De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  2. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  3. quare etiam nativa necessumst confiteare
  4. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  5. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  6. inmensi validas aevi contemnere vires.
  7. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  8. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  9. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  10. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  11. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  12. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  13. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  14. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  15. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  16. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  17. et siccare prius confidunt omnia posse
  18. quam liquor incepti possit contingere finem.
  19. tantum spirantes aequo certamine bellum
  20. magnis inter se de rebus cernere certant,
  21. cum semel interea fuerit superantior ignis
  22. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  23. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  24. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  25. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  26. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  27. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  28. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  29. obvius aeternam succepit lampada mundi
  30. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  31. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  32. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  33. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  34. ignis enim superare potest ubi materiai
  35. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  36. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  37. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  38. umor item quondam coepit superare coortus,
  39. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  40. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  41. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  42. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  43. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  44. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  45. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  46. nam certe neque consilio primordia rerum
  47. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  48. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  49. sed quia multa modis multis primordia rerum
  50. ex infinito iam tempore percita plagis
  51. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  52. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  53. quae cumque inter se possent congressa creare,
  54. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  55. omnigenus coetus et motus experiundo
  56. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  57. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  58. terrai maris et caeli generisque animantum.
  59. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  60. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  61. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  62. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  63. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  64. diffugere inde loci partes coepere paresque
  65. cum paribus iungi res et discludere mundum
  66. membraque dividere et magnas disponere partes
  67. omnigenis e principiis, discordia quorum
  68. intervalla vias conexus pondera plagas
  69. concursus motus turbabat proelia miscens
  70. propter dissimilis formas variasque figuras,
  71. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  72. nec motus inter sese dare convenientis,
  73. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  74. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  75. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  76. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  77. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  78. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  79. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  80. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  81. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  82. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  83. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  84. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  85. partibus erumpens primus se sustulit aether
  86. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  87. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  88. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  89. matutina rubent radiati lumina solis
  90. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  91. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  92. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  93. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  94. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  95. corpore concreto circum datus undique saepsit
  96. et late diffusus in omnis undique partis
  97. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  98. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  99. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  100. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  101. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  102. nec levia ut possent per summas labier oras,
  103. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  104. versent et partes ut mundi totius extent;
  105. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  106. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  107. his igitur rebus retractis terra repente,
  108. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  109. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  110. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  111. et radii solis cogebant undique terram
  112. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  113. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  114. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  115. augebat mare manando camposque natantis,
  116. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  117. corpora multa vaporis et altaque caeli
  118. densabant procul a terris fulgentia templa.
  119. sidebant campi, crescebant montibus altis
  120. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  121. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  122. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  123. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  124. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  125. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  126. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  127. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  128. atque levissimus super influit auras
  129. nec liquidum corpus turbantibus auris
  130. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  131. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  132. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  133. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  134. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  135. unum labendi conservans usque tenorem.
  136. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  137. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  138. ex utraque polum parti premere nobis
  139. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  140. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  141. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  142. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  143. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  144. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  145. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  146. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  147. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  148. passim per caeli volvunt summania templa,
  149. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  150. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  151. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  152. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  153. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  154. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  155. in variis mundis varia ratione creatis,
  156. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  157. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  158. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  159. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  160. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  161. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  162. evanescere paulatim et decrescere pondus
  163. convenit atque aliam naturam supter habere
  164. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  165. partibus mundi, quibus insita vivit.
  166. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  167. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  168. nec caput est oneri collo nec denique totum
  169. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  170. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  171. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  172. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  173. sic igitur tellus non est aliena repente
  174. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  175. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  176. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  177. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  178. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  179. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  180. partibus mundi caeloque revincta;
  181. nam communibus inter se radicibus haerent
  182. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  183. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  184. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  185. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  186. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  187. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  188. iamne vides quantum tenuis natura valere
  189. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  190. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  191. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  192. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  193. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  194. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  195. nil magnis intervallis de corpore libant
  196. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  197. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  198. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  199. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  200. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  201. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  202. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  203. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  204. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  205. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  206. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  207. per multum, specie confusa videntur
  208. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  209. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  210. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  211. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  212. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  213. scire licet perquam pauxillo posse minores
  214. esse vel exigua maioris parte brevique.
  215. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  216. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  217. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  218. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  219. Illud item non est mirandum, qua ratione
  220. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  221. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  222. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  223. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  224. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  225. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  226. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  227. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  228. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  229. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  230. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  231. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  232. percipiat calidis fervoribus ardor,
  233. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  234. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  235. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  236. accidere ex una scintilla incendia passim.
  237. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  238. possideat multum caecis fervoribus ignem
  239. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  240. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  241. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  242. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  243. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  244. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  245. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  246. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  247. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  248. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  249. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  250. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  251. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  252. evanescere enim rapidas illius et acris
  253. imminui supter viris, ideoque relinqui
  254. paulatim solem cum posterioribus signis,
  255. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  256. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  257. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  258. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  259. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  260. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  261. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  262. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  263. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  264. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  265. alternis certo fluere alter tempore possit,
  266. qui queat aestivis solem detrudere signis
  267. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  268. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  269. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  270. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  271. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  272. posse alternis e partibus ire.
  273. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  274. diversas ire in partis inferna supernis?
  275. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  276. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  277. At nox obruit ingenti caligine terras,
  278. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  279. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  280. concussos itere et labefactos multo,
  281. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  282. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  283. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  284. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  285. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  286. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  287. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  288. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  289. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  290. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  291. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  292. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  293. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  294. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  295. semina confluere et solis reparare nitorem.
  296. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  297. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  298. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  299. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  300. tempore et inpubem molli pubescere veste
  301. et pariter mollem malis demittere barbam.
  302. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  303. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  304. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  305. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  306. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  307. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  308. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  309. aut quia sol idem sub terras atque superne
  310. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  311. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  312. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  313. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  314. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  315. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  316. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  317. distinet aequato caelum discrimine metas
  318. propter signiferi posituram totius orbis,
  319. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  320. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  321. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  322. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  323. aut quia crassior est certis in partibus ,
  324. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  325. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  326. propterea noctes hiberno tempore longae
  327. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  328. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  329. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  330. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  331. propterea fit uti videantur dicere verum.
  332. Luna potest solis radiis percussa nitere
  333. inque dies magis id lumen convertere nobis
  334. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  335. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  336. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  337. inde minutatim retro quasi condere lumen
  338. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  339. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  340. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  341. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  342. est etiam quare proprio cum lumine possit
  343. volvier et varias splendoris reddere formas;
  344. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  345. labitur omnimodis occursans officiensque,
  346. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  347. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  348. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  349. versandoque globum variantis edere formas,
  350. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  351. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  352. inde minutatim retro contorquet et aufert
  353. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  354. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  355. astrologorum artem contra convincere tendit,
  356. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  357. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  358. denique cur nequeat semper nova luna creari
  359. ordine formarum certo certisque figuris
  360. inque dies privos aborisci quaeque creata
  361. atque alia illius reparari in parte locoque,
  362. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  363. ordine cum videas tam certo multa creari.
  364. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  365. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  366. Flora quibus mater praespargens ante viai
  367. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  368. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  369. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  370. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  371. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  372. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  373. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  374. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  375. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  376. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  377. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  378. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  379. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  380. nam cur luna queat terram secludere solis
  381. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  382. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  383. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  384. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  385. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  386. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  387. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  388. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  389. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  390. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  391. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  392. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  393. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  394. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  395. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  396. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  397. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  398. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  399. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  400. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  401. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  402. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  403. quove modo possent offecto lumine obire
  404. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  405. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  406. omnia convisunt clara loca candida luce,
  407. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  408. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  409. tollere et incertis crerint committere ventis.
  410. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  411. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  412. florida fulserunt viridanti prata colore,
  413. arboribusque datumst variis exinde per auras
  414. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  415. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  416. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  417. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  418. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  419. multa modis multis varia ratione coorta.
