De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  2. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  3. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  4. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  5. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  6. et siccare prius confidunt omnia posse
  7. quam liquor incepti possit contingere finem.
  8. tantum spirantes aequo certamine bellum
  9. magnis inter se de rebus cernere certant,
  10. cum semel interea fuerit superantior ignis
  11. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  12. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  13. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  14. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  15. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  16. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  17. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  18. obvius aeternam succepit lampada mundi
  19. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  20. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  21. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  22. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  23. ignis enim superare potest ubi materiai
  24. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  25. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  26. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  27. umor item quondam coepit superare coortus,
  28. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  29. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  30. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  31. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  32. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  33. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  34. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  35. nam certe neque consilio primordia rerum
  36. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  37. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  38. sed quia multa modis multis primordia rerum
  39. ex infinito iam tempore percita plagis
  40. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  41. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  42. quae cumque inter se possent congressa creare,
  43. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  44. omnigenus coetus et motus experiundo
  45. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  46. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  47. terrai maris et caeli generisque animantum.
  48. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  49. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  50. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  51. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  52. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  53. diffugere inde loci partes coepere paresque
  54. cum paribus iungi res et discludere mundum
  55. membraque dividere et magnas disponere partes
  56. omnigenis e principiis, discordia quorum
  57. intervalla vias conexus pondera plagas
  58. concursus motus turbabat proelia miscens
  59. propter dissimilis formas variasque figuras,
  60. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  61. nec motus inter sese dare convenientis,
  62. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  63. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  64. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  65. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  66. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  67. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  68. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  69. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  70. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  71. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  72. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  73. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  74. partibus erumpens primus se sustulit aether
  75. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  76. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  77. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  78. matutina rubent radiati lumina solis
  79. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  80. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  81. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  82. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  83. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  84. corpore concreto circum datus undique saepsit
  85. et late diffusus in omnis undique partis
  86. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  87. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  88. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  89. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  90. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  91. nec levia ut possent per summas labier oras,
  92. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  93. versent et partes ut mundi totius extent;
  94. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  95. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  96. his igitur rebus retractis terra repente,
  97. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  98. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  99. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  100. et radii solis cogebant undique terram
  101. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  102. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  103. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  104. augebat mare manando camposque natantis,
  105. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  106. corpora multa vaporis et altaque caeli
  107. densabant procul a terris fulgentia templa.
  108. sidebant campi, crescebant montibus altis
  109. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  110. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  111. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  112. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  113. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  114. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  115. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  116. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  117. atque levissimus super influit auras
  118. nec liquidum corpus turbantibus auris
  119. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  120. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  121. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  122. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  123. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  124. unum labendi conservans usque tenorem.
  125. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  126. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  127. ex utraque polum parti premere nobis
  128. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  129. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  130. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  131. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  132. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  133. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  134. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  135. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  136. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  137. passim per caeli volvunt summania templa,
  138. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  139. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  140. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  141. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  142. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  143. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  144. in variis mundis varia ratione creatis,
  145. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  146. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  147. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  148. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  149. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  150. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  151. evanescere paulatim et decrescere pondus
  152. convenit atque aliam naturam supter habere
  153. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  154. partibus mundi, quibus insita vivit.
  155. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  156. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  157. nec caput est oneri collo nec denique totum
  158. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  159. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  160. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  161. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  162. sic igitur tellus non est aliena repente
  163. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  164. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  165. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  166. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  167. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  168. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  169. partibus mundi caeloque revincta;
  170. nam communibus inter se radicibus haerent
  171. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  172. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  173. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  174. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  175. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  176. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  177. iamne vides quantum tenuis natura valere
  178. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  179. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  180. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  181. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  182. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  183. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  184. nil magnis intervallis de corpore libant
  185. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  186. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  187. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  188. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  189. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  190. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  191. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  192. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  193. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  194. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  195. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  196. per multum, specie confusa videntur
  197. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  198. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  199. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  200. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  201. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  202. scire licet perquam pauxillo posse minores
  203. esse vel exigua maioris parte brevique.
  204. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  205. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  206. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  207. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  208. Illud item non est mirandum, qua ratione
  209. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  210. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  211. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  212. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  213. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  214. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  215. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  216. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  217. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  218. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  219. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  220. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  221. percipiat calidis fervoribus ardor,
  222. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  223. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  224. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  225. accidere ex una scintilla incendia passim.
  226. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  227. possideat multum caecis fervoribus ignem
  228. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  229. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  230. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  231. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  232. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  233. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  234. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  235. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  236. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  237. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  238. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  239. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  240. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  241. evanescere enim rapidas illius et acris
  242. imminui supter viris, ideoque relinqui
  243. paulatim solem cum posterioribus signis,
  244. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  245. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  246. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  247. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  248. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  249. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  250. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  251. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  252. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  253. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  254. alternis certo fluere alter tempore possit,
  255. qui queat aestivis solem detrudere signis
  256. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  257. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  258. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  259. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  260. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  261. posse alternis e partibus ire.
  262. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  263. diversas ire in partis inferna supernis?
  264. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  265. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  266. At nox obruit ingenti caligine terras,
  267. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  268. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  269. concussos itere et labefactos multo,
  270. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  271. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  272. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  273. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  274. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  275. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  276. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  277. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  278. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  279. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  280. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  281. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  282. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  283. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  284. semina confluere et solis reparare nitorem.
  285. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  286. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  287. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  288. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  289. tempore et inpubem molli pubescere veste
  290. et pariter mollem malis demittere barbam.
  291. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  292. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  293. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  294. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  295. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  296. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  297. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  298. aut quia sol idem sub terras atque superne
  299. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  300. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  301. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  302. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  303. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  304. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  305. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  306. distinet aequato caelum discrimine metas
  307. propter signiferi posituram totius orbis,
  308. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  309. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  310. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  311. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  312. aut quia crassior est certis in partibus ,
  313. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  314. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  315. propterea noctes hiberno tempore longae
  316. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  317. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  318. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  319. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  320. propterea fit uti videantur dicere verum.
  321. Luna potest solis radiis percussa nitere
  322. inque dies magis id lumen convertere nobis
  323. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  324. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  325. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  326. inde minutatim retro quasi condere lumen
  327. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  328. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  329. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  330. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  331. est etiam quare proprio cum lumine possit
  332. volvier et varias splendoris reddere formas;
  333. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  334. labitur omnimodis occursans officiensque,
  335. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  336. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  337. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  338. versandoque globum variantis edere formas,
  339. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  340. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  341. inde minutatim retro contorquet et aufert
  342. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  343. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  344. astrologorum artem contra convincere tendit,
  345. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  346. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  347. denique cur nequeat semper nova luna creari
  348. ordine formarum certo certisque figuris
  349. inque dies privos aborisci quaeque creata
  350. atque alia illius reparari in parte locoque,
  351. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  352. ordine cum videas tam certo multa creari.
  353. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  354. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  355. Flora quibus mater praespargens ante viai
  356. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  357. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  358. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  359. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  360. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  361. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  362. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  363. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  364. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  365. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  366. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  367. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  368. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  369. nam cur luna queat terram secludere solis
  370. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  371. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  372. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  373. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  374. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  375. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  376. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  377. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  378. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  379. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  380. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  381. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  382. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  383. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  384. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  385. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  386. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  387. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  388. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  389. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  390. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  391. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  392. quove modo possent offecto lumine obire
  393. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  394. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  395. omnia convisunt clara loca candida luce,
  396. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  397. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  398. tollere et incertis crerint committere ventis.
  399. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  400. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  401. florida fulserunt viridanti prata colore,
  402. arboribusque datumst variis exinde per auras
  403. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  404. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  405. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  406. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  407. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  408. multa modis multis varia ratione coorta.
