De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  2. ex infinito quae tempore pertolerassent
  3. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  4. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  5. continet amplexu terram: si procreat ex se
  6. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  7. totum nativum mortali corpore constat.
  8. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  9. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  10. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  11. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  12. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  13. non alias alii quoque res cecinere ?
  14. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  15. aeternis famae monimentis insita florent?
  16. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  17. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  18. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  19. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  20. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  21. denique natura haec rerum ratioque repertast
  22. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  23. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  24. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  25. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  26. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  27. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  28. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  29. tanto quique magis victus fateare necessest
  30. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  31. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  32. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  33. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  34. nec ratione alia mortales esse videmur,
  35. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  36. atque illi quos a vita natura removit.
  37. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  38. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  39. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  40. dissociare intus partis, ut materiai
  41. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  42. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  43. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  44. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  45. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  46. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  47. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  48. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  49. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  50. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  51. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  52. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  53. ex infinito quae possint forte coorta
  54. corruere hanc rerum violento turbine summam
  55. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  56. nec porro natura loci spatiumque profundi
  57. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  58. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  59. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  60. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  61. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  62. quare etiam nativa necessumst confiteare
  63. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  64. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  65. inmensi validas aevi contemnere vires.
  66. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  67. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  68. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  69. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  70. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  71. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  72. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  73. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  74. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  75. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  76. et siccare prius confidunt omnia posse
  77. quam liquor incepti possit contingere finem.
  78. tantum spirantes aequo certamine bellum
  79. magnis inter se de rebus cernere certant,
  80. cum semel interea fuerit superantior ignis
  81. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  82. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  83. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  84. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  85. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  86. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  87. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  88. obvius aeternam succepit lampada mundi
  89. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  90. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  91. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  92. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  93. ignis enim superare potest ubi materiai
  94. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  95. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  96. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  97. umor item quondam coepit superare coortus,
  98. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  99. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  100. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  101. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  102. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  103. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  104. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  105. nam certe neque consilio primordia rerum
  106. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  107. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  108. sed quia multa modis multis primordia rerum
  109. ex infinito iam tempore percita plagis
  110. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  111. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  112. quae cumque inter se possent congressa creare,
  113. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  114. omnigenus coetus et motus experiundo
  115. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  116. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  117. terrai maris et caeli generisque animantum.
  118. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  119. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  120. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  121. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  122. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  123. diffugere inde loci partes coepere paresque
  124. cum paribus iungi res et discludere mundum
  125. membraque dividere et magnas disponere partes
  126. omnigenis e principiis, discordia quorum
  127. intervalla vias conexus pondera plagas
  128. concursus motus turbabat proelia miscens
  129. propter dissimilis formas variasque figuras,
  130. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  131. nec motus inter sese dare convenientis,
  132. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  133. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  134. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  135. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  136. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  137. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  138. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  139. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  140. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  141. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  142. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  143. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  144. partibus erumpens primus se sustulit aether
  145. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  146. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  147. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  148. matutina rubent radiati lumina solis
  149. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  150. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  151. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  152. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  153. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  154. corpore concreto circum datus undique saepsit
  155. et late diffusus in omnis undique partis
  156. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  157. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  158. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  159. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  160. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  161. nec levia ut possent per summas labier oras,