principio genus alituum variaeque volucres
  398. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  399. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  400. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  401. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  402. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  403. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  404. crescebant uteri terram radicibus apti;
  405. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  406. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  407. convertebat ibi natura foramina terrae
  408. et sucum venis cogebat fundere apertis
  409. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  410. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  411. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  412. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  413. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  414. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  415. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  416. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  417. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  418. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  419. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  420. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  421. simul volucres variantibus formis.
  422. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  423. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  424. mutat enim mundi naturam totius aetas
  425. ex alioque alius status excipere omnia debet
  426. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  427. omnia commutat natura et vertere cogit.
  428. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  429. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  430. sic igitur mundi naturam totius aetas
  431. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  432. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  433. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  434. conatast mira facie membrisque coorta,
  435. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  436. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  437. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  438. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  439. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  440. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  441. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  442. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  443. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  444. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  445. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  446. ut propagando possint procudere saecla;
  447. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  448. semina qua possint membris manare remissis,
  449. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  450. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  451. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  452. nec potuisse propagando procudere prolem.
  453. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  454. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  455. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  456. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  457. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  458. principio genus acre leonum saevaque saecla
  459. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  460. at levisomna canum fido cum pectore corda,