  409. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  410. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  411. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  412. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  413. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  414. imbribus et calido solis concreta vapore;
  415. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  416. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  417. principio genus alituum variaeque volucres
  418. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  419. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  420. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  421. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  422. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  423. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  424. crescebant uteri terram radicibus apti;
  425. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  426. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  427. convertebat ibi natura foramina terrae
  428. et sucum venis cogebat fundere apertis
  429. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  430. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  431. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  432. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  433. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  434. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  435. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  436. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  437. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  438. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  439. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  440. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  441. simul volucres variantibus formis.
  442. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  443. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  444. mutat enim mundi naturam totius aetas
  445. ex alioque alius status excipere omnia debet
  446. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  447. omnia commutat natura et vertere cogit.
  448. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  449. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  450. sic igitur mundi naturam totius aetas
  451. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  452. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  453. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  454. conatast mira facie membrisque coorta,
  455. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  456. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  457. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  458. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  459. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  460. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  461. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  462. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  463. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  464. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  465. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  466. ut propagando possint procudere saecla;
  467. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  468. semina qua possint membris manare remissis,
  469. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  470. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  471. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  472. nec potuisse propagando procudere prolem.
  473. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  474. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  475. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  476. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  477. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  478. principio genus acre leonum saevaque saecla
  479. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  480. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  481. et genus omne quod est veterino semine partum
  482. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  483. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  484. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  485. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  486. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  487. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  488. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  489. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  490. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  491. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  492. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  493. donec ad interitum genus id natura redegit.
  494. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  495. esse queunt duplici natura et corpore bino
  496. ex alienigenis membris compacta, potestas
  497. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  498. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  499. principio circum tribus actis impiger annis
  500. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  501. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  502. post ubi equum validae vires aetate senecta
  503. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  504. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  505. officit et molli vestit lanugine malas;
  506. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  507. confieri credas Centauros posse neque esse,
  508. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  509. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  510. inter se quorum discordia membra videmus;
  511. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  512. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  513. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  514. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  515. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  516. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  517. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  518. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  519. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  520. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  521. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  522. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  523. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  524. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  525. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  526. multa licet simili ratione effutiat ore,
  527. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  528. fluxisse et gemmis florere arbusta
  529. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  530. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  531. et manibus totum circum se vertere caelum.
  532. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  533. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  534. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  535. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  536. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  537. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  538. non tamen inter se possunt complexa creari,
  539. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  540. foedere naturae certo discrimina servant.
  541. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  542. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  543. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  544. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  545. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  546. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  547. multaque per caelum solis volventia lustra
  548. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  549. nec robustus erat curvi moderator aratri
  550. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  551. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  552. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  553. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  554. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  555. glandiferas inter curabant corpora quercus
  556. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  557. arbita puniceo fieri matura colore,
  558. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  559. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  560. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  561. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  562. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  563. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  564. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  565. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  566. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  567. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  568. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  569. necdum res igni scibant tractare neque uti
  570. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  571. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  572. et frutices inter condebant squalida membra
  573. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  574. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  575. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  576. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  577. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  578. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  579. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  580. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  581. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  582. et manuum mira freti virtute pedumque
  583. consectabantur silvestria saecla ferarum
  584. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  585. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  586. saetigerisque pares subus silvestria membra
  587. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  588. circum se foliis ac frondibus involventes.
  589. nec plangore diem magno solemque per agros
  590. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  591. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  592. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  593. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  594. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  595. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  596. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  597. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  598. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  599. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  600. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  601. spumigeri suis adventu validique leonis
  602. atque intempesta cedebant nocte paventes
  603. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  604. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  605. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  606. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  607. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  608. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  609. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  610. at quos effugium servarat corpore adeso,
  611. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  612. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  613. donique eos vita privarant vermina saeva
  614. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  615. at non multa virum sub signis milia ducta
  616. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  617. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  618. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  619. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  620. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  621. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  622. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  623. tum penuria deinde cibi languentia leto
  624. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  625. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  626. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  627. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  628. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  629. ---
  630. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  631. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  632. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  633. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  634. et Venus inminuit viris puerique parentum
  635. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  636. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  637. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  638. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,