De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  2. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  3. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  4. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  5. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  6. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  7. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  8. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  9. sollicitum curae quantique perinde timores!
  10. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  11. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  12. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  13. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  14. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  15. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  16. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  17. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  18. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  19. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  20. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  21. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  22. quo genere in primis animi natura reperta est
  23. nativo primum consistere corpore creta,
  24. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  25. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  26. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  27. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  28. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  29. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  30. et quibus ille modis congressus materiai
  31. fundarit terram caelum mare sidera solem
  32. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  33. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  34. quove modo genus humanum variante loquella
  35. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  36. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  37. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  38. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  39. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  40. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  41. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  42. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  43. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  44. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  45. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  46. si tamen interea mirantur qua ratione
  47. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  48. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  49. rursus in antiquas referuntur religiones
  50. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  51. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  52. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  53. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  54. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  55. principio maria ac terras caelumque tuere;
  56. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  57. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  58. una dies dabit exitio, multosque per annos
  59. sustentata ruet moles et machina mundi.
  60. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  61. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  62. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  63. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  64. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  65. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  66. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  67. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  68. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  69. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  70. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  71. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  72. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  73. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  74. sanctius et multo certa ratione magis quam
  75. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  76. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  77. religione refrenatus ne forte rearis
  78. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  79. corpore divino debere aeterna manere,
  80. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  81. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  82. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  83. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  84. inmortalia mortali sermone notantes;
  85. quae procul usque adeo divino a numine distent
  86. inque deum numero quae sint indigna videri,
  87. notitiam potius praebere ut posse putentur
  88. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  89. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  90. posse animi natura putetur consiliumque.
  91. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  92. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  93. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  94. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  95. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  96. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  97. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  98. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  99. posset et innasci quavis in parte soleret,
  100. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  101. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  102. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  103. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  104. totum posse extra corpus formamque animalem
  105. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  106. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  107. haud igitur constant divino praedita sensu,
  108. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  109. Illud item non est ut possis credere, sedes
  110. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  111. tenvis enim natura deum longeque remota
  112. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  113. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  114. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  115. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  116. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  117. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  118. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  119. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  120. praeclaram mundi naturam proptereaque
  121. adlaudabile opus divom laudare decere
  122. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  123. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  124. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  125. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  126. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  127. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  128. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  129. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  130. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  131. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  132. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  133. nam gaudere novis rebus debere videtur
  134. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  135. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  136. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  137. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  138. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  139. donec diluxit rerum genitalis origo?
  140. natus enim debet qui cumque est velle manere
  141. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  142. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  143. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  144. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  145. notities hominum divis unde insita primum est,
  146. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  147. quove modost umquam vis cognita principiorum
  148. quidque inter sese permutato ordine possent.
  149. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  150. namque ita multa modis multis primordia rerum
  151. ex infinito iam tempore percita plagis
  152. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  153. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  154. quae cumque inter se possint congressa creare,
  155. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  156. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  157. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  158. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  159. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  160. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  161. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  162. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  163. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  164. inde avidam partem montes silvaeque ferarum