De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  2. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  3. nec ratione alia mortales esse videmur,
  4. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  5. atque illi quos a vita natura removit.
  6. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  7. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  8. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  9. dissociare intus partis, ut materiai
  10. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  11. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  12. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  13. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  14. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  15. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  16. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  17. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  18. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  19. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  20. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  21. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  22. ex infinito quae possint forte coorta
  23. corruere hanc rerum violento turbine summam
  24. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  25. nec porro natura loci spatiumque profundi
  26. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  27. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  28. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  29. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  30. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  31. quare etiam nativa necessumst confiteare
  32. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  33. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  34. inmensi validas aevi contemnere vires.
  35. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  36. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  37. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  38. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  39. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  40. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  41. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  42. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  43. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  44. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  45. et siccare prius confidunt omnia posse
  46. quam liquor incepti possit contingere finem.
  47. tantum spirantes aequo certamine bellum
  48. magnis inter se de rebus cernere certant,
  49. cum semel interea fuerit superantior ignis
  50. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  51. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  52. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  53. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  54. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  55. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  56. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  57. obvius aeternam succepit lampada mundi
  58. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  59. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  60. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  61. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  62. ignis enim superare potest ubi materiai
  63. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  64. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  65. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  66. umor item quondam coepit superare coortus,
  67. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  68. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  69. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  70. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  71. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  72. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  73. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  74. nam certe neque consilio primordia rerum
  75. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  76. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  77. sed quia multa modis multis primordia rerum
  78. ex infinito iam tempore percita plagis
  79. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  80. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  81. quae cumque inter se possent congressa creare,
  82. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  83. omnigenus coetus et motus experiundo
  84. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  85. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  86. terrai maris et caeli generisque animantum.
  87. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  88. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  89. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  90. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  91. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  92. diffugere inde loci partes coepere paresque
  93. cum paribus iungi res et discludere mundum
  94. membraque dividere et magnas disponere partes
  95. omnigenis e principiis, discordia quorum
  96. intervalla vias conexus pondera plagas
  97. concursus motus turbabat proelia miscens
  98. propter dissimilis formas variasque figuras,
  99. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  100. nec motus inter sese dare convenientis,
  101. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  102. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  103. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  104. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  105. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  106. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  107. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  108. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  109. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  110. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  111. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  112. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  113. partibus erumpens primus se sustulit aether
  114. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  115. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  116. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  117. matutina rubent radiati lumina solis
  118. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  119. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  120. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  121. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  122. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  123. corpore concreto circum datus undique saepsit
  124. et late diffusus in omnis undique partis
  125. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  126. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  127. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  128. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  129. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  130. nec levia ut possent per summas labier oras,
  131. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  132. versent et partes ut mundi totius extent;
  133. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  134. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  135. his igitur rebus retractis terra repente,
  136. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  137. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  138. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  139. et radii solis cogebant undique terram
  140. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  141. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  142. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  143. augebat mare manando camposque natantis,
  144. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  145. corpora multa vaporis et altaque caeli
  146. densabant procul a terris fulgentia templa.
  147. sidebant campi, crescebant montibus altis
  148. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  149. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  150. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  151. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  152. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  153. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  154. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  155. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  156. atque levissimus super influit auras
  157. nec liquidum corpus turbantibus auris
  158. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  159. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  160. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  161. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  162. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  163. unum labendi conservans usque tenorem.
  164. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  165. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  166. ex utraque polum parti premere nobis
  167. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  168. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  169. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  170. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  171. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  172. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  173. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  174. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  175. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  176. passim per caeli volvunt summania templa,
  177. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  178. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  179. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  180. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  181. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  182. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  183. in variis mundis varia ratione creatis,
  184. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  185. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  186. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,