De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quas validi toto dispergunt venti.
  2. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  3. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  4. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  5. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  6. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  7. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  8. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  9. semper abundare et latices manare perennis
  10. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  11. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  12. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  13. partim quod validi verrentes aequora venti
  14. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  15. partim quod supter per terras diditur omnis;
  16. percolatur enim virus retroque remanat
  17. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  18. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  19. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  20. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  21. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  22. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  23. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  24. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  25. omnia iam resoluta forent et in versa.
  26. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  27. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  28. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  29. inrigat adsidue caelum candore recenti
  30. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  31. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  32. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  33. quod simul ac primum nubes succedere soli
  34. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  35. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  36. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  37. ut noscas splendore novo res semper egere
  38. et primum iactum fulgoris quemque perire
  39. nec ratione alia res posse in sole videri,
  40. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  41. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  42. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  43. fulguribus pingues multa caligine taedae
  44. consimili properant ratione, ardore ministro,
  45. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  46. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  47. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  48. exitium celeri celeratur origine flammae.
  49. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  50. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  51. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  52. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  53. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  54. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  55. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  56. nec sanctum numen fati protollere finis
  57. posse neque adversus naturae foedera niti?
  58. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  59. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  60. non ruere avolsos silices a montibus altis
  61. nec validas aevi vires perferre patique
  62. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  63. ex infinito quae tempore pertolerassent
  64. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  65. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  66. continet amplexu terram: si procreat ex se
  67. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  68. totum nativum mortali corpore constat.
  69. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  70. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  71. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  72. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  73. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  74. non alias alii quoque res cecinere ?
  75. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  76. aeternis famae monimentis insita florent?
  77. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  78. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  79. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  80. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  81. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  82. denique natura haec rerum ratioque repertast
  83. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  84. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  85. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  86. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  87. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  88. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  89. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  90. tanto quique magis victus fateare necessest
  91. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  92. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  93. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  94. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  95. nec ratione alia mortales esse videmur,
  96. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  97. atque illi quos a vita natura removit.
  98. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  99. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  100. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  101. dissociare intus partis, ut materiai
  102. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  103. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  104. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  105. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  106. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  107. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  108. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  109. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  110. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  111. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  112. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  113. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  114. ex infinito quae possint forte coorta
  115. corruere hanc rerum violento turbine summam
  116. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  117. nec porro natura loci spatiumque profundi
  118. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  119. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  120. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  121. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  122. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  123. quare etiam nativa necessumst confiteare
  124. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  125. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  126. inmensi validas aevi contemnere vires.
  127. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  128. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  129. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  130. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  131. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  132. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  133. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  134. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  135. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  136. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  137. et siccare prius confidunt omnia posse
  138. quam liquor incepti possit contingere finem.
  139. tantum spirantes aequo certamine bellum
  140. magnis inter se de rebus cernere certant,
  141. cum semel interea fuerit superantior ignis
  142. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  143. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  144. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  145. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  146. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  147. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  148. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  149. obvius aeternam succepit lampada mundi
  150. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  151. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  152. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  153. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  154. ignis enim superare potest ubi materiai
  155. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  156. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  157. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  158. umor item quondam coepit superare coortus,
  159. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  160. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  161. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  162. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  163. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  164. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  165. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  166. nam certe neque consilio primordia rerum
  167. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  168. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  169. sed quia multa modis multis primordia rerum
  170. ex infinito iam tempore percita plagis
  171. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  172. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  173. quae cumque inter se possent congressa creare,
  174. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  175. omnigenus coetus et motus experiundo
  176. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  177. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  178. terrai maris et caeli generisque animantum.
  179. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  180. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  181. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  182. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  183. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  184. diffugere inde loci partes coepere paresque
  185. cum paribus iungi res et discludere mundum
  186. membraque dividere et magnas disponere partes
  187. omnigenis e principiis, discordia quorum
  188. intervalla vias conexus pondera plagas
  189. concursus motus turbabat proelia miscens
  190. propter dissimilis formas variasque figuras,
  191. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  192. nec motus inter sese dare convenientis,
  193. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  194. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  195. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  196. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  197. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  198. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  199. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  200. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  201. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  202. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  203. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  204. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  205. partibus erumpens primus se sustulit aether
  206. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  207. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  208. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  209. matutina rubent radiati lumina solis
  210. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  211. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  212. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  213. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  214. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  215. corpore concreto circum datus undique saepsit
  216. et late diffusus in omnis undique partis
  217. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  218. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  219. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  220. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  221. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  222. nec levia ut possent per summas labier oras,
  223. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  224. versent et partes ut mundi totius extent;
  225. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  226. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  227. his igitur rebus retractis terra repente,
  228. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  229. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  230. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  231. et radii solis cogebant undique terram
  232. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  233. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  234. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  235. augebat mare manando camposque natantis,
  236. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  237. corpora multa vaporis et altaque caeli
  238. densabant procul a terris fulgentia templa.
  239. sidebant campi, crescebant montibus altis
  240. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  241. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  242. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  243. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  244. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  245. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  246. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  247. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  248. atque levissimus super influit auras
  249. nec liquidum corpus turbantibus auris
  250. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  251. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  252. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  253. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  254. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  255. unum labendi conservans usque tenorem.
  256. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  257. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  258. ex utraque polum parti premere nobis
  259. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  260. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  261. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  262. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  263. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  264. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  265. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  266. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  267. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  268. passim per caeli volvunt summania templa,
  269. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  270. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  271. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  272. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  273. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  274. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  275. in variis mundis varia ratione creatis,
  276. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  277. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  278. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  279. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  280. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  281. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  282. evanescere paulatim et decrescere pondus
  283. convenit atque aliam naturam supter habere
  284. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  285. partibus mundi, quibus insita vivit.
  286. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  287. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  288. nec caput est oneri collo nec denique totum
  289. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  290. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis