De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  2. exitium celeri celeratur origine flammae.
  3. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  4. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  5. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  6. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  7. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  8. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  9. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  10. nec sanctum numen fati protollere finis
  11. posse neque adversus naturae foedera niti?
  12. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  13. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  14. non ruere avolsos silices a montibus altis
  15. nec validas aevi vires perferre patique
  16. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  17. ex infinito quae tempore pertolerassent
  18. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  19. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  20. continet amplexu terram: si procreat ex se
  21. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  22. totum nativum mortali corpore constat.
  23. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  24. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  25. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  26. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  27. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  28. non alias alii quoque res cecinere ?
  29. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  30. aeternis famae monimentis insita florent?
  31. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  32. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  33. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  34. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  35. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  36. denique natura haec rerum ratioque repertast
  37. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  38. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  39. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  40. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  41. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  42. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  43. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  44. tanto quique magis victus fateare necessest
  45. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  46. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  47. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  48. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  49. nec ratione alia mortales esse videmur,
  50. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  51. atque illi quos a vita natura removit.
  52. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  53. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  54. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  55. dissociare intus partis, ut materiai
  56. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  57. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  58. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  59. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  60. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  61. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  62. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  63. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  64. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  65. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  66. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  67. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  68. ex infinito quae possint forte coorta
  69. corruere hanc rerum violento turbine summam
  70. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  71. nec porro natura loci spatiumque profundi
  72. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  73. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  74. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  75. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  76. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  77. quare etiam nativa necessumst confiteare
  78. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  79. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  80. inmensi validas aevi contemnere vires.
  81. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  82. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  83. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  84. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  85. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  86. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  87. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  88. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  89. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  90. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  91. et siccare prius confidunt omnia posse
  92. quam liquor incepti possit contingere finem.
  93. tantum spirantes aequo certamine bellum
  94. magnis inter se de rebus cernere certant,
  95. cum semel interea fuerit superantior ignis
  96. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  97. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  98. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  99. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  100. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  101. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  102. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  103. obvius aeternam succepit lampada mundi
  104. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  105. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  106. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  107. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  108. ignis enim superare potest ubi materiai
  109. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  110. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  111. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  112. umor item quondam coepit superare coortus,
  113. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  114. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  115. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  116. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  117. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  118. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  119. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  120. nam certe neque consilio primordia rerum
  121. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  122. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  123. sed quia multa modis multis primordia rerum
  124. ex infinito iam tempore percita plagis
  125. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  126. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  127. quae cumque inter se possent congressa creare,
  128. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  129. omnigenus coetus et motus experiundo
  130. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  131. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  132. terrai maris et caeli generisque animantum.
  133. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  134. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  135. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  136. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  137. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  138. diffugere inde loci partes coepere paresque
  139. cum paribus iungi res et discludere mundum
  140. membraque dividere et magnas disponere partes
  141. omnigenis e principiis, discordia quorum
  142. intervalla vias conexus pondera plagas
  143. concursus motus turbabat proelia miscens
  144. propter dissimilis formas variasque figuras,
  145. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  146. nec motus inter sese dare convenientis,
  147. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  148. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  149. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  150. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  151. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  152. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  153. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  154. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  155. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  156. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  157. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  158. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  159. partibus erumpens primus se sustulit aether
  160. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  161. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  162. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  163. matutina rubent radiati lumina solis
  164. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  165. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  166. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  167. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  168. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  169. corpore concreto circum datus undique saepsit
  170. et late diffusus in omnis undique partis
  171. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  172. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  173. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  174. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  175. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  176. nec levia ut possent per summas labier oras,
  177. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  178. versent et partes ut mundi totius extent;
  179. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  180. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  181. his igitur rebus retractis terra repente,
  182. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  183. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  184. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  185. et radii solis cogebant undique terram
  186. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  187. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  188. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  189. augebat mare manando camposque natantis,
  190. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  191. corpora multa vaporis et altaque caeli
  192. densabant procul a terris fulgentia templa.
  193. sidebant campi, crescebant montibus altis
  194. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  195. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  196. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  197. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  198. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  199. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  200. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  201. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  202. atque levissimus super influit auras
  203. nec liquidum corpus turbantibus auris
  204. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  205. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  206. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  207. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  208. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  209. unum labendi conservans usque tenorem.
  210. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  211. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  212. ex utraque polum parti premere nobis
  213. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  214. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  215. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  216. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  217. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  218. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  219. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  220. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  221. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  222. passim per caeli volvunt summania templa,
  223. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  224. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  225. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  226. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  227. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  228. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  229. in variis mundis varia ratione creatis,
  230. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  231. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  232. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  233. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  234. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  235. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  236. evanescere paulatim et decrescere pondus
  237. convenit atque aliam naturam supter habere
  238. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  239. partibus mundi, quibus insita vivit.
  240. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  241. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  242. nec caput est oneri collo nec denique totum
  243. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  244. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  245. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  246. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  247. sic igitur tellus non est aliena repente
  248. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  249. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  250. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  251. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  252. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  253. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  254. partibus mundi caeloque revincta;
  255. nam communibus inter se radicibus haerent
  256. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  257. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  258. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  259. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  260. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  261. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  262. iamne vides quantum tenuis natura valere
  263. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  264. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  265. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  266. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  267. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  268. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  269. nil magnis intervallis de corpore libant
  270. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  271. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  272. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  273. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  274. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  275. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  276. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  277. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  278. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  279. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  280. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  281. per multum, specie confusa videntur
  282. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  283. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  284. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  285. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  286. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  287. scire licet perquam pauxillo posse minores
  288. esse vel exigua maioris parte brevique.
  289. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  290. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  291. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  292. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  293. Illud item non est mirandum, qua ratione
  294. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  295. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  296. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  297. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  298. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  299. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  300. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  301. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  302. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  303. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  304. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  305. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  306. percipiat calidis fervoribus ardor,
  307. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  308. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  309. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  310. accidere ex una scintilla incendia passim.
  311. forsitan et rosea sol alte lampade lucens