De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  2. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  3. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  4. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  5. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  6. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  7. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  8. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  9. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  10. et siccare prius confidunt omnia posse
  11. quam liquor incepti possit contingere finem.
  12. tantum spirantes aequo certamine bellum
  13. magnis inter se de rebus cernere certant,
  14. cum semel interea fuerit superantior ignis
  15. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  16. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  17. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  18. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  19. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  20. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu