De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  2. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  3. principio pars terrai non nulla, perusta
  4. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  5. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  6. quas validi toto dispergunt venti.
  7. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  8. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  9. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  10. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  11. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  12. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  13. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  14. semper abundare et latices manare perennis
  15. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  16. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  17. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  18. partim quod validi verrentes aequora venti
  19. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  20. partim quod supter per terras diditur omnis;
  21. percolatur enim virus retroque remanat
  22. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  23. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  24. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  25. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  26. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  27. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  28. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  29. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  30. omnia iam resoluta forent et in versa.
  31. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  32. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  33. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  34. inrigat adsidue caelum candore recenti
  35. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  36. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  37. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  38. quod simul ac primum nubes succedere soli
  39. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  40. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  41. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  42. ut noscas splendore novo res semper egere
  43. et primum iactum fulgoris quemque perire
  44. nec ratione alia res posse in sole videri,
  45. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  46. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  47. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  48. fulguribus pingues multa caligine taedae
  49. consimili properant ratione, ardore ministro,
  50. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  51. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  52. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  53. exitium celeri celeratur origine flammae.
  54. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  55. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  56. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  57. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  58. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  59. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  60. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  61. nec sanctum numen fati protollere finis
  62. posse neque adversus naturae foedera niti?
  63. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  64. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  65. non ruere avolsos silices a montibus altis
  66. nec validas aevi vires perferre patique
  67. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  68. ex infinito quae tempore pertolerassent
  69. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  70. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  71. continet amplexu terram: si procreat ex se
  72. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  73. totum nativum mortali corpore constat.
  74. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  75. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  76. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  77. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  78. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  79. non alias alii quoque res cecinere ?
  80. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  81. aeternis famae monimentis insita florent?
  82. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  83. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  84. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  85. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  86. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  87. denique natura haec rerum ratioque repertast
  88. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  89. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  90. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  91. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  92. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  93. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  94. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  95. tanto quique magis victus fateare necessest
  96. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  97. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  98. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  99. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  100. nec ratione alia mortales esse videmur,
  101. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  102. atque illi quos a vita natura removit.
  103. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  104. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  105. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  106. dissociare intus partis, ut materiai
  107. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  108. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  109. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  110. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  111. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  112. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  113. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  114. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  115. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  116. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  117. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  118. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  119. ex infinito quae possint forte coorta
  120. corruere hanc rerum violento turbine summam
  121. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  122. nec porro natura loci spatiumque profundi
  123. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  124. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  125. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  126. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  127. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  128. quare etiam nativa necessumst confiteare
  129. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  130. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  131. inmensi validas aevi contemnere vires.
  132. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  133. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  134. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  135. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  136. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  137. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  138. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  139. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  140. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  141. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  142. et siccare prius confidunt omnia posse
  143. quam liquor incepti possit contingere finem.
  144. tantum spirantes aequo certamine bellum
  145. magnis inter se de rebus cernere certant,
  146. cum semel interea fuerit superantior ignis
  147. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  148. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  149. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  150. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  151. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  152. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  153. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  154. obvius aeternam succepit lampada mundi
  155. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  156. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  157. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  158. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  159. ignis enim superare potest ubi materiai
  160. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  161. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  162. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  163. umor item quondam coepit superare coortus,
  164. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  165. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  166. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  167. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  168. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  169. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  170. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  171. nam certe neque consilio primordia rerum
  172. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  173. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  174. sed quia multa modis multis primordia rerum
  175. ex infinito iam tempore percita plagis
  176. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  177. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  178. quae cumque inter se possent congressa creare,
  179. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  180. omnigenus coetus et motus experiundo
  181. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  182. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  183. terrai maris et caeli generisque animantum.
  184. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  185. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  186. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  187. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  188. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  189. diffugere inde loci partes coepere paresque
  190. cum paribus iungi res et discludere mundum
  191. membraque dividere et magnas disponere partes
  192. omnigenis e principiis, discordia quorum
  193. intervalla vias conexus pondera plagas
  194. concursus motus turbabat proelia miscens
  195. propter dissimilis formas variasque figuras,
  196. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  197. nec motus inter sese dare convenientis,
  198. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  199. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  200. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  201. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  202. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  203. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  204. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  205. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  206. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  207. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  208. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  209. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  210. partibus erumpens primus se sustulit aether
  211. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  212. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  213. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  214. matutina rubent radiati lumina solis
  215. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  216. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  217. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  218. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  219. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  220. corpore concreto circum datus undique saepsit
  221. et late diffusus in omnis undique partis
  222. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  223. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  224. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  225. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  226. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  227. nec levia ut possent per summas labier oras,
  228. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  229. versent et partes ut mundi totius extent;
  230. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  231. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  232. his igitur rebus retractis terra repente,
  233. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  234. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  235. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  236. et radii solis cogebant undique terram
  237. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  238. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  239. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  240. augebat mare manando camposque natantis,
  241. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  242. corpora multa vaporis et altaque caeli
  243. densabant procul a terris fulgentia templa.
  244. sidebant campi, crescebant montibus altis
  245. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  246. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  247. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  248. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  249. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  250. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  251. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  252. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  253. atque levissimus super influit auras
  254. nec liquidum corpus turbantibus auris
  255. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  256. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  257. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  258. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  259. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  260. unum labendi conservans usque tenorem.
  261. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  262. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  263. ex utraque polum parti premere nobis
  264. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  265. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  266. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  267. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  268. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  269. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  270. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  271. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  272. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  273. passim per caeli volvunt summania templa,
  274. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  275. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  276. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  277. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  278. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  279. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  280. in variis mundis varia ratione creatis,
  281. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  282. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  283. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  284. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  285. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  286. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  287. evanescere paulatim et decrescere pondus
  288. convenit atque aliam naturam supter habere
  289. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  290. partibus mundi, quibus insita vivit.
  291. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  292. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  293. nec caput est oneri collo nec denique totum
  294. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  295. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  296. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  297. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  298. sic igitur tellus non est aliena repente
  299. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  300. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  301. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  302. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  303. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  304. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  305. partibus mundi caeloque revincta;
  306. nam communibus inter se radicibus haerent
  307. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  308. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  309. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  310. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  311. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  312. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  313. iamne vides quantum tenuis natura valere
  314. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  315. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  316. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  317. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  318. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  319. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  320. nil magnis intervallis de corpore libant
  321. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  322. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  323. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  324. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  325. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  326. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  327. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  328. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  329. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  330. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  331. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  332. per multum, specie confusa videntur
  333. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  334. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  335. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  336. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  337. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  338. scire licet perquam pauxillo posse minores
  339. esse vel exigua maioris parte brevique.
  340. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  341. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  342. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  343. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  344. Illud item non est mirandum, qua ratione
  345. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  346. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  347. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  348. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  349. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  350. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  351. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  352. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  353. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  354. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  355. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  356. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  357. percipiat calidis fervoribus ardor,
  358. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  359. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  360. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  361. accidere ex una scintilla incendia passim.
  362. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  363. possideat multum caecis fervoribus ignem
  364. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  365. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  366. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  367. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  368. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  369. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  370. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  371. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  372. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  373. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  374. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  375. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  376. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  377. evanescere enim rapidas illius et acris
  378. imminui supter viris, ideoque relinqui
  379. paulatim solem cum posterioribus signis,
  380. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  381. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  382. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  383. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  384. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  385. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  386. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  387. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  388. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  389. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  390. alternis certo fluere alter tempore possit,
  391. qui queat aestivis solem detrudere signis
  392. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  393. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  394. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  395. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  396. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  397. posse alternis e partibus ire.
  398. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  399. diversas ire in partis inferna supernis?
  400. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  401. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  402. At nox obruit ingenti caligine terras,
  403. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  404. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  405. concussos itere et labefactos multo,
  406. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  407. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  408. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  409. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  410. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  411. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  412. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  413. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  414. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  415. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  416. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  417. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  418. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  419. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  420. semina confluere et solis reparare nitorem.
  421. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  422. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  423. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  424. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  425. tempore et inpubem molli pubescere veste
  426. et pariter mollem malis demittere barbam.
  427. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  428. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  429. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  430. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  431. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  432. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  433. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  434. aut quia sol idem sub terras atque superne
  435. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  436. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  437. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  438. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  439. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  440. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  441. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  442. distinet aequato caelum discrimine metas
  443. propter signiferi posituram totius orbis,
  444. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  445. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  446. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  447. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  448. aut quia crassior est certis in partibus ,
  449. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  450. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  451. propterea noctes hiberno tempore longae
  452. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  453. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  454. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  455. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  456. propterea fit uti videantur dicere verum.
  457. Luna potest solis radiis percussa nitere
  458. inque dies magis id lumen convertere nobis
  459. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  460. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  461. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  462. inde minutatim retro quasi condere lumen
  463. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  464. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  465. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  466. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  467. est etiam quare proprio cum lumine possit
  468. volvier et varias splendoris reddere formas;
  469. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  470. labitur omnimodis occursans officiensque,
  471. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  472. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  473. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  474. versandoque globum variantis edere formas,
  475. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  476. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  477. inde minutatim retro contorquet et aufert
  478. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  479. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  480. astrologorum artem contra convincere tendit,
  481. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  482. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  483. denique cur nequeat semper nova luna creari
  484. ordine formarum certo certisque figuris
  485. inque dies privos aborisci quaeque creata
  486. atque alia illius reparari in parte locoque,
  487. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  488. ordine cum videas tam certo multa creari.
  489. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  490. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  491. Flora quibus mater praespargens ante viai
  492. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  493. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  494. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  495. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  496. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  497. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  498. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  499. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.