De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  2. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  3. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  4. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  5. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  6. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  7. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  8. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  9. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  10. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  11. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  12. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  13. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  14. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  15. sollicitum curae quantique perinde timores!
  16. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  17. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  18. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  19. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  20. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  21. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  22. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  23. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  24. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  25. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  26. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  27. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  28. quo genere in primis animi natura reperta est
  29. nativo primum consistere corpore creta,
  30. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  31. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  32. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  33. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  34. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  35. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  36. et quibus ille modis congressus materiai
  37. fundarit terram caelum mare sidera solem
  38. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  39. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  40. quove modo genus humanum variante loquella
  41. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  42. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  43. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  44. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  45. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  46. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  47. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  48. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  49. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  50. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  51. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  52. si tamen interea mirantur qua ratione
  53. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  54. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  55. rursus in antiquas referuntur religiones
  56. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  57. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  58. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  59. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  60. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  61. principio maria ac terras caelumque tuere;
  62. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  63. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  64. una dies dabit exitio, multosque per annos
  65. sustentata ruet moles et machina mundi.
  66. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  67. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  68. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  69. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  70. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  71. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  72. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  73. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  74. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  75. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  76. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  77. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  78. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  79. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  80. sanctius et multo certa ratione magis quam
  81. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  82. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  83. religione refrenatus ne forte rearis
  84. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  85. corpore divino debere aeterna manere,
  86. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  87. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  88. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  89. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  90. inmortalia mortali sermone notantes;
  91. quae procul usque adeo divino a numine distent
  92. inque deum numero quae sint indigna videri,
  93. notitiam potius praebere ut posse putentur
  94. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  95. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  96. posse animi natura putetur consiliumque.
  97. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  98. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  99. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  100. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  101. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  102. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  103. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  104. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  105. posset et innasci quavis in parte soleret,
  106. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  107. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  108. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  109. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  110. totum posse extra corpus formamque animalem
  111. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  112. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  113. haud igitur constant divino praedita sensu,
  114. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  115. Illud item non est ut possis credere, sedes
  116. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  117. tenvis enim natura deum longeque remota
  118. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  119. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  120. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  121. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  122. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  123. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  124. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  125. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  126. praeclaram mundi naturam proptereaque
  127. adlaudabile opus divom laudare decere
  128. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  129. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  130. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  131. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  132. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  133. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  134. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  135. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  136. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  137. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  138. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  139. nam gaudere novis rebus debere videtur
  140. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  141. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  142. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  143. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  144. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  145. donec diluxit rerum genitalis origo?
  146. natus enim debet qui cumque est velle manere
  147. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  148. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  149. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  150. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  151. notities hominum divis unde insita primum est,
  152. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  153. quove modost umquam vis cognita principiorum
  154. quidque inter sese permutato ordine possent.
  155. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  156. namque ita multa modis multis primordia rerum
  157. ex infinito iam tempore percita plagis
  158. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  159. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  160. quae cumque inter se possint congressa creare,
  161. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  162. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  163. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  164. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  165. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  166. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  167. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  168. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  169. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  170. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  171. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  172. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  173. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  174. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  175. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  176. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  177. vitai causa valido consueta bidenti
  178. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  179. si non fecundas vertentes vomere glebas
  180. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  181. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  182. et tamen inter dum magno quaesita labore
  183. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  184. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  185. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  186. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  187. praeterea genus horriferum natura ferarum
  188. humanae genti infestum terraque marique
  189. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  190. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  191. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  192. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  193. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  194. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  195. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  196. cui tantum in vita restet transire malorum.
  197. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  198. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  199. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  200. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  201. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  202. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  203. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  204. Principio quoniam terrai corpus et umor
  205. aurarumque leves animae calidique vapores,
  206. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  207. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  208. debet eodem omnis mundi natura putari.
  209. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  210. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  211. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  212. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  213. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  214. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  215. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  216. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  217. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  218. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  219. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  220. principio pars terrai non nulla, perusta
  221. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  222. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  223. quas validi toto dispergunt venti.
  224. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  225. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  226. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  227. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  228. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  229. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  230. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  231. semper abundare et latices manare perennis
  232. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  233. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  234. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  235. partim quod validi verrentes aequora venti
  236. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  237. partim quod supter per terras diditur omnis;
  238. percolatur enim virus retroque remanat
  239. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  240. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  241. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  242. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  243. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  244. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  245. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  246. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  247. omnia iam resoluta forent et in versa.
  248. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  249. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  250. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  251. inrigat adsidue caelum candore recenti
  252. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  253. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  254. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  255. quod simul ac primum nubes succedere soli
  256. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  257. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  258. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  259. ut noscas splendore novo res semper egere
  260. et primum iactum fulgoris quemque perire
  261. nec ratione alia res posse in sole videri,
  262. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  263. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  264. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  265. fulguribus pingues multa caligine taedae
  266. consimili properant ratione, ardore ministro,
  267. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  268. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  269. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  270. exitium celeri celeratur origine flammae.
  271. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  272. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  273. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  274. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  275. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  276. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  277. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  278. nec sanctum numen fati protollere finis
  279. posse neque adversus naturae foedera niti?
