De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  2. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  3. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  4. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  5. denique natura haec rerum ratioque repertast
  6. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  7. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  8. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  9. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  10. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  11. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  12. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  13. tanto quique magis victus fateare necessest
  14. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  15. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  16. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  17. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  18. nec ratione alia mortales esse videmur,
  19. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  20. atque illi quos a vita natura removit.
  21. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  22. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  23. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  24. dissociare intus partis, ut materiai
  25. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  26. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  27. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  28. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  29. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  30. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  31. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  32. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  33. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  34. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  35. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  36. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  37. ex infinito quae possint forte coorta
  38. corruere hanc rerum violento turbine summam
  39. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  40. nec porro natura loci spatiumque profundi
  41. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  42. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  43. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  44. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  45. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  46. quare etiam nativa necessumst confiteare
  47. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  48. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  49. inmensi validas aevi contemnere vires.
  50. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  51. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  52. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  53. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  54. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  55. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  56. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  57. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  58. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  59. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  60. et siccare prius confidunt omnia posse
  61. quam liquor incepti possit contingere finem.
  62. tantum spirantes aequo certamine bellum
  63. magnis inter se de rebus cernere certant,
  64. cum semel interea fuerit superantior ignis
  65. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  66. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  67. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  68. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  69. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  70. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  71. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  72. obvius aeternam succepit lampada mundi
  73. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  74. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  75. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  76. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  77. ignis enim superare potest ubi materiai
  78. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  79. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  80. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  81. umor item quondam coepit superare coortus,
  82. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  83. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  84. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  85. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  86. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  87. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  88. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  89. nam certe neque consilio primordia rerum
  90. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  91. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  92. sed quia multa modis multis primordia rerum
  93. ex infinito iam tempore percita plagis
  94. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  95. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  96. quae cumque inter se possent congressa creare,
  97. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  98. omnigenus coetus et motus experiundo
  99. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  100. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  101. terrai maris et caeli generisque animantum.
  102. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  103. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  104. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  105. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  106. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  107. diffugere inde loci partes coepere paresque
  108. cum paribus iungi res et discludere mundum
  109. membraque dividere et magnas disponere partes
  110. omnigenis e principiis, discordia quorum
  111. intervalla vias conexus pondera plagas
  112. concursus motus turbabat proelia miscens
  113. propter dissimilis formas variasque figuras,
  114. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  115. nec motus inter sese dare convenientis,
  116. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  117. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  118. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  119. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  120. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  121. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  122. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  123. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  124. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  125. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  126. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  127. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  128. partibus erumpens primus se sustulit aether
  129. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  130. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  131. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  132. matutina rubent radiati lumina solis
  133. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  134. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  135. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  136. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  137. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  138. corpore concreto circum datus undique saepsit
  139. et late diffusus in omnis undique partis
  140. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  141. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  142. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  143. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  144. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  145. nec levia ut possent per summas labier oras,
  146. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  147. versent et partes ut mundi totius extent;
  148. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  149. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  150. his igitur rebus retractis terra repente,
  151. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  152. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  153. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  154. et radii solis cogebant undique terram
  155. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  156. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  157. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  158. augebat mare manando camposque natantis,
  159. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  160. corpora multa vaporis et altaque caeli
  161. densabant procul a terris fulgentia templa.
  162. sidebant campi, crescebant montibus altis
  163. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  164. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  165. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  166. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  167. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  168. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  169. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  170. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  171. atque levissimus super influit auras
  172. nec liquidum corpus turbantibus auris
  173. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  174. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  175. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  176. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  177. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  178. unum labendi conservans usque tenorem.
  179. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  180. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  181. ex utraque polum parti premere nobis
  182. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  183. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  184. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  185. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  186. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  187. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  188. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  189. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  190. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  191. passim per caeli volvunt summania templa,
  192. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  193. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  194. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  195. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  196. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  197. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  198. in variis mundis varia ratione creatis,
  199. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  200. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  201. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  202. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  203. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  204. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  205. evanescere paulatim et decrescere pondus
  206. convenit atque aliam naturam supter habere
  207. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  208. partibus mundi, quibus insita vivit.
