De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  2. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  3. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  4. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  5. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  6. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  7. semper abundare et latices manare perennis
  8. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  9. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  10. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  11. partim quod validi verrentes aequora venti
  12. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  13. partim quod supter per terras diditur omnis;
  14. percolatur enim virus retroque remanat
  15. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  16. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  17. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  18. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  19. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  20. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  21. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  22. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  23. omnia iam resoluta forent et in versa.
  24. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  25. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  26. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  27. inrigat adsidue caelum candore recenti
  28. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  29. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  30. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  31. quod simul ac primum nubes succedere soli
  32. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  33. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  34. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  35. ut noscas splendore novo res semper egere
  36. et primum iactum fulgoris quemque perire
  37. nec ratione alia res posse in sole videri,
  38. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  39. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  40. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  41. fulguribus pingues multa caligine taedae
  42. consimili properant ratione, ardore ministro,
  43. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  44. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  45. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  46. exitium celeri celeratur origine flammae.
  47. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  48. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  49. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  50. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  51. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  52. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  53. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  54. nec sanctum numen fati protollere finis
  55. posse neque adversus naturae foedera niti?
  56. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  57. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  58. non ruere avolsos silices a montibus altis
  59. nec validas aevi vires perferre patique
  60. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  61. ex infinito quae tempore pertolerassent
  62. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  63. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  64. continet amplexu terram: si procreat ex se
  65. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  66. totum nativum mortali corpore constat.
  67. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  68. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  69. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  70. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  71. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  72. non alias alii quoque res cecinere ?
  73. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  74. aeternis famae monimentis insita florent?
  75. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  76. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  77. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  78. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  79. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  80. denique natura haec rerum ratioque repertast
  81. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  82. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  83. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  84. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  85. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  86. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  87. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  88. tanto quique magis victus fateare necessest
  89. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  90. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  91. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  92. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  93. nec ratione alia mortales esse videmur,
  94. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  95. atque illi quos a vita natura removit.
  96. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  97. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  98. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  99. dissociare intus partis, ut materiai
  100. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  101. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  102. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  103. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  104. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  105. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  106. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  107. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  108. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  109. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  110. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  111. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  112. ex infinito quae possint forte coorta
  113. corruere hanc rerum violento turbine summam
  114. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  115. nec porro natura loci spatiumque profundi
  116. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  117. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  118. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  119. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  120. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  121. quare etiam nativa necessumst confiteare
  122. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  123. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  124. inmensi validas aevi contemnere vires.
  125. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  126. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  127. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  128. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  129. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  130. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  131. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  132. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  133. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  134. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  135. et siccare prius confidunt omnia posse
  136. quam liquor incepti possit contingere finem.
  137. tantum spirantes aequo certamine bellum
  138. magnis inter se de rebus cernere certant,
  139. cum semel interea fuerit superantior ignis
  140. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  141. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  142. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  143. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  144. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  145. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  146. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  147. obvius aeternam succepit lampada mundi
  148. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  149. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  150. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  151. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  152. ignis enim superare potest ubi materiai
  153. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  154. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  155. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  156. umor item quondam coepit superare coortus,
  157. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  158. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  159. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  160. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  161. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  162. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  163. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  164. nam certe neque consilio primordia rerum
  165. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  166. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  167. sed quia multa modis multis primordia rerum
  168. ex infinito iam tempore percita plagis
  169. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  170. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  171. quae cumque inter se possent congressa creare,
  172. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  173. omnigenus coetus et motus experiundo
  174. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  175. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  176. terrai maris et caeli generisque animantum.
  177. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  178. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  179. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  180. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  181. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  182. diffugere inde loci partes coepere paresque
  183. cum paribus iungi res et discludere mundum
  184. membraque dividere et magnas disponere partes
  185. omnigenis e principiis, discordia quorum
  186. intervalla vias conexus pondera plagas
  187. concursus motus turbabat proelia miscens
  188. propter dissimilis formas variasque figuras,
  189. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  190. nec motus inter sese dare convenientis,
  191. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  192. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  193. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  194. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  195. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  196. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  197. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  198. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  199. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  200. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  201. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  202. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  203. partibus erumpens primus se sustulit aether
  204. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  205. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  206. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  207. matutina rubent radiati lumina solis
  208. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  209. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  210. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  211. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  212. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  213. corpore concreto circum datus undique saepsit
  214. et late diffusus in omnis undique partis
  215. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  216. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  217. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  218. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  219. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  220. nec levia ut possent per summas labier oras,
  221. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  222. versent et partes ut mundi totius extent;
  223. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  224. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  225. his igitur rebus retractis terra repente,
  226. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  227. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  228. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  229. et radii solis cogebant undique terram
  230. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  231. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  232. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  233. augebat mare manando camposque natantis,
  234. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  235. corpora multa vaporis et altaque caeli
  236. densabant procul a terris fulgentia templa.
  237. sidebant campi, crescebant montibus altis
  238. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  239. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  240. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  241. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  242. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  243. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  244. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  245. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  246. atque levissimus super influit auras
  247. nec liquidum corpus turbantibus auris
  248. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  249. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  250. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  251. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  252. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  253. unum labendi conservans usque tenorem.
  254. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  255. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  256. ex utraque polum parti premere nobis
  257. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;