De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  2. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  3. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  4. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  5. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  6. non alias alii quoque res cecinere ?
  7. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  8. aeternis famae monimentis insita florent?
  9. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  10. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  11. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  12. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  13. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  14. denique natura haec rerum ratioque repertast
  15. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  16. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  17. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  18. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  19. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  20. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  21. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  22. tanto quique magis victus fateare necessest
  23. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  24. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  25. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  26. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  27. nec ratione alia mortales esse videmur,
  28. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  29. atque illi quos a vita natura removit.
  30. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  31. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  32. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  33. dissociare intus partis, ut materiai
  34. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  35. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  36. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  37. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  38. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  39. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  40. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  41. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  42. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  43. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  44. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  45. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  46. ex infinito quae possint forte coorta
  47. corruere hanc rerum violento turbine summam
  48. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  49. nec porro natura loci spatiumque profundi
  50. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  51. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  52. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  53. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  54. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  55. quare etiam nativa necessumst confiteare
  56. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  57. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  58. inmensi validas aevi contemnere vires.
  59. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  60. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  61. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  62. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  63. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  64. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  65. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  66. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  67. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  68. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  69. et siccare prius confidunt omnia posse
  70. quam liquor incepti possit contingere finem.
  71. tantum spirantes aequo certamine bellum
  72. magnis inter se de rebus cernere certant,
  73. cum semel interea fuerit superantior ignis
  74. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  75. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  76. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  77. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  78. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  79. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  80. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  81. obvius aeternam succepit lampada mundi
  82. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  83. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  84. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  85. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  86. ignis enim superare potest ubi materiai
  87. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  88. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  89. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  90. umor item quondam coepit superare coortus,
  91. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  92. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  93. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  94. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  95. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  96. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  97. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  98. nam certe neque consilio primordia rerum
  99. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  100. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  101. sed quia multa modis multis primordia rerum
  102. ex infinito iam tempore percita plagis
  103. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  104. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  105. quae cumque inter se possent congressa creare,
  106. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  107. omnigenus coetus et motus experiundo
  108. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  109. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  110. terrai maris et caeli generisque animantum.
  111. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  112. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  113. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  114. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  115. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  116. diffugere inde loci partes coepere paresque
  117. cum paribus iungi res et discludere mundum
  118. membraque dividere et magnas disponere partes
  119. omnigenis e principiis, discordia quorum
  120. intervalla vias conexus pondera plagas
  121. concursus motus turbabat proelia miscens
  122. propter dissimilis formas variasque figuras,
  123. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  124. nec motus inter sese dare convenientis,
  125. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  126. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  127. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  128. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  129. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  130. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  131. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  132. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  133. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  134. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  135. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  136. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  137. partibus erumpens primus se sustulit aether
  138. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  139. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  140. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  141. matutina rubent radiati lumina solis
  142. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  143. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  144. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  145. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  146. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  147. corpore concreto circum datus undique saepsit
  148. et late diffusus in omnis undique partis
  149. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  150. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  151. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  152. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  153. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  154. nec levia ut possent per summas labier oras,
  155. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  156. versent et partes ut mundi totius extent;
  157. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  158. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  159. his igitur rebus retractis terra repente,
  160. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  161. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  162. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  163. et radii solis cogebant undique terram
  164. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  165. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  166. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  167. augebat mare manando camposque natantis,
  168. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  169. corpora multa vaporis et altaque caeli
  170. densabant procul a terris fulgentia templa.
  171. sidebant campi, crescebant montibus altis
  172. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  173. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  174. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  175. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  176. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  177. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  178. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  179. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  180. atque levissimus super influit auras
  181. nec liquidum corpus turbantibus auris
  182. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  183. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  184. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  185. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  186. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  187. unum labendi conservans usque tenorem.
  188. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  189. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  190. ex utraque polum parti premere nobis
  191. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  192. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  193. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  194. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  195. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  196. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  197. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  198. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  199. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  200. passim per caeli volvunt summania templa,
  201. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  202. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  203. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  204. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  205. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  206. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  207. in variis mundis varia ratione creatis,
  208. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  209. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  210. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  211. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  212. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  213. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  214. evanescere paulatim et decrescere pondus
  215. convenit atque aliam naturam supter habere
  216. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  217. partibus mundi, quibus insita vivit.
  218. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  219. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  220. nec caput est oneri collo nec denique totum
  221. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  222. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  223. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  224. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  225. sic igitur tellus non est aliena repente
  226. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  227. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  228. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  229. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  230. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  231. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  232. partibus mundi caeloque revincta;
  233. nam communibus inter se radicibus haerent
  234. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  235. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  236. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  237. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  238. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  239. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  240. iamne vides quantum tenuis natura valere
  241. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  242. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  243. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  244. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  245. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  246. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  247. nil magnis intervallis de corpore libant
  248. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  249. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  250. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  251. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  252. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  253. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  254. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  255. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  256. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  257. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  258. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  259. per multum, specie confusa videntur
  260. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  261. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  262. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  263. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  264. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  265. scire licet perquam pauxillo posse minores
  266. esse vel exigua maioris parte brevique.
  267. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  268. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  269. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  270. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  271. Illud item non est mirandum, qua ratione
  272. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  273. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  274. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  275. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  276. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  277. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  278. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  279. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  280. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  281. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  282. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  283. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  284. percipiat calidis fervoribus ardor,
  285. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  286. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  287. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  288. accidere ex una scintilla incendia passim.
  289. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  290. possideat multum caecis fervoribus ignem
  291. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  292. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  293. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  294. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  295. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  296. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  297. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  298. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  299. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  300. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  301. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  302. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  303. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  304. evanescere enim rapidas illius et acris
  305. imminui supter viris, ideoque relinqui
  306. paulatim solem cum posterioribus signis,
  307. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  308. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  309. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  310. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  311. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  312. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  313. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  314. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  315. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  316. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  317. alternis certo fluere alter tempore possit,
  318. qui queat aestivis solem detrudere signis
  319. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  320. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  321. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  322. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  323. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  324. posse alternis e partibus ire.
  325. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  326. diversas ire in partis inferna supernis?
  327. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  328. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  329. At nox obruit ingenti caligine terras,
  330. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  331. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  332. concussos itere et labefactos multo,
  333. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  334. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  335. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  336. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  337. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  338. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  339. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  340. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  341. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  342. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  343. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  344. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  345. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  346. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  347. semina confluere et solis reparare nitorem.
  348. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  349. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  350. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  351. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  352. tempore et inpubem molli pubescere veste
  353. et pariter mollem malis demittere barbam.
  354. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  355. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  356. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  357. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  358. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  359. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  360. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  361. aut quia sol idem sub terras atque superne
  362. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  363. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  364. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  365. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  366. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  367. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  368. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  369. distinet aequato caelum discrimine metas
  370. propter signiferi posituram totius orbis,
  371. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  372. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  373. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  374. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  375. aut quia crassior est certis in partibus ,
  376. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  377. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  378. propterea noctes hiberno tempore longae
  379. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  380. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  381. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  382. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  383. propterea fit uti videantur dicere verum.
  384. Luna potest solis radiis percussa nitere
  385. inque dies magis id lumen convertere nobis
  386. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  387. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  388. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  389. inde minutatim retro quasi condere lumen
  390. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  391. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  392. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  393. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  394. est etiam quare proprio cum lumine possit
  395. volvier et varias splendoris reddere formas;
  396. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  397. labitur omnimodis occursans officiensque,
  398. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  399. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  400. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  401. versandoque globum variantis edere formas,
  402. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  403. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  404. inde minutatim retro contorquet et aufert
  405. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  406. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  407. astrologorum artem contra convincere tendit,
  408. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  409. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  410. denique cur nequeat semper nova luna creari
  411. ordine formarum certo certisque figuris
  412. inque dies privos aborisci quaeque creata
  413. atque alia illius reparari in parte locoque,
  414. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  415. ordine cum videas tam certo multa creari.
  416. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  417. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  418. Flora quibus mater praespargens ante viai
  419. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  420. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  421. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  422. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  423. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  424. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  425. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  426. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  427. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  428. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  429. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  430. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  431. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  432. nam cur luna queat terram secludere solis
  433. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  434. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  435. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  436. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  437. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  438. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  439. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  440. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  441. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  442. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  443. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  444. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  445. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  446. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  447. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  448. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  449. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  450. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  451. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  452. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  453. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  454. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  455. quove modo possent offecto lumine obire
  456. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  457. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  458. omnia convisunt clara loca candida luce,
  459. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  460. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  461. tollere et incertis crerint committere ventis.
  462. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  463. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  464. florida fulserunt viridanti prata colore,
  465. arboribusque datumst variis exinde per auras
  466. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  467. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  468. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  469. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  470. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  471. multa modis multis varia ratione coorta.
  472. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  473. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  474. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  475. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  476. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  477. imbribus et calido solis concreta vapore;
  478. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  479. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  480. principio genus alituum variaeque volucres
  481. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  482. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  483. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  484. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  485. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  486. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  487. crescebant uteri terram radicibus apti;
  488. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  489. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  490. convertebat ibi natura foramina terrae
  491. et sucum venis cogebat fundere apertis
  492. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  493. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  494. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  495. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  496. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  497. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  498. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  499. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  500. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  501. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  502. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  503. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  504. simul volucres variantibus formis.
  505. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  506. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  507. mutat enim mundi naturam totius aetas
  508. ex alioque alius status excipere omnia debet
  509. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  510. omnia commutat natura et vertere cogit.
  511. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  512. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  513. sic igitur mundi naturam totius aetas
  514. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  515. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  516. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  517. conatast mira facie membrisque coorta,
  518. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  519. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  520. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  521. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  522. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  523. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  524. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  525. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  526. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  527. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  528. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  529. ut propagando possint procudere saecla;
  530. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  531. semina qua possint membris manare remissis,
  532. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  533. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  534. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  535. nec potuisse propagando procudere prolem.
