De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  2. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  3. semper abundare et latices manare perennis
  4. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  5. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  6. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  7. partim quod validi verrentes aequora venti
  8. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  9. partim quod supter per terras diditur omnis;
  10. percolatur enim virus retroque remanat
  11. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  12. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  13. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  14. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  15. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  16. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  17. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  18. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  19. omnia iam resoluta forent et in versa.
  20. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  21. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  22. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  23. inrigat adsidue caelum candore recenti
  24. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  25. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  26. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  27. quod simul ac primum nubes succedere soli
  28. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  29. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  30. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  31. ut noscas splendore novo res semper egere
  32. et primum iactum fulgoris quemque perire
  33. nec ratione alia res posse in sole videri,
  34. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  35. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  36. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  37. fulguribus pingues multa caligine taedae
  38. consimili properant ratione, ardore ministro,
  39. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  40. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  41. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  42. exitium celeri celeratur origine flammae.
  43. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  44. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  45. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  46. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  47. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  48. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  49. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  50. nec sanctum numen fati protollere finis
  51. posse neque adversus naturae foedera niti?
  52. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  53. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  54. non ruere avolsos silices a montibus altis
  55. nec validas aevi vires perferre patique
  56. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  57. ex infinito quae tempore pertolerassent
  58. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  59. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  60. continet amplexu terram: si procreat ex se
  61. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  62. totum nativum mortali corpore constat.
  63. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  64. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  65. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  66. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  67. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  68. non alias alii quoque res cecinere ?
  69. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  70. aeternis famae monimentis insita florent?
  71. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  72. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  73. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  74. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  75. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  76. denique natura haec rerum ratioque repertast
  77. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  78. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  79. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  80. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  81. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  82. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  83. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  84. tanto quique magis victus fateare necessest
  85. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  86. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  87. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  88. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  89. nec ratione alia mortales esse videmur,
  90. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  91. atque illi quos a vita natura removit.
  92. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  93. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  94. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  95. dissociare intus partis, ut materiai
  96. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  97. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  98. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  99. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  100. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  101. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  102. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  103. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  104. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  105. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  106. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  107. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  108. ex infinito quae possint forte coorta
  109. corruere hanc rerum violento turbine summam
  110. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  111. nec porro natura loci spatiumque profundi
  112. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  113. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  114. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  115. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  116. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  117. quare etiam nativa necessumst confiteare
  118. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  119. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  120. inmensi validas aevi contemnere vires.
  121. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  122. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  123. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  124. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  125. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  126. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  127. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  128. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  129. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  130. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  131. et siccare prius confidunt omnia posse
  132. quam liquor incepti possit contingere finem.
  133. tantum spirantes aequo certamine bellum
  134. magnis inter se de rebus cernere certant,
  135. cum semel interea fuerit superantior ignis
  136. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  137. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  138. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  139. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  140. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  141. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  142. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  143. obvius aeternam succepit lampada mundi
  144. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  145. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  146. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  147. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  148. ignis enim superare potest ubi materiai
  149. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  150. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  151. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  152. umor item quondam coepit superare coortus,
  153. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  154. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  155. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  156. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  157. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  158. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  159. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  160. nam certe neque consilio primordia rerum
  161. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  162. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  163. sed quia multa modis multis primordia rerum
  164. ex infinito iam tempore percita plagis
  165. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  166. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  167. quae cumque inter se possent congressa creare,
  168. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  169. omnigenus coetus et motus experiundo
  170. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  171. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  172. terrai maris et caeli generisque animantum.
  173. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  174. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  175. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  176. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  177. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  178. diffugere inde loci partes coepere paresque
  179. cum paribus iungi res et discludere mundum
  180. membraque dividere et magnas disponere partes
  181. omnigenis e principiis, discordia quorum
  182. intervalla vias conexus pondera plagas
  183. concursus motus turbabat proelia miscens
  184. propter dissimilis formas variasque figuras,
  185. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  186. nec motus inter sese dare convenientis,
  187. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  188. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  189. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  190. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  191. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  192. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  193. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  194. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  195. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  196. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  197. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  198. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  199. partibus erumpens primus se sustulit aether
  200. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  201. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  202. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  203. matutina rubent radiati lumina solis
  204. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  205. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  206. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  207. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  208. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  209. corpore concreto circum datus undique saepsit
  210. et late diffusus in omnis undique partis
  211. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  212. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  213. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  214. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  215. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  216. nec levia ut possent per summas labier oras,
  217. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  218. versent et partes ut mundi totius extent;
  219. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  220. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  221. his igitur rebus retractis terra repente,
  222. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  223. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  224. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  225. et radii solis cogebant undique terram
  226. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  227. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  228. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  229. augebat mare manando camposque natantis,
  230. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  231. corpora multa vaporis et altaque caeli
  232. densabant procul a terris fulgentia templa.
  233. sidebant campi, crescebant montibus altis
  234. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  235. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  236. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  237. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  238. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  239. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  240. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  241. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  242. atque levissimus super influit auras
  243. nec liquidum corpus turbantibus auris
  244. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  245. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  246. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  247. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  248. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  249. unum labendi conservans usque tenorem.
  250. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  251. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  252. ex utraque polum parti premere nobis
  253. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  254. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  255. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  256. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  257. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  258. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  259. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  260. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  261. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  262. passim per caeli volvunt summania templa,
  263. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  264. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  265. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  266. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  267. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  268. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  269. in variis mundis varia ratione creatis,
  270. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  271. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  272. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  273. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  274. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  275. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  276. evanescere paulatim et decrescere pondus
  277. convenit atque aliam naturam supter habere
  278. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  279. partibus mundi, quibus insita vivit.
  280. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  281. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  282. nec caput est oneri collo nec denique totum
  283. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  284. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  285. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  286. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  287. sic igitur tellus non est aliena repente
  288. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  289. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  290. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  291. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  292. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  293. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  294. partibus mundi caeloque revincta;
  295. nam communibus inter se radicibus haerent
  296. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  297. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  298. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  299. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  300. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  301. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  302. iamne vides quantum tenuis natura valere
  303. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  304. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  305. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  306. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  307. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  308. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  309. nil magnis intervallis de corpore libant
  310. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  311. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  312. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  313. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  314. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  315. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  316. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  317. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  318. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  319. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  320. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  321. per multum, specie confusa videntur
  322. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  323. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  324. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  325. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  326. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  327. scire licet perquam pauxillo posse minores
  328. esse vel exigua maioris parte brevique.
  329. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  330. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  331. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  332. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  333. Illud item non est mirandum, qua ratione
  334. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  335. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  336. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  337. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  338. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  339. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  340. ex omni mundo quia sic elementa vaporis