De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  2. tanto quique magis victus fateare necessest
  3. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  4. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  5. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  6. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  7. nec ratione alia mortales esse videmur,
  8. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  9. atque illi quos a vita natura removit.
  10. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  11. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  12. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  13. dissociare intus partis, ut materiai
  14. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  15. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  16. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  17. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  18. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  19. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  20. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  21. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  22. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  23. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  24. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  25. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  26. ex infinito quae possint forte coorta
  27. corruere hanc rerum violento turbine summam
  28. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  29. nec porro natura loci spatiumque profundi
  30. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  31. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  32. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  33. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  34. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  35. quare etiam nativa necessumst confiteare
  36. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  37. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  38. inmensi validas aevi contemnere vires.
  39. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  40. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  41. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  42. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  43. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  44. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  45. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  46. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  47. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  48. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  49. et siccare prius confidunt omnia posse
  50. quam liquor incepti possit contingere finem.
  51. tantum spirantes aequo certamine bellum
  52. magnis inter se de rebus cernere certant,
  53. cum semel interea fuerit superantior ignis
  54. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  55. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  56. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  57. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  58. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  59. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  60. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  61. obvius aeternam succepit lampada mundi
  62. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  63. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  64. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  65. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  66. ignis enim superare potest ubi materiai
  67. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  68. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  69. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  70. umor item quondam coepit superare coortus,
  71. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  72. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  73. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  74. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  75. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  76. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  77. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  78. nam certe neque consilio primordia rerum
  79. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  80. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  81. sed quia multa modis multis primordia rerum
  82. ex infinito iam tempore percita plagis
  83. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  84. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  85. quae cumque inter se possent congressa creare,
  86. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  87. omnigenus coetus et motus experiundo
  88. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  89. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  90. terrai maris et caeli generisque animantum.
  91. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  92. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  93. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  94. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  95. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  96. diffugere inde loci partes coepere paresque
  97. cum paribus iungi res et discludere mundum
  98. membraque dividere et magnas disponere partes
  99. omnigenis e principiis, discordia quorum
  100. intervalla vias conexus pondera plagas
  101. concursus motus turbabat proelia miscens
  102. propter dissimilis formas variasque figuras,
  103. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  104. nec motus inter sese dare convenientis,
  105. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  106. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  107. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  108. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  109. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  110. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  111. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  112. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  113. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  114. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  115. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  116. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  117. partibus erumpens primus se sustulit aether
  118. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  119. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  120. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  121. matutina rubent radiati lumina solis
  122. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  123. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  124. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  125. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  126. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  127. corpore concreto circum datus undique saepsit
  128. et late diffusus in omnis undique partis
  129. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  130. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  131. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  132. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  133. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  134. nec levia ut possent per summas labier oras,
  135. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  136. versent et partes ut mundi totius extent;
  137. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  138. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  139. his igitur rebus retractis terra repente,
  140. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  141. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  142. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  143. et radii solis cogebant undique terram
  144. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  145. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  146. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  147. augebat mare manando camposque natantis,
  148. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  149. corpora multa vaporis et altaque caeli
  150. densabant procul a terris fulgentia templa.
  151. sidebant campi, crescebant montibus altis
  152. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  153. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  154. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  155. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  156. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  157. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  158. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  159. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  160. atque levissimus super influit auras
  161. nec liquidum corpus turbantibus auris
  162. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  163. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  164. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  165. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  166. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  167. unum labendi conservans usque tenorem.
  168. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  169. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  170. ex utraque polum parti premere nobis
  171. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  172. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  173. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  174. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  175. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  176. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  177. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  178. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  179. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  180. passim per caeli volvunt summania templa,
  181. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  182. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  183. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  184. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  185. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  186. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  187. in variis mundis varia ratione creatis,
  188. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  189. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  190. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  191. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  192. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  193. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  194. evanescere paulatim et decrescere pondus
  195. convenit atque aliam naturam supter habere
  196. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  197. partibus mundi, quibus insita vivit.
  198. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  199. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  200. nec caput est oneri collo nec denique totum
  201. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  202. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  203. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  204. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  205. sic igitur tellus non est aliena repente
  206. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  207. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  208. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  209. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  210. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  211. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  212. partibus mundi caeloque revincta;
  213. nam communibus inter se radicibus haerent
  214. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  215. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  216. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  217. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  218. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  219. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  220. iamne vides quantum tenuis natura valere
  221. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  222. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  223. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  224. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  225. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  226. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  227. nil magnis intervallis de corpore libant
  228. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  229. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  230. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  231. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  232. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  233. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  234. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  235. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  236. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  237. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  238. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  239. per multum, specie confusa videntur
  240. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  241. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  242. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  243. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  244. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  245. scire licet perquam pauxillo posse minores
  246. esse vel exigua maioris parte brevique.
  247. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  248. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  249. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  250. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  251. Illud item non est mirandum, qua ratione
  252. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  253. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  254. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  255. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  256. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  257. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  258. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  259. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  260. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  261. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  262. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  263. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  264. percipiat calidis fervoribus ardor,
  265. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  266. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  267. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  268. accidere ex una scintilla incendia passim.
  269. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  270. possideat multum caecis fervoribus ignem
  271. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  272. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  273. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  274. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  275. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  276. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  277. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  278. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  279. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  280. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  281. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  282. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  283. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  284. evanescere enim rapidas illius et acris
  285. imminui supter viris, ideoque relinqui
  286. paulatim solem cum posterioribus signis,
  287. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  288. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  289. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  290. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  291. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  292. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  293. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  294. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  295. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  296. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  297. alternis certo fluere alter tempore possit,
  298. qui queat aestivis solem detrudere signis
  299. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  300. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  301. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  302. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  303. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  304. posse alternis e partibus ire.
  305. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  306. diversas ire in partis inferna supernis?
  307. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  308. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  309. At nox obruit ingenti caligine terras,
  310. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  311. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  312. concussos itere et labefactos multo,
  313. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  314. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  315. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  316. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  317. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  318. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  319. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  320. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  321. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  322. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  323. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  324. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  325. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  326. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  327. semina confluere et solis reparare nitorem.
  328. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  329. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  330. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  331. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  332. tempore et inpubem molli pubescere veste
  333. et pariter mollem malis demittere barbam.
  334. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  335. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  336. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  337. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  338. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  339. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  340. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  341. aut quia sol idem sub terras atque superne
  342. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  343. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  344. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  345. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  346. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  347. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  348. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  349. distinet aequato caelum discrimine metas
  350. propter signiferi posituram totius orbis,
  351. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  352. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  353. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  354. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  355. aut quia crassior est certis in partibus ,
  356. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  357. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  358. propterea noctes hiberno tempore longae
  359. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  360. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  361. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  362. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  363. propterea fit uti videantur dicere verum.
  364. Luna potest solis radiis percussa nitere
  365. inque dies magis id lumen convertere nobis
  366. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  367. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  368. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  369. inde minutatim retro quasi condere lumen
  370. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  371. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  372. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  373. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  374. est etiam quare proprio cum lumine possit
  375. volvier et varias splendoris reddere formas;
  376. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  377. labitur omnimodis occursans officiensque,
  378. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  379. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  380. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  381. versandoque globum variantis edere formas,
  382. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  383. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  384. inde minutatim retro contorquet et aufert
  385. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  386. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans