De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  2. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  3. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  4. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  5. tanto quique magis victus fateare necessest
  6. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  7. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  8. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  9. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  10. nec ratione alia mortales esse videmur,
  11. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  12. atque illi quos a vita natura removit.
  13. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  14. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  15. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  16. dissociare intus partis, ut materiai
  17. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  18. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  19. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  20. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  21. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  22. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  23. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  24. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  25. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  26. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  27. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  28. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  29. ex infinito quae possint forte coorta
  30. corruere hanc rerum violento turbine summam
  31. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  32. nec porro natura loci spatiumque profundi
  33. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  34. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  35. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  36. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  37. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  38. quare etiam nativa necessumst confiteare
  39. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  40. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  41. inmensi validas aevi contemnere vires.
  42. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  43. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  44. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  45. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  46. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  47. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  48. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  49. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  50. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  51. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  52. et siccare prius confidunt omnia posse
  53. quam liquor incepti possit contingere finem.
  54. tantum spirantes aequo certamine bellum
  55. magnis inter se de rebus cernere certant,
  56. cum semel interea fuerit superantior ignis
  57. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  58. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  59. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  60. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  61. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  62. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  63. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  64. obvius aeternam succepit lampada mundi
  65. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  66. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  67. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  68. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  69. ignis enim superare potest ubi materiai
  70. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  71. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  72. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  73. umor item quondam coepit superare coortus,
  74. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  75. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  76. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  77. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  78. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  79. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  80. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  81. nam certe neque consilio primordia rerum
  82. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  83. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  84. sed quia multa modis multis primordia rerum
  85. ex infinito iam tempore percita plagis
  86. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  87. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  88. quae cumque inter se possent congressa creare,
  89. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  90. omnigenus coetus et motus experiundo
  91. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  92. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  93. terrai maris et caeli generisque animantum.
  94. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  95. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  96. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  97. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  98. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  99. diffugere inde loci partes coepere paresque
  100. cum paribus iungi res et discludere mundum
  101. membraque dividere et magnas disponere partes
  102. omnigenis e principiis, discordia quorum
  103. intervalla vias conexus pondera plagas
  104. concursus motus turbabat proelia miscens
  105. propter dissimilis formas variasque figuras,
  106. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  107. nec motus inter sese dare convenientis,
  108. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  109. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  110. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  111. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  112. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  113. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  114. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  115. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  116. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  117. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  118. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  119. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  120. partibus erumpens primus se sustulit aether
  121. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  122. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  123. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  124. matutina rubent radiati lumina solis
  125. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  126. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  127. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  128. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  129. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  130. corpore concreto circum datus undique saepsit
  131. et late diffusus in omnis undique partis
  132. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  133. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  134. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  135. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  136. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  137. nec levia ut possent per summas labier oras,
  138. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  139. versent et partes ut mundi totius extent;
  140. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  141. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  142. his igitur rebus retractis terra repente,
  143. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  144. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  145. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  146. et radii solis cogebant undique terram
  147. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  148. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  149. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  150. augebat mare manando camposque natantis,
  151. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  152. corpora multa vaporis et altaque caeli
  153. densabant procul a terris fulgentia templa.
  154. sidebant campi, crescebant montibus altis
  155. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  156. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  157. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  158. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  159. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  160. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  161. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  162. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  163. atque levissimus super influit auras
  164. nec liquidum corpus turbantibus auris
  165. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  166. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  167. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  168. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  169. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  170. unum labendi conservans usque tenorem.
  171. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  172. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  173. ex utraque polum parti premere nobis
  174. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  175. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  176. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  177. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  178. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  179. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  180. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  181. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  182. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  183. passim per caeli volvunt summania templa,
  184. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  185. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  186. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  187. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  188. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  189. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  190. in variis mundis varia ratione creatis,
  191. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  192. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  193. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  194. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  195. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  196. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  197. evanescere paulatim et decrescere pondus
  198. convenit atque aliam naturam supter habere
  199. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  200. partibus mundi, quibus insita vivit.
  201. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  202. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  203. nec caput est oneri collo nec denique totum
  204. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  205. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  206. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  207. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  208. sic igitur tellus non est aliena repente
  209. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  210. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  211. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  212. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  213. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  214. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  215. partibus mundi caeloque revincta;
  216. nam communibus inter se radicibus haerent
  217. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  218. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  219. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  220. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  221. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  222. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  223. iamne vides quantum tenuis natura valere
  224. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  225. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  226. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  227. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  228. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  229. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  230. nil magnis intervallis de corpore libant
  231. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  232. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  233. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  234. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  235. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  236. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  237. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  238. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  239. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  240. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  241. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  242. per multum, specie confusa videntur
  243. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  244. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  245. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  246. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  247. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  248. scire licet perquam pauxillo posse minores
  249. esse vel exigua maioris parte brevique.
  250. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  251. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  252. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  253. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  254. Illud item non est mirandum, qua ratione
  255. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  256. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  257. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  258. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  259. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  260. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  261. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  262. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  263. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  264. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  265. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  266. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  267. percipiat calidis fervoribus ardor,
  268. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  269. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  270. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  271. accidere ex una scintilla incendia passim.
  272. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  273. possideat multum caecis fervoribus ignem
  274. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  275. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  276. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  277. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  278. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  279. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  280. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  281. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  282. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  283. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  284. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  285. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  286. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  287. evanescere enim rapidas illius et acris
  288. imminui supter viris, ideoque relinqui
  289. paulatim solem cum posterioribus signis,
  290. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  291. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  292. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  293. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  294. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  295. inferior quam sol, tanto magis omnia signa