De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  2. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  3. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  4. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  5. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  6. obvius aeternam succepit lampada mundi
  7. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  8. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  9. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  10. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  11. ignis enim superare potest ubi materiai
  12. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  13. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  14. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  15. umor item quondam coepit superare coortus,
  16. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  17. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  18. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  19. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  20. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  21. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  22. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  23. nam certe neque consilio primordia rerum
  24. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  25. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  26. sed quia multa modis multis primordia rerum
  27. ex infinito iam tempore percita plagis
  28. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  29. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  30. quae cumque inter se possent congressa creare,
  31. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  32. omnigenus coetus et motus experiundo
  33. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  34. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  35. terrai maris et caeli generisque animantum.
  36. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  37. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  38. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  39. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  40. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  41. diffugere inde loci partes coepere paresque
  42. cum paribus iungi res et discludere mundum
  43. membraque dividere et magnas disponere partes
  44. omnigenis e principiis, discordia quorum
  45. intervalla vias conexus pondera plagas
  46. concursus motus turbabat proelia miscens
  47. propter dissimilis formas variasque figuras,
  48. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  49. nec motus inter sese dare convenientis,
  50. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  51. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  52. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  53. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  54. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  55. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  56. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  57. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  58. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  59. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  60. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  61. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  62. partibus erumpens primus se sustulit aether
  63. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  64. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  65. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  66. matutina rubent radiati lumina solis
  67. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  68. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  69. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  70. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  71. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  72. corpore concreto circum datus undique saepsit
  73. et late diffusus in omnis undique partis
  74. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  75. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  76. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  77. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  78. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  79. nec levia ut possent per summas labier oras,
  80. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  81. versent et partes ut mundi totius extent;
  82. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  83. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  84. his igitur rebus retractis terra repente,
  85. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  86. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  87. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  88. et radii solis cogebant undique terram
  89. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  90. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  91. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  92. augebat mare manando camposque natantis,
  93. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  94. corpora multa vaporis et altaque caeli
  95. densabant procul a terris fulgentia templa.
  96. sidebant campi, crescebant montibus altis
  97. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  98. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  99. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  100. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  101. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  102. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  103. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  104. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  105. atque levissimus super influit auras
  106. nec liquidum corpus turbantibus auris
  107. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  108. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  109. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  110. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  111. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  112. unum labendi conservans usque tenorem.
  113. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  114. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  115. ex utraque polum parti premere nobis
  116. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  117. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  118. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  119. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  120. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  121. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  122. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  123. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  124. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  125. passim per caeli volvunt summania templa,
  126. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  127. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  128. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  129. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  130. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  131. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  132. in variis mundis varia ratione creatis,
  133. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  134. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  135. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  136. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  137. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  138. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  139. evanescere paulatim et decrescere pondus
  140. convenit atque aliam naturam supter habere
  141. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  142. partibus mundi, quibus insita vivit.
  143. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  144. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  145. nec caput est oneri collo nec denique totum
  146. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  147. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  148. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  149. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  150. sic igitur tellus non est aliena repente
  151. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  152. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  153. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  154. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  155. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  156. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  157. partibus mundi caeloque revincta;
  158. nam communibus inter se radicibus haerent
  159. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  160. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  161. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  162. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  163. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  164. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  165. iamne vides quantum tenuis natura valere
  166. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  167. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  168. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  169. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  170. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  171. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  172. nil magnis intervallis de corpore libant
  173. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  174. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  175. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  176. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  177. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  178. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  179. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  180. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  181. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  182. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  183. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  184. per multum, specie confusa videntur
  185. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  186. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  187. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  188. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  189. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  190. scire licet perquam pauxillo posse minores
  191. esse vel exigua maioris parte brevique.
  192. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  193. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  194. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  195. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  196. Illud item non est mirandum, qua ratione
  197. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  198. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  199. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  200. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  201. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  202. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  203. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  204. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  205. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  206. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  207. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  208. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  209. percipiat calidis fervoribus ardor,
  210. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  211. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  212. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  213. accidere ex una scintilla incendia passim.
  214. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  215. possideat multum caecis fervoribus ignem
  216. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  217. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  218. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  219. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  220. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  221. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  222. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  223. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  224. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  225. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  226. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  227. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  228. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;