De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  2. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  3. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  4. obvius aeternam succepit lampada mundi
  5. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  6. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  7. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  8. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  9. ignis enim superare potest ubi materiai
  10. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  11. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  12. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  13. umor item quondam coepit superare coortus,
  14. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  15. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  16. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  17. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  18. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  19. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  20. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  21. nam certe neque consilio primordia rerum
  22. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  23. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  24. sed quia multa modis multis primordia rerum
  25. ex infinito iam tempore percita plagis
  26. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  27. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  28. quae cumque inter se possent congressa creare,
  29. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  30. omnigenus coetus et motus experiundo
  31. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  32. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  33. terrai maris et caeli generisque animantum.
  34. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  35. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  36. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  37. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  38. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  39. diffugere inde loci partes coepere paresque
  40. cum paribus iungi res et discludere mundum
  41. membraque dividere et magnas disponere partes
  42. omnigenis e principiis, discordia quorum
  43. intervalla vias conexus pondera plagas
  44. concursus motus turbabat proelia miscens
  45. propter dissimilis formas variasque figuras,
  46. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  47. nec motus inter sese dare convenientis,
  48. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  49. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  50. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  51. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  52. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  53. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  54. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  55. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  56. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  57. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  58. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  59. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  60. partibus erumpens primus se sustulit aether
  61. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  62. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  63. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  64. matutina rubent radiati lumina solis
  65. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  66. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  67. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  68. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  69. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  70. corpore concreto circum datus undique saepsit
  71. et late diffusus in omnis undique partis
  72. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  73. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  74. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  75. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  76. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  77. nec levia ut possent per summas labier oras,
  78. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  79. versent et partes ut mundi totius extent;
  80. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  81. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  82. his igitur rebus retractis terra repente,
  83. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  84. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  85. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  86. et radii solis cogebant undique terram
  87. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  88. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  89. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  90. augebat mare manando camposque natantis,
  91. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  92. corpora multa vaporis et altaque caeli
  93. densabant procul a terris fulgentia templa.
  94. sidebant campi, crescebant montibus altis
  95. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  96. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  97. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  98. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  99. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  100. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  101. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  102. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  103. atque levissimus super influit auras
  104. nec liquidum corpus turbantibus auris
  105. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  106. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  107. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  108. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  109. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  110. unum labendi conservans usque tenorem.
  111. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  112. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  113. ex utraque polum parti premere nobis
  114. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  115. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  116. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  117. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  118. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  119. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  120. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  121. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  122. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  123. passim per caeli volvunt summania templa,
  124. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  125. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  126. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  127. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  128. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  129. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  130. in variis mundis varia ratione creatis,
  131. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  132. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  133. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  134. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  135. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  136. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  137. evanescere paulatim et decrescere pondus
  138. convenit atque aliam naturam supter habere
  139. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  140. partibus mundi, quibus insita vivit.
  141. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  142. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  143. nec caput est oneri collo nec denique totum
  144. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  145. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  146. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  147. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  148. sic igitur tellus non est aliena repente
  149. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  150. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  151. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  152. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  153. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  154. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  155. partibus mundi caeloque revincta;
  156. nam communibus inter se radicibus haerent
  157. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  158. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  159. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  160. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  161. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  162. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  163. iamne vides quantum tenuis natura valere
  164. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  165. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  166. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  167. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  168. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  169. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  170. nil magnis intervallis de corpore libant
  171. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  172. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  173. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  174. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  175. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  176. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  177. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  178. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  179. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  180. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  181. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  182. per multum, specie confusa videntur
  183. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  184. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  185. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  186. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  187. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  188. scire licet perquam pauxillo posse minores
  189. esse vel exigua maioris parte brevique.
  190. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  191. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  192. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  193. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  194. Illud item non est mirandum, qua ratione
  195. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  196. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  197. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  198. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  199. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  200. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  201. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  202. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  203. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  204. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  205. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  206. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  207. percipiat calidis fervoribus ardor,
  208. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  209. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  210. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  211. accidere ex una scintilla incendia passim.
  212. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  213. possideat multum caecis fervoribus ignem
  214. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  215. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  216. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  217. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  218. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  219. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  220. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  221. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  222. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  223. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  224. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  225. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  226. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  227. evanescere enim rapidas illius et acris
  228. imminui supter viris, ideoque relinqui
  229. paulatim solem cum posterioribus signis,
  230. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  231. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  232. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  233. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  234. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  235. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  236. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  237. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  238. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  239. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  240. alternis certo fluere alter tempore possit,
  241. qui queat aestivis solem detrudere signis
  242. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  243. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  244. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  245. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  246. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  247. posse alternis e partibus ire.
  248. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  249. diversas ire in partis inferna supernis?
  250. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  251. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  252. At nox obruit ingenti caligine terras,
  253. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  254. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  255. concussos itere et labefactos multo,
  256. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  257. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  258. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  259. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  260. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  261. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  262. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  263. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  264. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  265. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  266. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  267. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  268. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  269. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  270. semina confluere et solis reparare nitorem.
  271. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  272. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  273. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  274. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  275. tempore et inpubem molli pubescere veste
  276. et pariter mollem malis demittere barbam.
  277. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  278. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  279. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  280. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  281. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  282. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  283. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  284. aut quia sol idem sub terras atque superne
  285. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  286. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  287. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  288. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  289. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  290. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  291. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  292. distinet aequato caelum discrimine metas
  293. propter signiferi posituram totius orbis,
  294. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  295. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  296. ut ratio declarat eorum qui loca caeli