  536. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  537. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  538. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  539. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  540. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  541. principio genus acre leonum saevaque saecla
  542. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  543. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  544. et genus omne quod est veterino semine partum
  545. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  546. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  547. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  548. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  549. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  550. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  551. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  552. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  553. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  554. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  555. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  556. donec ad interitum genus id natura redegit.
  557. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  558. esse queunt duplici natura et corpore bino
  559. ex alienigenis membris compacta, potestas
  560. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  561. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  562. principio circum tribus actis impiger annis
  563. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  564. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  565. post ubi equum validae vires aetate senecta
  566. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  567. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  568. officit et molli vestit lanugine malas;
  569. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  570. confieri credas Centauros posse neque esse,
  571. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  572. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  573. inter se quorum discordia membra videmus;
  574. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  575. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  576. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  577. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  578. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  579. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  580. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  581. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  582. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  583. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  584. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  585. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  586. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  587. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  588. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  589. multa licet simili ratione effutiat ore,
  590. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  591. fluxisse et gemmis florere arbusta
  592. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  593. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  594. et manibus totum circum se vertere caelum.
  595. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  596. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  597. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  598. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  599. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  600. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  601. non tamen inter se possunt complexa creari,
  602. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  603. foedere naturae certo discrimina servant.
  604. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  605. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  606. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  607. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  608. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  609. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  610. multaque per caelum solis volventia lustra
  611. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  612. nec robustus erat curvi moderator aratri
  613. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  614. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  615. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  616. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  617. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  618. glandiferas inter curabant corpora quercus
  619. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  620. arbita puniceo fieri matura colore,
  621. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  622. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  623. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  624. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  625. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  626. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  627. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  628. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  629. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  630. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  631. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  632. necdum res igni scibant tractare neque uti
  633. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  634. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  635. et frutices inter condebant squalida membra
  636. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  637. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  638. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  639. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  640. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  641. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  642. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  643. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  644. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  645. et manuum mira freti virtute pedumque
  646. consectabantur silvestria saecla ferarum
  647. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  648. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  649. saetigerisque pares subus silvestria membra
  650. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  651. circum se foliis ac frondibus involventes.
  652. nec plangore diem magno solemque per agros
  653. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  654. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  655. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  656. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  657. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  658. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  659. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  660. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  661. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  662. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  663. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  664. spumigeri suis adventu validique leonis
  665. atque intempesta cedebant nocte paventes
  666. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  667. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  668. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  669. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  670. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  671. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  672. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  673. at quos effugium servarat corpore adeso,
  674. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  675. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  676. donique eos vita privarant vermina saeva
  677. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  678. at non multa virum sub signis milia ducta
  679. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  680. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  681. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  682. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  683. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  684. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  685. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  686. tum penuria deinde cibi languentia leto
  687. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  688. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  689. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  690. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  691. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  692. ---
  693. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  694. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  695. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  696. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  697. et Venus inminuit viris puerique parentum
  698. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  699. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  700. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  701. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  702. vocibus et gestu cum balbe significarent
  703. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  704. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  705. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  706. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  707. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  708. At varios linguae sonitus natura subegit
  709. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  710. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  711. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  712. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  713. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  714. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  715. illis iratus petit atque infestus inurget.
  716. at catuli pantherarum scymnique leonum
  717. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  718. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  719. alituum porro genus alis omne videmus
  720. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  721. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  722. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  723. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  724. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  725. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  726. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  727. inter se fuerant, unde insita notities est
  728. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  729. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  730. cogere item pluris unus victosque domare
  731. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  732. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  733. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  734. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  735. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  736. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  737. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  738. pro vario sensu varia res voce notaret?
  739. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  740. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  741. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  742. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  743. inritata canum cum primum magna Molossum
  744. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  745. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  746. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  747. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  748. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  749. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  750. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  751. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  752. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  753. denique non hinnitus item differre videtur,
  754. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  755. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  756. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  757. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  758. postremo genus alituum variaeque volucres,
  759. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  760. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  761. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  762. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  763. et partim mutant cum tempestatibus una
  764. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  765. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  766. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  767. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  768. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  769. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  770. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  771. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  772. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  773. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  774. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  775. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  776. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  777. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  778. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  779. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  780. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  781. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  782. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  783. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  784. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  785. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  786. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  787. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  788. condere coeperunt urbis arcemque locare
  789. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  790. et pecudes et agros divisere atque dedere
  791. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  792. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  793. posterius res inventast aurumque repertum,
  794. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  795. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  796. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  797. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  798. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  799. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  800. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  801. ut fundamento stabili fortuna maneret
  802. et placidam possent opulenti degere vitam,
  803. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  804. certantes iter infestum fecere viai,
  805. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  806. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  807. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  808. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  809. ut satius multo iam sit parere quietum
  810. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  811. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  812. angustum per iter luctantes ambitionis;
  813. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  814. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  815. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  816. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  817. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  818. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  819. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  820. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  821. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  822. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  823. inde magistratum partim docuere creare
  824. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  825. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  826. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  827. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  828. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  829. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  830. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  831. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  832. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  833. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  834. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  835. qui violat factis communia foedera pacis.
  836. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  837. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  838. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes