De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  2. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  3. nec ratione alia mortales esse videmur,
  4. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  5. atque illi quos a vita natura removit.
  6. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  7. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  8. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  9. dissociare intus partis, ut materiai
  10. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  11. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  12. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  13. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  14. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  15. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  16. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  17. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  18. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  19. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  20. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  21. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  22. ex infinito quae possint forte coorta
  23. corruere hanc rerum violento turbine summam
  24. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  25. nec porro natura loci spatiumque profundi
  26. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  27. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  28. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  29. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  30. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  31. quare etiam nativa necessumst confiteare
  32. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  33. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  34. inmensi validas aevi contemnere vires.
  35. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  36. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  37. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  38. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  39. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  40. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  41. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  42. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  43. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  44. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  45. et siccare prius confidunt omnia posse
  46. quam liquor incepti possit contingere finem.
  47. tantum spirantes aequo certamine bellum
  48. magnis inter se de rebus cernere certant,
  49. cum semel interea fuerit superantior ignis
  50. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  51. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  52. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  53. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  54. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  55. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  56. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  57. obvius aeternam succepit lampada mundi
  58. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  59. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  60. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  61. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  62. ignis enim superare potest ubi materiai
  63. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  64. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  65. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  66. umor item quondam coepit superare coortus,
  67. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  68. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  69. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  70. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  71. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  72. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  73. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  74. nam certe neque consilio primordia rerum
  75. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  76. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  77. sed quia multa modis multis primordia rerum
  78. ex infinito iam tempore percita plagis
  79. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  80. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  81. quae cumque inter se possent congressa creare,
  82. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  83. omnigenus coetus et motus experiundo
  84. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  85. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  86. terrai maris et caeli generisque animantum.
  87. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  88. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  89. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  90. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  91. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  92. diffugere inde loci partes coepere paresque
  93. cum paribus iungi res et discludere mundum
  94. membraque dividere et magnas disponere partes
  95. omnigenis e principiis, discordia quorum
  96. intervalla vias conexus pondera plagas
  97. concursus motus turbabat proelia miscens
  98. propter dissimilis formas variasque figuras,
  99. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  100. nec motus inter sese dare convenientis,
  101. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  102. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  103. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  104. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  105. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  106. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  107. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  108. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  109. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  110. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  111. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  112. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  113. partibus erumpens primus se sustulit aether
  114. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  115. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  116. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  117. matutina rubent radiati lumina solis
  118. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  119. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  120. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  121. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  122. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  123. corpore concreto circum datus undique saepsit
  124. et late diffusus in omnis undique partis
  125. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  126. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  127. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  128. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  129. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  130. nec levia ut possent per summas labier oras,
  131. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  132. versent et partes ut mundi totius extent;
  133. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  134. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  135. his igitur rebus retractis terra repente,
  136. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  137. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  138. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  139. et radii solis cogebant undique terram
  140. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  141. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  142. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  143. augebat mare manando camposque natantis,
  144. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  145. corpora multa vaporis et altaque caeli
  146. densabant procul a terris fulgentia templa.
  147. sidebant campi, crescebant montibus altis
  148. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  149. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  150. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  151. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  152. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  153. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  154. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  155. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  156. atque levissimus super influit auras
  157. nec liquidum corpus turbantibus auris
  158. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  159. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  160. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  161. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  162. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  163. unum labendi conservans usque tenorem.
  164. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  165. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  166. ex utraque polum parti premere nobis
  167. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  168. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  169. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  170. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  171. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  172. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  173. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  174. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  175. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  176. passim per caeli volvunt summania templa,
  177. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  178. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  179. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  180. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  181. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  182. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  183. in variis mundis varia ratione creatis,
  184. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  185. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  186. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  187. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  188. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  189. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  190. evanescere paulatim et decrescere pondus
  191. convenit atque aliam naturam supter habere
  192. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  193. partibus mundi, quibus insita vivit.
  194. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  195. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  196. nec caput est oneri collo nec denique totum
  197. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  198. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  199. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  200. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  201. sic igitur tellus non est aliena repente
  202. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  203. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  204. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  205. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  206. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  207. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  208. partibus mundi caeloque revincta;
  209. nam communibus inter se radicibus haerent
  210. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  211. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  212. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  213. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  214. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  215. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  216. iamne vides quantum tenuis natura valere
  217. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  218. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  219. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  220. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  221. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  222. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  223. nil magnis intervallis de corpore libant
  224. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  225. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  226. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  227. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  228. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  229. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  230. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  231. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  232. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  233. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  234. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  235. per multum, specie confusa videntur
  236. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  237. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  238. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  239. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  240. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  241. scire licet perquam pauxillo posse minores
  242. esse vel exigua maioris parte brevique.
  243. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  244. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  245. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  246. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  247. Illud item non est mirandum, qua ratione
  248. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  249. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  250. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  251. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  252. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  253. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  254. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  255. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  256. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  257. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  258. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  259. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  260. percipiat calidis fervoribus ardor,
  261. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  262. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  263. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  264. accidere ex una scintilla incendia passim.
  265. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  266. possideat multum caecis fervoribus ignem
  267. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  268. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  269. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  270. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  271. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  272. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  273. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  274. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  275. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  276. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  277. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  278. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  279. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  280. evanescere enim rapidas illius et acris
  281. imminui supter viris, ideoque relinqui
  282. paulatim solem cum posterioribus signis,
  283. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  284. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  285. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  286. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  287. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  288. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  289. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  290. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  291. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  292. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  293. alternis certo fluere alter tempore possit,
  294. qui queat aestivis solem detrudere signis
  295. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  296. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  297. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  298. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  299. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  300. posse alternis e partibus ire.
  301. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  302. diversas ire in partis inferna supernis?
  303. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  304. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  305. At nox obruit ingenti caligine terras,
  306. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  307. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  308. concussos itere et labefactos multo,
  309. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  310. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  311. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  312. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  313. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  314. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  315. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  316. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  317. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  318. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  319. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  320. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  321. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  322. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  323. semina confluere et solis reparare nitorem.
  324. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  325. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  326. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  327. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  328. tempore et inpubem molli pubescere veste
  329. et pariter mollem malis demittere barbam.
  330. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  331. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  332. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  333. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  334. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  335. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  336. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  337. aut quia sol idem sub terras atque superne
  338. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  339. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  340. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  341. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  342. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  343. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  344. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  345. distinet aequato caelum discrimine metas
  346. propter signiferi posituram totius orbis,
  347. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  348. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  349. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  350. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  351. aut quia crassior est certis in partibus ,
  352. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  353. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  354. propterea noctes hiberno tempore longae
  355. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  356. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  357. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  358. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  359. propterea fit uti videantur dicere verum.
  360. Luna potest solis radiis percussa nitere
  361. inque dies magis id lumen convertere nobis
  362. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  363. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  364. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  365. inde minutatim retro quasi condere lumen
  366. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  367. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  368. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  369. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  370. est etiam quare proprio cum lumine possit
  371. volvier et varias splendoris reddere formas;
  372. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  373. labitur omnimodis occursans officiensque,
  374. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  375. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  376. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  377. versandoque globum variantis edere formas,
  378. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  379. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  380. inde minutatim retro contorquet et aufert
  381. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  382. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  383. astrologorum artem contra convincere tendit,
  384. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  385. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  386. denique cur nequeat semper nova luna creari
  387. ordine formarum certo certisque figuris
  388. inque dies privos aborisci quaeque creata
  389. atque alia illius reparari in parte locoque,
  390. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  391. ordine cum videas tam certo multa creari.
  392. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  393. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  394. Flora quibus mater praespargens ante viai
  395. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  396. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  397. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  398. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  399. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  400. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  401. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  402. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  403. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  404. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  405. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  406. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  407. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  408. nam cur luna queat terram secludere solis
  409. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  410. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  411. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  412. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  413. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  414. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  415. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  416. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  417. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  418. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  419. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  420. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  421. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  422. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  423. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  424. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  425. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  426. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  427. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  428. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  429. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  430. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  431. quove modo possent offecto lumine obire
  432. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  433. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  434. omnia convisunt clara loca candida luce,
  435. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  436. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  437. tollere et incertis crerint committere ventis.
  438. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  439. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  440. florida fulserunt viridanti prata colore,
  441. arboribusque datumst variis exinde per auras
  442. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  443. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  444. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  445. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  446. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  447. multa modis multis varia ratione coorta.
  448. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  449. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  450. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  451. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  452. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  453. imbribus et calido solis concreta vapore;
  454. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  455. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  456. principio genus alituum variaeque volucres
  457. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  458. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  459. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  460. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  461. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  462. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  463. crescebant uteri terram radicibus apti;
  464. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  465. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  466. convertebat ibi natura foramina terrae
  467. et sucum venis cogebat fundere apertis
  468. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  469. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  470. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  471. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  472. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  473. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  474. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  475. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  476. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  477. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  478. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  479. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  480. simul volucres variantibus formis.
  481. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  482. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  483. mutat enim mundi naturam totius aetas
  484. ex alioque alius status excipere omnia debet
  485. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  486. omnia commutat natura et vertere cogit.
  487. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  488. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  489. sic igitur mundi naturam totius aetas
  490. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  491. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  492. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  493. conatast mira facie membrisque coorta,
  494. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  495. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  496. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  497. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  498. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  499. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  500. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  501. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  502. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  503. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  504. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  505. ut propagando possint procudere saecla;
  506. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  507. semina qua possint membris manare remissis,
  508. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  509. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  510. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  511. nec potuisse propagando procudere prolem.
  512. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  513. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  514. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  515. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  516. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  517. principio genus acre leonum saevaque saecla
  518. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  519. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  520. et genus omne quod est veterino semine partum
  521. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  522. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  523. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  524. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  525. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  526. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  527. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  528. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  529. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  530. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  531. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  532. donec ad interitum genus id natura redegit.
  533. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  534. esse queunt duplici natura et corpore bino
  535. ex alienigenis membris compacta, potestas
  536. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  537. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  538. principio circum tribus actis impiger annis
  539. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  540. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  541. post ubi equum validae vires aetate senecta
  542. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  543. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  544. officit et molli vestit lanugine malas;
  545. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  546. confieri credas Centauros posse neque esse,
  547. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  548. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  549. inter se quorum discordia membra videmus;
  550. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  551. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  552. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  553. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  554. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  555. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  556. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  557. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  558. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  559. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  560. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  561. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  562. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  563. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  564. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  565. multa licet simili ratione effutiat ore,
  566. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  567. fluxisse et gemmis florere arbusta
  568. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  569. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  570. et manibus totum circum se vertere caelum.
  571. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  572. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  573. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  574. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  575. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  576. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  577. non tamen inter se possunt complexa creari,
  578. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  579. foedere naturae certo discrimina servant.
  580. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  581. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  582. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  583. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  584. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  585. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  586. multaque per caelum solis volventia lustra
  587. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  588. nec robustus erat curvi moderator aratri
  589. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  590. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  591. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  592. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  593. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  594. glandiferas inter curabant corpora quercus
  595. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  596. arbita puniceo fieri matura colore,
  597. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  598. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  599. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  600. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  601. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  602. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  603. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  604. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  605. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  606. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  607. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  608. necdum res igni scibant tractare neque uti
  609. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  610. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  611. et frutices inter condebant squalida membra
  612. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  613. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  614. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  615. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  616. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  617. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  618. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  619. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  620. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  621. et manuum mira freti virtute pedumque
  622. consectabantur silvestria saecla ferarum
  623. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  624. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  625. saetigerisque pares subus silvestria membra
  626. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  627. circum se foliis ac frondibus involventes.
  628. nec plangore diem magno solemque per agros
  629. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  630. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  631. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  632. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  633. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  634. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  635. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  636. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  637. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  638. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  639. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  640. spumigeri suis adventu validique leonis
  641. atque intempesta cedebant nocte paventes
  642. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  643. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  644. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  645. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  646. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  647. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  648. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  649. at quos effugium servarat corpore adeso,
  650. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  651. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  652. donique eos vita privarant vermina saeva
  653. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  654. at non multa virum sub signis milia ducta
  655. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  656. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  657. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  658. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  659. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  660. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  661. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  662. tum penuria deinde cibi languentia leto
  663. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  664. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  665. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  666. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  667. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  668. ---
  669. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  670. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  671. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  672. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  673. et Venus inminuit viris puerique parentum
  674. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  675. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  676. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  677. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  678. vocibus et gestu cum balbe significarent
  679. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  680. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  681. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  682. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  683. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  684. At varios linguae sonitus natura subegit
  685. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  686. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  687. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  688. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  689. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  690. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  691. illis iratus petit atque infestus inurget.
  692. at catuli pantherarum scymnique leonum
  693. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  694. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  695. alituum porro genus alis omne videmus
  696. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  697. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  698. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  699. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  700. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  701. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  702. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  703. inter se fuerant, unde insita notities est
  704. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  705. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  706. cogere item pluris unus victosque domare
  707. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  708. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  709. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  710. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  711. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  712. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  713. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  714. pro vario sensu varia res voce notaret?
  715. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  716. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  717. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  718. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  719. inritata canum cum primum magna Molossum
  720. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  721. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  722. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  723. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  724. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  725. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  726. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  727. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  728. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  729. denique non hinnitus item differre videtur,
  730. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  731. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  732. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  733. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  734. postremo genus alituum variaeque volucres,
  735. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  736. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  737. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  738. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  739. et partim mutant cum tempestatibus una
  740. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  741. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  742. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  743. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  744. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  745. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  746. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  747. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  748. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  749. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;