De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  2. ex infinito quae possint forte coorta
  3. corruere hanc rerum violento turbine summam
  4. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  5. nec porro natura loci spatiumque profundi
  6. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  7. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  8. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  9. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  10. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  11. quare etiam nativa necessumst confiteare
  12. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  13. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  14. inmensi validas aevi contemnere vires.
  15. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  16. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  17. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  18. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  19. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  20. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  21. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  22. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  23. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  24. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  25. et siccare prius confidunt omnia posse
  26. quam liquor incepti possit contingere finem.
  27. tantum spirantes aequo certamine bellum
  28. magnis inter se de rebus cernere certant,
  29. cum semel interea fuerit superantior ignis
  30. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  31. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  32. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  33. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  34. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  35. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  36. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  37. obvius aeternam succepit lampada mundi
  38. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  39. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  40. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  41. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  42. ignis enim superare potest ubi materiai
  43. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  44. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  45. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  46. umor item quondam coepit superare coortus,
  47. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  48. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  49. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  50. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  51. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  52. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  53. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  54. nam certe neque consilio primordia rerum
  55. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  56. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  57. sed quia multa modis multis primordia rerum
  58. ex infinito iam tempore percita plagis
  59. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  60. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  61. quae cumque inter se possent congressa creare,
  62. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  63. omnigenus coetus et motus experiundo
  64. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  65. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  66. terrai maris et caeli generisque animantum.
  67. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  68. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  69. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  70. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  71. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  72. diffugere inde loci partes coepere paresque
  73. cum paribus iungi res et discludere mundum
  74. membraque dividere et magnas disponere partes
  75. omnigenis e principiis, discordia quorum
  76. intervalla vias conexus pondera plagas
  77. concursus motus turbabat proelia miscens
  78. propter dissimilis formas variasque figuras,
  79. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  80. nec motus inter sese dare convenientis,
  81. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  82. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  83. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  84. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  85. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  86. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  87. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  88. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  89. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  90. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  91. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  92. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  93. partibus erumpens primus se sustulit aether
  94. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  95. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  96. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  97. matutina rubent radiati lumina solis
  98. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  99. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  100. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  101. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  102. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  103. corpore concreto circum datus undique saepsit
  104. et late diffusus in omnis undique partis
  105. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  106. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  107. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  108. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  109. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  110. nec levia ut possent per summas labier oras,
  111. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  112. versent et partes ut mundi totius extent;
  113. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  114. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  115. his igitur rebus retractis terra repente,
  116. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  117. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  118. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  119. et radii solis cogebant undique terram
  120. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  121. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  122. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  123. augebat mare manando camposque natantis,
  124. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  125. corpora multa vaporis et altaque caeli
  126. densabant procul a terris fulgentia templa.
  127. sidebant campi, crescebant montibus altis
  128. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  129. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  130. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  131. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  132. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  133. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  134. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  135. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  136. atque levissimus super influit auras
  137. nec liquidum corpus turbantibus auris
  138. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  139. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  140. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  141. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  142. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  143. unum labendi conservans usque tenorem.
  144. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  145. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  146. ex utraque polum parti premere nobis
  147. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  148. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  149. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  150. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  151. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  152. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  153. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  154. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  155. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  156. passim per caeli volvunt summania templa,
  157. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  158. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  159. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  160. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  161. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  162. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  163. in variis mundis varia ratione creatis,
  164. id doceo plurisque sequor disponere causas,