De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  2. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  3. exitium celeri celeratur origine flammae.
  4. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  5. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  6. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  7. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  8. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  9. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  10. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  11. nec sanctum numen fati protollere finis
  12. posse neque adversus naturae foedera niti?
  13. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  14. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  15. non ruere avolsos silices a montibus altis
  16. nec validas aevi vires perferre patique
  17. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  18. ex infinito quae tempore pertolerassent
  19. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  20. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  21. continet amplexu terram: si procreat ex se
  22. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  23. totum nativum mortali corpore constat.
  24. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  25. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  26. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  27. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  28. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  29. non alias alii quoque res cecinere ?
  30. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  31. aeternis famae monimentis insita florent?
  32. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  33. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  34. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  35. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  36. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  37. denique natura haec rerum ratioque repertast
  38. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  39. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  40. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  41. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  42. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  43. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  44. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  45. tanto quique magis victus fateare necessest
  46. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  47. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  48. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  49. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  50. nec ratione alia mortales esse videmur,
  51. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  52. atque illi quos a vita natura removit.
  53. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  54. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  55. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  56. dissociare intus partis, ut materiai
  57. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  58. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  59. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  60. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  61. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  62. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  63. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  64. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  65. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  66. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  67. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  68. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  69. ex infinito quae possint forte coorta
  70. corruere hanc rerum violento turbine summam
  71. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  72. nec porro natura loci spatiumque profundi
  73. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  74. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  75. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  76. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  77. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  78. quare etiam nativa necessumst confiteare
  79. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  80. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  81. inmensi validas aevi contemnere vires.
  82. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  83. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  84. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  85. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  86. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  87. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  88. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  89. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  90. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  91. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  92. et siccare prius confidunt omnia posse
  93. quam liquor incepti possit contingere finem.
  94. tantum spirantes aequo certamine bellum
  95. magnis inter se de rebus cernere certant,
  96. cum semel interea fuerit superantior ignis
  97. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  98. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  99. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  100. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  101. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  102. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  103. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  104. obvius aeternam succepit lampada mundi
  105. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  106. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  107. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  108. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  109. ignis enim superare potest ubi materiai
  110. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  111. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  112. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  113. umor item quondam coepit superare coortus,
  114. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  115. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  116. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  117. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  118. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  119. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  120. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  121. nam certe neque consilio primordia rerum
  122. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  123. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  124. sed quia multa modis multis primordia rerum
  125. ex infinito iam tempore percita plagis
  126. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  127. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  128. quae cumque inter se possent congressa creare,
  129. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  130. omnigenus coetus et motus experiundo
  131. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  132. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  133. terrai maris et caeli generisque animantum.
  134. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  135. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  136. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  137. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  138. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  139. diffugere inde loci partes coepere paresque
  140. cum paribus iungi res et discludere mundum
  141. membraque dividere et magnas disponere partes
  142. omnigenis e principiis, discordia quorum
  143. intervalla vias conexus pondera plagas
  144. concursus motus turbabat proelia miscens
  145. propter dissimilis formas variasque figuras,
  146. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  147. nec motus inter sese dare convenientis,
  148. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  149. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  150. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  151. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  152. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  153. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  154. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  155. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  156. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  157. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  158. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  159. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  160. partibus erumpens primus se sustulit aether
  161. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  162. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  163. aurea cum primum gemmantis rore per herbas