  280. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  281. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  282. non ruere avolsos silices a montibus altis
  283. nec validas aevi vires perferre patique
  284. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  285. ex infinito quae tempore pertolerassent
  286. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  287. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  288. continet amplexu terram: si procreat ex se
  289. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  290. totum nativum mortali corpore constat.
  291. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  292. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  293. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  294. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  295. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  296. non alias alii quoque res cecinere ?
  297. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  298. aeternis famae monimentis insita florent?
  299. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  300. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  301. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  302. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  303. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  304. denique natura haec rerum ratioque repertast
  305. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  306. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  307. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  308. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  309. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  310. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  311. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  312. tanto quique magis victus fateare necessest
  313. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  314. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  315. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  316. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  317. nec ratione alia mortales esse videmur,
  318. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  319. atque illi quos a vita natura removit.
  320. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  321. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  322. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  323. dissociare intus partis, ut materiai
  324. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  325. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  326. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  327. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  328. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  329. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  330. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  331. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  332. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  333. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  334. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  335. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  336. ex infinito quae possint forte coorta
  337. corruere hanc rerum violento turbine summam
  338. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  339. nec porro natura loci spatiumque profundi
  340. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  341. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  342. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  343. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  344. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  345. quare etiam nativa necessumst confiteare
  346. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  347. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  348. inmensi validas aevi contemnere vires.
  349. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  350. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  351. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  352. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  353. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  354. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  355. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  356. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  357. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  358. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  359. et siccare prius confidunt omnia posse
  360. quam liquor incepti possit contingere finem.
  361. tantum spirantes aequo certamine bellum
  362. magnis inter se de rebus cernere certant,
  363. cum semel interea fuerit superantior ignis
  364. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  365. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  366. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  367. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  368. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  369. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  370. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  371. obvius aeternam succepit lampada mundi
  372. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  373. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  374. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  375. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  376. ignis enim superare potest ubi materiai
  377. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  378. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  379. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  380. umor item quondam coepit superare coortus,
  381. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  382. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  383. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  384. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  385. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  386. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  387. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  388. nam certe neque consilio primordia rerum
  389. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  390. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  391. sed quia multa modis multis primordia rerum
  392. ex infinito iam tempore percita plagis
  393. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  394. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  395. quae cumque inter se possent congressa creare,
  396. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  397. omnigenus coetus et motus experiundo
  398. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  399. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  400. terrai maris et caeli generisque animantum.
  401. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  402. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  403. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  404. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  405. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  406. diffugere inde loci partes coepere paresque
  407. cum paribus iungi res et discludere mundum
  408. membraque dividere et magnas disponere partes
  409. omnigenis e principiis, discordia quorum
  410. intervalla vias conexus pondera plagas
  411. concursus motus turbabat proelia miscens
  412. propter dissimilis formas variasque figuras,
  413. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  414. nec motus inter sese dare convenientis,
  415. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  416. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  417. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  418. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  419. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  420. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  421. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  422. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  423. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  424. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  425. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  426. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  427. partibus erumpens primus se sustulit aether
  428. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  429. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  430. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  431. matutina rubent radiati lumina solis
  432. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  433. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  434. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  435. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  436. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  437. corpore concreto circum datus undique saepsit
  438. et late diffusus in omnis undique partis
  439. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  440. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  441. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  442. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  443. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  444. nec levia ut possent per summas labier oras,
  445. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  446. versent et partes ut mundi totius extent;
  447. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  448. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  449. his igitur rebus retractis terra repente,
  450. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  451. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  452. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  453. et radii solis cogebant undique terram
  454. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  455. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  456. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  457. augebat mare manando camposque natantis,
  458. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  459. corpora multa vaporis et altaque caeli
  460. densabant procul a terris fulgentia templa.
  461. sidebant campi, crescebant montibus altis
  462. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  463. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  464. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  465. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  466. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  467. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  468. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  469. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  470. atque levissimus super influit auras
  471. nec liquidum corpus turbantibus auris
  472. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  473. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  474. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  475. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  476. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  477. unum labendi conservans usque tenorem.
  478. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  479. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  480. ex utraque polum parti premere nobis
  481. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  482. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  483. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  484. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  485. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  486. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  487. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  488. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  489. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  490. passim per caeli volvunt summania templa,
  491. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  492. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  493. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  494. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  495. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  496. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  497. in variis mundis varia ratione creatis,
  498. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  499. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  500. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  501. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  502. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  503. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  504. evanescere paulatim et decrescere pondus
  505. convenit atque aliam naturam supter habere
  506. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  507. partibus mundi, quibus insita vivit.
  508. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  509. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  510. nec caput est oneri collo nec denique totum
  511. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  512. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  513. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  514. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  515. sic igitur tellus non est aliena repente
  516. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  517. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  518. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  519. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  520. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  521. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  522. partibus mundi caeloque revincta;
  523. nam communibus inter se radicibus haerent
  524. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  525. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  526. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  527. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  528. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  529. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  530. iamne vides quantum tenuis natura valere
  531. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  532. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  533. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  534. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  535. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  536. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  537. nil magnis intervallis de corpore libant
  538. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  539. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  540. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  541. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  542. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  543. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  544. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  545. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  546. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  547. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.