De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  2. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  3. obvius aeternam succepit lampada mundi
  4. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  5. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  6. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  7. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  8. ignis enim superare potest ubi materiai
  9. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  10. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  11. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  12. umor item quondam coepit superare coortus,
  13. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  14. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  15. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  16. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  17. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  18. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  19. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  20. nam certe neque consilio primordia rerum
  21. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  22. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  23. sed quia multa modis multis primordia rerum
  24. ex infinito iam tempore percita plagis
  25. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  26. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  27. quae cumque inter se possent congressa creare,
  28. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  29. omnigenus coetus et motus experiundo
  30. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  31. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  32. terrai maris et caeli generisque animantum.
  33. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  34. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  35. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  36. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  37. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  38. diffugere inde loci partes coepere paresque
  39. cum paribus iungi res et discludere mundum
  40. membraque dividere et magnas disponere partes
  41. omnigenis e principiis, discordia quorum
  42. intervalla vias conexus pondera plagas
  43. concursus motus turbabat proelia miscens
  44. propter dissimilis formas variasque figuras,
  45. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  46. nec motus inter sese dare convenientis,
  47. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  48. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  49. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  50. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  51. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  52. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  53. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  54. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  55. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  56. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  57. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  58. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  59. partibus erumpens primus se sustulit aether
  60. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  61. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  62. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  63. matutina rubent radiati lumina solis
  64. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  65. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  66. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  67. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  68. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  69. corpore concreto circum datus undique saepsit
  70. et late diffusus in omnis undique partis
  71. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  72. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  73. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  74. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  75. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  76. nec levia ut possent per summas labier oras,
  77. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  78. versent et partes ut mundi totius extent;
  79. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  80. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  81. his igitur rebus retractis terra repente,
  82. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  83. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  84. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  85. et radii solis cogebant undique terram
  86. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  87. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  88. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  89. augebat mare manando camposque natantis,
  90. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  91. corpora multa vaporis et altaque caeli
  92. densabant procul a terris fulgentia templa.
  93. sidebant campi, crescebant montibus altis
  94. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  95. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  96. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  97. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  98. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  99. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  100. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  101. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  102. atque levissimus super influit auras
  103. nec liquidum corpus turbantibus auris
  104. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  105. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  106. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  107. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  108. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  109. unum labendi conservans usque tenorem.
  110. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  111. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  112. ex utraque polum parti premere nobis
  113. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  114. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  115. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  116. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  117. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  118. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  119. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  120. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  121. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  122. passim per caeli volvunt summania templa,
  123. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  124. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  125. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  126. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  127. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  128. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  129. in variis mundis varia ratione creatis,
  130. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  131. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  132. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  133. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  134. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  135. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  136. evanescere paulatim et decrescere pondus
  137. convenit atque aliam naturam supter habere
  138. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  139. partibus mundi, quibus insita vivit.
  140. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  141. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  142. nec caput est oneri collo nec denique totum
  143. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  144. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  145. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  146. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  147. sic igitur tellus non est aliena repente
  148. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  149. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  150. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  151. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  152. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  153. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  154. partibus mundi caeloque revincta;
  155. nam communibus inter se radicibus haerent
  156. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  157. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  158. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  159. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  160. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  161. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  162. iamne vides quantum tenuis natura valere
  163. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  164. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  165. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  166. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  167. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  168. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  169. nil magnis intervallis de corpore libant
  170. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  171. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  172. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  173. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  174. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  175. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  176. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  177. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  178. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  179. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  180. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  181. per multum, specie confusa videntur
  182. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  183. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  184. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  185. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  186. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  187. scire licet perquam pauxillo posse minores
  188. esse vel exigua maioris parte brevique.
  189. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  190. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  191. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  192. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  193. Illud item non est mirandum, qua ratione
  194. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  195. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  196. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  197. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  198. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  199. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  200. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  201. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  202. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  203. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  204. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  205. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  206. percipiat calidis fervoribus ardor,
  207. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  208. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  209. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  210. accidere ex una scintilla incendia passim.
  211. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  212. possideat multum caecis fervoribus ignem
  213. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  214. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  215. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  216. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  217. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  218. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  219. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  220. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  221. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  222. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  223. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  224. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  225. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  226. evanescere enim rapidas illius et acris
  227. imminui supter viris, ideoque relinqui
  228. paulatim solem cum posterioribus signis,
  229. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  230. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  231. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  232. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  233. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  234. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  235. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  236. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  237. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  238. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  239. alternis certo fluere alter tempore possit,
  240. qui queat aestivis solem detrudere signis
  241. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  242. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  243. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  244. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  245. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  246. posse alternis e partibus ire.
  247. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  248. diversas ire in partis inferna supernis?
  249. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  250. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  251. At nox obruit ingenti caligine terras,
  252. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  253. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  254. concussos itere et labefactos multo,
  255. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  256. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  257. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  258. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  259. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  260. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  261. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  262. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  263. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  264. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  265. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  266. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  267. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  268. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  269. semina confluere et solis reparare nitorem.
  270. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  271. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  272. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  273. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  274. tempore et inpubem molli pubescere veste
  275. et pariter mollem malis demittere barbam.
  276. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  277. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  278. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  279. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  280. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  281. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  282. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  283. aut quia sol idem sub terras atque superne
  284. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  285. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  286. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  287. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  288. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  289. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  290. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  291. distinet aequato caelum discrimine metas
  292. propter signiferi posituram totius orbis,
  293. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  294. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  295. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  296. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  297. aut quia crassior est certis in partibus ,
  298. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  299. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  300. propterea noctes hiberno tempore longae
  301. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  302. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  303. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  304. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  305. propterea fit uti videantur dicere verum.
  306. Luna potest solis radiis percussa nitere
  307. inque dies magis id lumen convertere nobis
  308. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  309. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  310. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  311. inde minutatim retro quasi condere lumen
  312. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  313. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  314. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  315. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  316. est etiam quare proprio cum lumine possit
  317. volvier et varias splendoris reddere formas;
  318. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  319. labitur omnimodis occursans officiensque,
  320. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  321. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  322. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  323. versandoque globum variantis edere formas,
  324. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  325. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  326. inde minutatim retro contorquet et aufert
  327. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  328. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  329. astrologorum artem contra convincere tendit,
  330. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  331. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  332. denique cur nequeat semper nova luna creari
  333. ordine formarum certo certisque figuris
  334. inque dies privos aborisci quaeque creata
  335. atque alia illius reparari in parte locoque,
  336. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  337. ordine cum videas tam certo multa creari.
  338. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  339. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  340. Flora quibus mater praespargens ante viai
  341. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  342. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  343. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  344. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  345. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  346. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  347. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  348. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  349. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  350. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  351. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  352. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  353. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  354. nam cur luna queat terram secludere solis
  355. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  356. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  357. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  358. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  359. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  360. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  361. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  362. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  363. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  364. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  365. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  366. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  367. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  368. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  369. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  370. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  371. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  372. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  373. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  374. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  375. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  376. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  377. quove modo possent offecto lumine obire
  378. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  379. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  380. omnia convisunt clara loca candida luce,
  381. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  382. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  383. tollere et incertis crerint committere ventis.
  384. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  385. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  386. florida fulserunt viridanti prata colore,
  387. arboribusque datumst variis exinde per auras
  388. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  389. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  390. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  391. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  392. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  393. multa modis multis varia ratione coorta.
  394. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  395. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  396. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  397. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  398. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  399. imbribus et calido solis concreta vapore;
  400. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  401. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  402. principio genus alituum variaeque volucres
  403. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  404. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  405. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  406. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  407. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  408. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  409. crescebant uteri terram radicibus apti;
  410. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  411. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  412. convertebat ibi natura foramina terrae
  413. et sucum venis cogebat fundere apertis
  414. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  415. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  416. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  417. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  418. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  419. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  420. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  421. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  422. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  423. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  424. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  425. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  426. simul volucres variantibus formis.
  427. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  428. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  429. mutat enim mundi naturam totius aetas
  430. ex alioque alius status excipere omnia debet
  431. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  432. omnia commutat natura et vertere cogit.
  433. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  434. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  435. sic igitur mundi naturam totius aetas
  436. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  437. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  438. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  439. conatast mira facie membrisque coorta,
  440. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  441. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  442. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  443. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  444. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  445. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  446. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  447. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  448. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  449. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  450. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  451. ut propagando possint procudere saecla;
  452. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  453. semina qua possint membris manare remissis,
  454. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  455. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  456. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  457. nec potuisse propagando procudere prolem.
  458. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  459. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  460. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  461. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  462. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  463. principio genus acre leonum saevaque saecla
  464. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  465. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  466. et genus omne quod est veterino semine partum
  467. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  468. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  469. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  470. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  471. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  472. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  473. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  474. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  475. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  476. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  477. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  478. donec ad interitum genus id natura redegit.
  479. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  480. esse queunt duplici natura et corpore bino
  481. ex alienigenis membris compacta, potestas
  482. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  483. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  484. principio circum tribus actis impiger annis
  485. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  486. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  487. post ubi equum validae vires aetate senecta
  488. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  489. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  490. officit et molli vestit lanugine malas;
  491. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  492. confieri credas Centauros posse neque esse,
  493. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  494. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  495. inter se quorum discordia membra videmus;
  496. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  497. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  498. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  499. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  500. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  501. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  502. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  503. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  504. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  505. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  506. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  507. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  508. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  509. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  510. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  511. multa licet simili ratione effutiat ore,
  512. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  513. fluxisse et gemmis florere arbusta
  514. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  515. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  516. et manibus totum circum se vertere caelum.
  517. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  518. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  519. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  520. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  521. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  522. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  523. non tamen inter se possunt complexa creari,
  524. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  525. foedere naturae certo discrimina servant.
  526. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  527. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  528. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  529. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  530. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  531. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  532. multaque per caelum solis volventia lustra
  533. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  534. nec robustus erat curvi moderator aratri
  535. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  536. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  537. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  538. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  539. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  540. glandiferas inter curabant corpora quercus
  541. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  542. arbita puniceo fieri matura colore,
  543. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  544. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  545. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  546. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  547. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  548. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  549. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  550. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  551. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  552. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  553. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  554. necdum res igni scibant tractare neque uti
  555. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  556. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  557. et frutices inter condebant squalida membra
  558. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  559. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  560. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  561. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  562. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  563. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  564. conciliabat enim vel mutua quamque cupido