De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  2. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  3. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  4. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  5. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  6. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  7. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  8. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  9. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  10. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  11. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  12. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  13. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  14. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  15. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  16. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  17. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  18. sollicitum curae quantique perinde timores!
  19. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  20. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  21. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  22. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  23. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  24. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  25. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  26. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  27. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  28. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  29. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  30. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  31. quo genere in primis animi natura reperta est
  32. nativo primum consistere corpore creta,
  33. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  34. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  35. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  36. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  37. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  38. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  39. et quibus ille modis congressus materiai
  40. fundarit terram caelum mare sidera solem
  41. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  42. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  43. quove modo genus humanum variante loquella
  44. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  45. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  46. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  47. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  48. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  49. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  50. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  51. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  52. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  53. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  54. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  55. si tamen interea mirantur qua ratione
  56. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  57. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  58. rursus in antiquas referuntur religiones
  59. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  60. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  61. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  62. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  63. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  64. principio maria ac terras caelumque tuere;
  65. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  66. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  67. una dies dabit exitio, multosque per annos
  68. sustentata ruet moles et machina mundi.
  69. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  70. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  71. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  72. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  73. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  74. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  75. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  76. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  77. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  78. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  79. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  80. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  81. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  82. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  83. sanctius et multo certa ratione magis quam
  84. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  85. multa tibi expediam doctis solacia dictis;