  209. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  210. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  211. nec caput est oneri collo nec denique totum
  212. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  213. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  214. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  215. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  216. sic igitur tellus non est aliena repente
  217. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  218. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  219. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  220. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  221. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  222. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  223. partibus mundi caeloque revincta;
  224. nam communibus inter se radicibus haerent
  225. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  226. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  227. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  228. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  229. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  230. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  231. iamne vides quantum tenuis natura valere
  232. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  233. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  234. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  235. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  236. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  237. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  238. nil magnis intervallis de corpore libant
  239. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  240. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  241. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  242. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  243. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  244. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  245. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  246. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  247. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  248. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  249. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  250. per multum, specie confusa videntur
  251. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  252. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  253. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  254. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  255. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  256. scire licet perquam pauxillo posse minores
  257. esse vel exigua maioris parte brevique.
  258. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  259. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  260. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  261. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  262. Illud item non est mirandum, qua ratione
  263. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  264. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  265. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  266. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  267. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  268. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  269. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  270. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  271. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  272. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  273. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  274. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  275. percipiat calidis fervoribus ardor,
  276. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  277. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  278. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  279. accidere ex una scintilla incendia passim.
  280. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  281. possideat multum caecis fervoribus ignem
  282. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  283. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  284. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  285. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  286. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  287. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  288. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  289. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  290. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  291. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  292. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  293. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  294. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  295. evanescere enim rapidas illius et acris
  296. imminui supter viris, ideoque relinqui
  297. paulatim solem cum posterioribus signis,
  298. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  299. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  300. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  301. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  302. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  303. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  304. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  305. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  306. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  307. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  308. alternis certo fluere alter tempore possit,
  309. qui queat aestivis solem detrudere signis
  310. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  311. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  312. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  313. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  314. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  315. posse alternis e partibus ire.
  316. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  317. diversas ire in partis inferna supernis?
  318. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  319. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  320. At nox obruit ingenti caligine terras,
  321. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  322. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  323. concussos itere et labefactos multo,
  324. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  325. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  326. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  327. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  328. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  329. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  330. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  331. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  332. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  333. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  334. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  335. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  336. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  337. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  338. semina confluere et solis reparare nitorem.
  339. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  340. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  341. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  342. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  343. tempore et inpubem molli pubescere veste
  344. et pariter mollem malis demittere barbam.
  345. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  346. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  347. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  348. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  349. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  350. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  351. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  352. aut quia sol idem sub terras atque superne
  353. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  354. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  355. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  356. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  357. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  358. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  359. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  360. distinet aequato caelum discrimine metas
  361. propter signiferi posituram totius orbis,
  362. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  363. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  364. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  365. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  366. aut quia crassior est certis in partibus ,
  367. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  368. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  369. propterea noctes hiberno tempore longae
  370. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  371. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  372. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  373. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  374. propterea fit uti videantur dicere verum.
  375. Luna potest solis radiis percussa nitere
  376. inque dies magis id lumen convertere nobis
  377. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  378. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  379. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  380. inde minutatim retro quasi condere lumen
  381. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  382. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  383. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  384. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  385. est etiam quare proprio cum lumine possit
  386. volvier et varias splendoris reddere formas;
  387. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  388. labitur omnimodis occursans officiensque,
  389. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  390. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  391. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  392. versandoque globum variantis edere formas,
  393. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  394. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  395. inde minutatim retro contorquet et aufert
  396. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  397. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  398. astrologorum artem contra convincere tendit,
  399. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  400. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  401. denique cur nequeat semper nova luna creari
  402. ordine formarum certo certisque figuris
  403. inque dies privos aborisci quaeque creata
  404. atque alia illius reparari in parte locoque,
  405. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  406. ordine cum videas tam certo multa creari.
  407. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  408. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  409. Flora quibus mater praespargens ante viai
  410. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  411. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  412. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  413. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  414. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  415. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  416. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  417. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  418. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  419. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  420. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  421. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  422. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  423. nam cur luna queat terram secludere solis
  424. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  425. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  426. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  427. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  428. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  429. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  430. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  431. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  432. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  433. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  434. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  435. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  436. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  437. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  438. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  439. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  440. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  441. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  442. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  443. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  444. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  445. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  446. quove modo possent offecto lumine obire
  447. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  448. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  449. omnia convisunt clara loca candida luce,
  450. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  451. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  452. tollere et incertis crerint committere ventis.
  453. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  454. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  455. florida fulserunt viridanti prata colore,
  456. arboribusque datumst variis exinde per auras
  457. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  458. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  459. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  460. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  461. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  462. multa modis multis varia ratione coorta.
  463. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  464. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  465. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  466. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  467. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  468. imbribus et calido solis concreta vapore;
  469. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  470. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  471. principio genus alituum variaeque volucres
  472. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  473. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  474. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  475. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  476. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  477. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  478. crescebant uteri terram radicibus apti;
  479. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  480. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  481. convertebat ibi natura foramina terrae
  482. et sucum venis cogebat fundere apertis
  483. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  484. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  485. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  486. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  487. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  488. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  489. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  490. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  491. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  492. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  493. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  494. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  495. simul volucres variantibus formis.
  496. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  497. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  498. mutat enim mundi naturam totius aetas
  499. ex alioque alius status excipere omnia debet
  500. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  501. omnia commutat natura et vertere cogit.
  502. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  503. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  504. sic igitur mundi naturam totius aetas
  505. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  506. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  507. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  508. conatast mira facie membrisque coorta,
  509. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  510. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  511. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  512. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  513. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  514. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  515. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  516. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  517. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  518. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  519. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  520. ut propagando possint procudere saecla;
  521. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  522. semina qua possint membris manare remissis,
  523. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  524. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  525. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  526. nec potuisse propagando procudere prolem.
  527. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  528. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  529. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  530. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  531. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  532. principio genus acre leonum saevaque saecla
  533. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  534. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  535. et genus omne quod est veterino semine partum
  536. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  537. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  538. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  539. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  540. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  541. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  542. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  543. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  544. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  545. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  546. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  547. donec ad interitum genus id natura redegit.
  548. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  549. esse queunt duplici natura et corpore bino
  550. ex alienigenis membris compacta, potestas
  551. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  552. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  553. principio circum tribus actis impiger annis
  554. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  555. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  556. post ubi equum validae vires aetate senecta
  557. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  558. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  559. officit et molli vestit lanugine malas;
  560. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  561. confieri credas Centauros posse neque esse,
  562. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  563. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  564. inter se quorum discordia membra videmus;
  565. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  566. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  567. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  568. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  569. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  570. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  571. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  572. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  573. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  574. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  575. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  576. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  577. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  578. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  579. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  580. multa licet simili ratione effutiat ore,
  581. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  582. fluxisse et gemmis florere arbusta
  583. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  584. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  585. et manibus totum circum se vertere caelum.
  586. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  587. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  588. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  589. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  590. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  591. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  592. non tamen inter se possunt complexa creari,
  593. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  594. foedere naturae certo discrimina servant.
  595. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  596. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  597. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  598. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  599. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  600. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  601. multaque per caelum solis volventia lustra
  602. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  603. nec robustus erat curvi moderator aratri
  604. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  605. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  606. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  607. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  608. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  609. glandiferas inter curabant corpora quercus
  610. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  611. arbita puniceo fieri matura colore,
  612. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  613. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  614. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  615. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  616. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  617. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  618. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  619. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  620. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  621. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  622. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  623. necdum res igni scibant tractare neque uti
  624. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  625. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  626. et frutices inter condebant squalida membra
  627. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  628. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  629. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  630. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  631. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  632. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  633. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  634. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  635. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  636. et manuum mira freti virtute pedumque
  637. consectabantur silvestria saecla ferarum
  638. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  639. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  640. saetigerisque pares subus silvestria membra
  641. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  642. circum se foliis ac frondibus involventes.
  643. nec plangore diem magno solemque per agros
  644. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  645. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  646. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  647. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  648. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  649. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  650. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  651. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  652. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  653. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  654. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  655. spumigeri suis adventu validique leonis
  656. atque intempesta cedebant nocte paventes
  657. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  658. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  659. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  660. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  661. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  662. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  663. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  664. at quos effugium servarat corpore adeso,
  665. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  666. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  667. donique eos vita privarant vermina saeva
  668. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  669. at non multa virum sub signis milia ducta
  670. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  671. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  672. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  673. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  674. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  675. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  676. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  677. tum penuria deinde cibi languentia leto
  678. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  679. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  680. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  681. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  682. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  683. ---
  684. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  685. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  686. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  687. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  688. et Venus inminuit viris puerique parentum
  689. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  690. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  691. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  692. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  693. vocibus et gestu cum balbe significarent
  694. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  695. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  696. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  697. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  698. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  699. At varios linguae sonitus natura subegit
  700. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  701. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  702. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  703. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  704. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  705. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  706. illis iratus petit atque infestus inurget.
  707. at catuli pantherarum scymnique leonum
  708. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  709. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  710. alituum porro genus alis omne videmus
  711. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  712. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  713. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  714. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  715. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  716. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  717. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  718. inter se fuerant, unde insita notities est
  719. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  720. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  721. cogere item pluris unus victosque domare
  722. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  723. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  724. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  725. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  726. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  727. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  728. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  729. pro vario sensu varia res voce notaret?
  730. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  731. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  732. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  733. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  734. inritata canum cum primum magna Molossum
  735. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  736. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  737. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  738. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  739. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  740. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  741. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  742. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  743. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  744. denique non hinnitus item differre videtur,
  745. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  746. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  747. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  748. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  749. postremo genus alituum variaeque volucres,
  750. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  751. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  752. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  753. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  754. et partim mutant cum tempestatibus una
  755. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  756. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  757. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  758. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  759. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  760. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  761. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  762. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  763. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  764. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  765. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  766. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  767. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  768. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  769. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  770. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  771. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  772. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  773. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  774. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  775. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  776. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  777. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  778. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  779. condere coeperunt urbis arcemque locare
  780. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  781. et pecudes et agros divisere atque dedere
  782. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  783. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  784. posterius res inventast aurumque repertum,
  785. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  786. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  787. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  788. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  789. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  790. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  791. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  792. ut fundamento stabili fortuna maneret
  793. et placidam possent opulenti degere vitam,
  794. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  795. certantes iter infestum fecere viai,
  796. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  797. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  798. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  799. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  800. ut satius multo iam sit parere quietum
  801. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  802. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  803. angustum per iter luctantes ambitionis;
  804. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  805. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  806. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  807. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  808. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  809. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  810. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  811. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  812. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  813. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  814. inde magistratum partim docuere creare
  815. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  816. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  817. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  818. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  819. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  820. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  821. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  822. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  823. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  824. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  825. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  826. qui violat factis communia foedera pacis.
  827. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  828. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  829. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  830. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  831. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  832. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  833. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  834. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  835. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  836. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  837. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  838. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  839. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  840. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  841. egregias animo facies vigilante videbant
  842. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  843. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  844. membra movere videbantur vocesque superbas
  845. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  846. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  847. subpeditabatur facies et forma manebat,
  848. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  849. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  850. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  851. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  852. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  853. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  854. praeterea caeli rationes ordine certo
  855. et varia annorum cernebant tempora verti
  856. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  857. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  858. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  859. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  860. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  861. luna dies et nox et noctis signa severa
  862. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  863. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  864. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  865. O genus infelix humanum, talia divis
  866. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  867. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  868. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  869. nec pietas ullast velatum saepe videri
  870. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  871. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  872. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  873. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  874. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  875. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  876. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  877. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  878. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  879. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  880. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  881. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  882. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  883. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  884. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  885. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  886. an divinitus aeterna donata salute
  887. perpetuo possint aevi labentia tractu
  888. inmensi validas aevi contemnere viris.
  889. praeterea cui non animus formidine divum