  420. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  421. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  422. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  423. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  424. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  425. imbribus et calido solis concreta vapore;
  426. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  427. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  428. principio genus alituum variaeque volucres
  429. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  430. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  431. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  432. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  433. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  434. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  435. crescebant uteri terram radicibus apti;
  436. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  437. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  438. convertebat ibi natura foramina terrae
  439. et sucum venis cogebat fundere apertis
  440. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  441. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  442. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  443. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  444. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  445. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  446. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  447. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  448. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  449. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  450. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  451. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  452. simul volucres variantibus formis.
  453. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  454. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  455. mutat enim mundi naturam totius aetas
  456. ex alioque alius status excipere omnia debet
  457. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  458. omnia commutat natura et vertere cogit.
  459. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  460. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  461. sic igitur mundi naturam totius aetas
  462. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  463. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  464. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  465. conatast mira facie membrisque coorta,
  466. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  467. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  468. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  469. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  470. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  471. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  472. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  473. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  474. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  475. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  476. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  477. ut propagando possint procudere saecla;
  478. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  479. semina qua possint membris manare remissis,
  480. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  481. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  482. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  483. nec potuisse propagando procudere prolem.
  484. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  485. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  486. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  487. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  488. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  489. principio genus acre leonum saevaque saecla
  490. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  491. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  492. et genus omne quod est veterino semine partum
  493. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  494. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  495. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  496. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  497. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  498. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  499. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  500. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  501. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  502. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  503. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  504. donec ad interitum genus id natura redegit.
  505. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  506. esse queunt duplici natura et corpore bino
  507. ex alienigenis membris compacta, potestas
  508. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  509. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  510. principio circum tribus actis impiger annis
  511. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  512. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  513. post ubi equum validae vires aetate senecta
  514. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  515. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  516. officit et molli vestit lanugine malas;
  517. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  518. confieri credas Centauros posse neque esse,
  519. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  520. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  521. inter se quorum discordia membra videmus;
  522. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  523. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  524. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  525. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  526. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  527. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  528. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  529. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  530. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  531. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  532. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  533. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  534. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  535. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  536. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  537. multa licet simili ratione effutiat ore,
  538. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  539. fluxisse et gemmis florere arbusta
  540. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  541. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  542. et manibus totum circum se vertere caelum.
  543. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  544. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  545. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  546. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  547. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  548. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  549. non tamen inter se possunt complexa creari,
  550. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  551. foedere naturae certo discrimina servant.
  552. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  553. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  554. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  555. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  556. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  557. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  558. multaque per caelum solis volventia lustra
  559. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  560. nec robustus erat curvi moderator aratri
  561. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  562. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  563. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  564. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  565. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  566. glandiferas inter curabant corpora quercus
  567. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  568. arbita puniceo fieri matura colore,
  569. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  570. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  571. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  572. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  573. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  574. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  575. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  576. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  577. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  578. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  579. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  580. necdum res igni scibant tractare neque uti
  581. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  582. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  583. et frutices inter condebant squalida membra
  584. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  585. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  586. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  587. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  588. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  589. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  590. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  591. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  592. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  593. et manuum mira freti virtute pedumque
  594. consectabantur silvestria saecla ferarum
  595. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  596. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  597. saetigerisque pares subus silvestria membra
  598. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  599. circum se foliis ac frondibus involventes.
  600. nec plangore diem magno solemque per agros
  601. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  602. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  603. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  604. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  605. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  606. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  607. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  608. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  609. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  610. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  611. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  612. spumigeri suis adventu validique leonis
  613. atque intempesta cedebant nocte paventes
  614. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  615. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  616. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  617. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  618. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  619. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  620. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  621. at quos effugium servarat corpore adeso,
  622. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  623. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  624. donique eos vita privarant vermina saeva
  625. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  626. at non multa virum sub signis milia ducta
  627. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  628. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  629. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  630. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  631. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  632. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  633. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  634. tum penuria deinde cibi languentia leto
  635. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  636. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  637. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  638. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  639. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  640. ---
  641. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  642. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  643. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  644. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  645. et Venus inminuit viris puerique parentum
  646. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  647. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  648. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  649. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  650. vocibus et gestu cum balbe significarent
  651. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  652. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  653. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  654. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  655. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  656. At varios linguae sonitus natura subegit
  657. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  658. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  659. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  660. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  661. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  662. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  663. illis iratus petit atque infestus inurget.
  664. at catuli pantherarum scymnique leonum
  665. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  666. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  667. alituum porro genus alis omne videmus
  668. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  669. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  670. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  671. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  672. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  673. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  674. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  675. inter se fuerant, unde insita notities est
  676. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  677. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  678. cogere item pluris unus victosque domare
  679. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  680. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  681. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  682. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  683. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  684. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  685. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  686. pro vario sensu varia res voce notaret?
  687. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  688. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  689. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  690. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  691. inritata canum cum primum magna Molossum
  692. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  693. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  694. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  695. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  696. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  697. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  698. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  699. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  700. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  701. denique non hinnitus item differre videtur,
  702. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  703. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  704. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  705. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  706. postremo genus alituum variaeque volucres,
  707. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  708. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  709. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  710. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  711. et partim mutant cum tempestatibus una
  712. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  713. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  714. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  715. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  716. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  717. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  718. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  719. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  720. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  721. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  722. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  723. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  724. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  725. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  726. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  727. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  728. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  729. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  730. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  731. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  732. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  733. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  734. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  735. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  736. condere coeperunt urbis arcemque locare
  737. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  738. et pecudes et agros divisere atque dedere
  739. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  740. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  741. posterius res inventast aurumque repertum,
  742. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  743. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  744. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  745. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  746. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  747. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  748. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  749. ut fundamento stabili fortuna maneret
  750. et placidam possent opulenti degere vitam,
  751. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  752. certantes iter infestum fecere viai,
  753. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  754. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  755. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  756. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  757. ut satius multo iam sit parere quietum
  758. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  759. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  760. angustum per iter luctantes ambitionis;
  761. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  762. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  763. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  764. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  765. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  766. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  767. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  768. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  769. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  770. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  771. inde magistratum partim docuere creare
  772. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  773. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  774. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  775. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  776. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  777. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  778. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  779. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  780. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  781. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  782. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  783. qui violat factis communia foedera pacis.
  784. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  785. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  786. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  787. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  788. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  789. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  790. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  791. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  792. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  793. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  794. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  795. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  796. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  797. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  798. egregias animo facies vigilante videbant
  799. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  800. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  801. membra movere videbantur vocesque superbas
  802. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  803. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  804. subpeditabatur facies et forma manebat,
  805. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  806. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  807. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  808. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  809. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  810. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  811. praeterea caeli rationes ordine certo
  812. et varia annorum cernebant tempora verti
  813. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  814. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  815. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  816. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  817. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  818. luna dies et nox et noctis signa severa
  819. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  820. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  821. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  822. O genus infelix humanum, talia divis
  823. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  824. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  825. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  826. nec pietas ullast velatum saepe videri
  827. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  828. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  829. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  830. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  831. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  832. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  833. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  834. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  835. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  836. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  837. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  838. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  839. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  840. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  841. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  842. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  843. an divinitus aeterna donata salute
  844. perpetuo possint aevi labentia tractu
  845. inmensi validas aevi contemnere viris.
  846. praeterea cui non animus formidine divum
  847. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  848. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  849. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  850. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  851. corripiunt divum percussi membra timore,
  852. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  853. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  854. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  855. induperatorem classis super aequora verrit
  856. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  857. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  858. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  859. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  860. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  861. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  862. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  863. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  864. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  865. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  866. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  867. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  868. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  869. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  870. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  871. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  872. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  873. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  874. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  875. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  876. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  877. sive feras interficere et ditescere praeda;
  878. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  879. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  880. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  881. horribili sonitu silvas exederat altis
  882. a radicibus et terram percoxerat igni,
  883. manabat venis ferventibus in loca terrae
  884. concava conveniens argenti rivus et auri,
  885. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  886. posterius claro in terra splendere colore,
  887. tollebant nitido capti levique lepore,
  888. et simili formata videbant esse figura
  889. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  890. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  891. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  892. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  893. mucronum duci fastigia procudendo,
  894. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  895. materiemque dolare et levia radere tigna
  896. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  897. nec minus argento facere haec auroque parabant
  898. quam validi primum violentis viribus aeris,
  899. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  900. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  901. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  902. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  903. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  904. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  905. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  906. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  907. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  908. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  909. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  910. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  911. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  912. et lapides et item silvarum fragmina rami
  913. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  914. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  915. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  916. quo facilis magis est natura et copia maior.
  917. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  918. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  919. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  920. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  921. inde minutatim processit ferreus ensis
  922. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  923. et ferro coepere solum proscindere terrae
  924. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  925. et prius est armatum in equi conscendere costas
  926. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  927. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  928. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  929. et quam falciferos armatum escendere currus.
  930. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  931. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  932. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  933. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  934. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  935. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  936. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  937. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  938. et validos partim prae se misere leones
  939. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  940. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  941. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  942. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  943. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  944. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  945. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  946. inritata leae iaciebant corpora saltu
  947. undique et adversum venientibus ora patebant
  948. et nec opinantis a tergo deripiebant
  949. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  950. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  951. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  952. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  953. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  954. et validis socios caedebant dentibus apri
  955. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  956. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  957. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  958. nam transversa feros exibant dentis adactus
  959. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  960. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  961. concidere atque gravi terram consternere casu.
  962. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  963. effervescere cernebant in rebus agundis
  964. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  965. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  966. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  967. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  968. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  969. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  970. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  971. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  972. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  973. non quierint animo praesentire atque videre,
  974. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  975. et magis id possis factum contendere in omni
  976. in variis mundis varia ratione creatis,
  977. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  978. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  979. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  980. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  981. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  982. et facere ante viros lanam natura
  983. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  984. et sollertius est multo genus omne virile;
  985. agricolae donec vitio vertere severi,
  986. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  987. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  988. atque opere in duro durarent membra manusque.
  989. At specimen sationis et insitionis origo
  990. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  991. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  992. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  993. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  994. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  995. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  996. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  997. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  998. inque dies magis in montem succedere silvas
  999. cogebant infraque locum concedere cultis,
  1000. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  1001. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  1002. caerula distinguens inter plaga currere posset
  1003. per tumulos et convallis camposque profusa;
  1004. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  1005. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  1006. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  1007. At liquidas avium voces imitarier ore
  1008. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  1009. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  1010. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  1011. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  1012. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  1013. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  1014. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  1015. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  1016. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1017. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1018. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1019. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1020. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1021. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1022. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1023. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1024. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1025. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1026. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1027. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1028. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1029. atque extra numerum procedere membra moventes
  1030. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1031. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1032. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1033. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1034. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1035. et supera calamos unco percurrere labro;
  1036. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1037. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1038. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1039. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1040. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1041. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1042. posteriorque fere melior res illa reperta
  1043. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1044. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1045. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1046. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1047. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1048. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1049. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1050. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1051. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1052. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1053. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1054. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1055. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1056. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1057. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1058. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1059. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1060. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1061. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1062. idque minutatim vitam provexit in altum
  1063. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1064. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1065. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1066. perdocuere homines annorum tempora verti
  1067. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1068. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1069. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1070. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1071. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1072. carminibus cum res gestas coepere
  1073. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1074. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1075. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1076. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1077. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1078. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1079. carmina, picturas et daedala signa polita
  1080. usus et impigrae simul experientia mentis
  1081. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1082. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1083. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1084. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1085. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse