De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitium celeri celeratur origine flammae.
  2. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  3. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  4. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  5. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  6. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  7. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  8. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  9. nec sanctum numen fati protollere finis
  10. posse neque adversus naturae foedera niti?
  11. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  12. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  13. non ruere avolsos silices a montibus altis
  14. nec validas aevi vires perferre patique
  15. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  16. ex infinito quae tempore pertolerassent
  17. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  18. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  19. continet amplexu terram: si procreat ex se
  20. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,