De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  2. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  3. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  4. non alias alii quoque res cecinere ?
  5. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  6. aeternis famae monimentis insita florent?
  7. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  8. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  9. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  10. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  11. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  12. denique natura haec rerum ratioque repertast
  13. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  14. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  15. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  16. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  17. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  18. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  19. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  20. tanto quique magis victus fateare necessest
  21. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  22. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  23. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  24. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  25. nec ratione alia mortales esse videmur,
  26. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  27. atque illi quos a vita natura removit.
  28. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  29. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  30. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  31. dissociare intus partis, ut materiai
  32. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  33. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  34. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  35. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  36. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  37. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  38. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  39. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  40. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  41. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  42. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  43. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  44. ex infinito quae possint forte coorta
  45. corruere hanc rerum violento turbine summam
  46. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  47. nec porro natura loci spatiumque profundi
  48. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  49. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  50. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  51. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  52. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  53. quare etiam nativa necessumst confiteare
  54. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  55. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  56. inmensi validas aevi contemnere vires.
  57. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  58. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  59. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  60. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  61. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  62. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  63. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  64. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  65. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  66. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  67. et siccare prius confidunt omnia posse
  68. quam liquor incepti possit contingere finem.
  69. tantum spirantes aequo certamine bellum
  70. magnis inter se de rebus cernere certant,
  71. cum semel interea fuerit superantior ignis
  72. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  73. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  74. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  75. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  76. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  77. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  78. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  79. obvius aeternam succepit lampada mundi
  80. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  81. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  82. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  83. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  84. ignis enim superare potest ubi materiai
  85. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  86. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  87. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  88. umor item quondam coepit superare coortus,
  89. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  90. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  91. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  92. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  93. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  94. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  95. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  96. nam certe neque consilio primordia rerum
  97. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  98. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  99. sed quia multa modis multis primordia rerum
  100. ex infinito iam tempore percita plagis
  101. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  102. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  103. quae cumque inter se possent congressa creare,
  104. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  105. omnigenus coetus et motus experiundo
  106. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  107. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  108. terrai maris et caeli generisque animantum.
  109. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  110. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  111. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  112. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  113. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  114. diffugere inde loci partes coepere paresque
  115. cum paribus iungi res et discludere mundum
  116. membraque dividere et magnas disponere partes
  117. omnigenis e principiis, discordia quorum
  118. intervalla vias conexus pondera plagas
  119. concursus motus turbabat proelia miscens
  120. propter dissimilis formas variasque figuras,
  121. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  122. nec motus inter sese dare convenientis,
  123. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  124. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  125. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  126. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  127. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  128. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  129. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  130. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  131. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  132. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  133. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  134. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  135. partibus erumpens primus se sustulit aether
  136. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  137. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  138. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  139. matutina rubent radiati lumina solis
  140. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  141. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  142. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  143. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  144. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  145. corpore concreto circum datus undique saepsit
  146. et late diffusus in omnis undique partis
  147. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  148. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  149. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  150. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  151. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  152. nec levia ut possent per summas labier oras,
  153. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  154. versent et partes ut mundi totius extent;
  155. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  156. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  157. his igitur rebus retractis terra repente,
  158. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  159. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  160. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  161. et radii solis cogebant undique terram
  162. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  163. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  164. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  165. augebat mare manando camposque natantis,
  166. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  167. corpora multa vaporis et altaque caeli
  168. densabant procul a terris fulgentia templa.
  169. sidebant campi, crescebant montibus altis
  170. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  171. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  172. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  173. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  174. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  175. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  176. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  177. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  178. atque levissimus super influit auras
  179. nec liquidum corpus turbantibus auris
  180. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  181. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  182. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  183. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  184. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  185. unum labendi conservans usque tenorem.
  186. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  187. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  188. ex utraque polum parti premere nobis
  189. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  190. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  191. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  192. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  193. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  194. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  195. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  196. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  197. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  198. passim per caeli volvunt summania templa,
  199. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  200. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  201. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  202. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  203. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  204. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  205. in variis mundis varia ratione creatis,
  206. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  207. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  208. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  209. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  210. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  211. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  212. evanescere paulatim et decrescere pondus
  213. convenit atque aliam naturam supter habere
  214. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  215. partibus mundi, quibus insita vivit.
  216. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  217. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  218. nec caput est oneri collo nec denique totum
  219. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  220. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis