De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  2. inrigat adsidue caelum candore recenti
  3. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  4. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  5. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  6. quod simul ac primum nubes succedere soli
  7. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  8. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  9. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  10. ut noscas splendore novo res semper egere
  11. et primum iactum fulgoris quemque perire
  12. nec ratione alia res posse in sole videri,
  13. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  14. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  15. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  16. fulguribus pingues multa caligine taedae
  17. consimili properant ratione, ardore ministro,
  18. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  19. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  20. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  21. exitium celeri celeratur origine flammae.
  22. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  23. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  24. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  25. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  26. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  27. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  28. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  29. nec sanctum numen fati protollere finis
  30. posse neque adversus naturae foedera niti?
  31. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  32. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  33. non ruere avolsos silices a montibus altis
  34. nec validas aevi vires perferre patique
  35. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  36. ex infinito quae tempore pertolerassent
  37. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  38. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  39. continet amplexu terram: si procreat ex se
  40. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  41. totum nativum mortali corpore constat.
  42. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  43. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  44. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  45. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  46. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  47. non alias alii quoque res cecinere ?
  48. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  49. aeternis famae monimentis insita florent?
  50. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  51. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  52. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  53. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  54. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  55. denique natura haec rerum ratioque repertast
  56. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  57. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  58. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  59. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  60. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  61. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  62. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  63. tanto quique magis victus fateare necessest
  64. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  65. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  66. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  67. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  68. nec ratione alia mortales esse videmur,
  69. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  70. atque illi quos a vita natura removit.
  71. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  72. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  73. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  74. dissociare intus partis, ut materiai
  75. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  76. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  77. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  78. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  79. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  80. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  81. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  82. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  83. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  84. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  85. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  86. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  87. ex infinito quae possint forte coorta
  88. corruere hanc rerum violento turbine summam
  89. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  90. nec porro natura loci spatiumque profundi
  91. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  92. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  93. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  94. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  95. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  96. quare etiam nativa necessumst confiteare
  97. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  98. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  99. inmensi validas aevi contemnere vires.
  100. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  101. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  102. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  103. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  104. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  105. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  106. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  107. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  108. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  109. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  110. et siccare prius confidunt omnia posse
  111. quam liquor incepti possit contingere finem.
  112. tantum spirantes aequo certamine bellum
  113. magnis inter se de rebus cernere certant,
  114. cum semel interea fuerit superantior ignis
  115. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  116. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  117. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  118. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  119. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  120. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  121. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  122. obvius aeternam succepit lampada mundi
  123. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  124. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  125. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  126. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  127. ignis enim superare potest ubi materiai
  128. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  129. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  130. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  131. umor item quondam coepit superare coortus,
  132. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  133. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  134. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  135. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  136. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  137. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  138. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  139. nam certe neque consilio primordia rerum
  140. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  141. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  142. sed quia multa modis multis primordia rerum
  143. ex infinito iam tempore percita plagis
  144. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  145. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  146. quae cumque inter se possent congressa creare,
  147. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  148. omnigenus coetus et motus experiundo
  149. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  150. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  151. terrai maris et caeli generisque animantum.
  152. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  153. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  154. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  155. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  156. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  157. diffugere inde loci partes coepere paresque
  158. cum paribus iungi res et discludere mundum
  159. membraque dividere et magnas disponere partes
  160. omnigenis e principiis, discordia quorum
  161. intervalla vias conexus pondera plagas
  162. concursus motus turbabat proelia miscens
  163. propter dissimilis formas variasque figuras,
  164. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  165. nec motus inter sese dare convenientis,
  166. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  167. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  168. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  169. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  170. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  171. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  172. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  173. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  174. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  175. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  176. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  177. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  178. partibus erumpens primus se sustulit aether
  179. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  180. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  181. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  182. matutina rubent radiati lumina solis
  183. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  184. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  185. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  186. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  187. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  188. corpore concreto circum datus undique saepsit
  189. et late diffusus in omnis undique partis
  190. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  191. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  192. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  193. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  194. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  195. nec levia ut possent per summas labier oras,
  196. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  197. versent et partes ut mundi totius extent;
  198. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  199. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.