De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  2. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  3. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  4. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  5. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  6. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  7. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  8. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  9. principio pars terrai non nulla, perusta
  10. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  11. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  12. quas validi toto dispergunt venti.
  13. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  14. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  15. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  16. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  17. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  18. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  19. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  20. semper abundare et latices manare perennis
  21. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  22. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  23. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  24. partim quod validi verrentes aequora venti
  25. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  26. partim quod supter per terras diditur omnis;
  27. percolatur enim virus retroque remanat
  28. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  29. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  30. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  31. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  32. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  33. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  34. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  35. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  36. omnia iam resoluta forent et in versa.
  37. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  38. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  39. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  40. inrigat adsidue caelum candore recenti
  41. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  42. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  43. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  44. quod simul ac primum nubes succedere soli
  45. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  46. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  47. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  48. ut noscas splendore novo res semper egere
  49. et primum iactum fulgoris quemque perire
  50. nec ratione alia res posse in sole videri,
  51. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  52. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  53. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  54. fulguribus pingues multa caligine taedae
  55. consimili properant ratione, ardore ministro,
  56. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  57. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  58. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  59. exitium celeri celeratur origine flammae.
  60. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  61. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  62. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  63. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  64. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  65. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  66. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  67. nec sanctum numen fati protollere finis
  68. posse neque adversus naturae foedera niti?
  69. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  70. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  71. non ruere avolsos silices a montibus altis
  72. nec validas aevi vires perferre patique
  73. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  74. ex infinito quae tempore pertolerassent
  75. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  76. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  77. continet amplexu terram: si procreat ex se
  78. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  79. totum nativum mortali corpore constat.
  80. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  81. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  82. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  83. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  84. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  85. non alias alii quoque res cecinere ?
  86. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  87. aeternis famae monimentis insita florent?
  88. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  89. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  90. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  91. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  92. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  93. denique natura haec rerum ratioque repertast
  94. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  95. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  96. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  97. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  98. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  99. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  100. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  101. tanto quique magis victus fateare necessest
  102. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  103. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  104. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  105. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  106. nec ratione alia mortales esse videmur,
  107. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  108. atque illi quos a vita natura removit.
  109. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  110. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  111. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  112. dissociare intus partis, ut materiai
  113. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  114. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  115. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  116. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  117. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  118. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  119. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  120. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  121. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  122. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  123. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  124. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  125. ex infinito quae possint forte coorta
  126. corruere hanc rerum violento turbine summam
  127. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  128. nec porro natura loci spatiumque profundi
  129. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  130. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  131. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  132. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  133. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  134. quare etiam nativa necessumst confiteare
  135. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  136. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  137. inmensi validas aevi contemnere vires.
  138. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  139. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  140. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  141. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  142. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  143. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  144. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  145. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  146. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  147. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  148. et siccare prius confidunt omnia posse
  149. quam liquor incepti possit contingere finem.
  150. tantum spirantes aequo certamine bellum
  151. magnis inter se de rebus cernere certant,
  152. cum semel interea fuerit superantior ignis
  153. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  154. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  155. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  156. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  157. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  158. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  159. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  160. obvius aeternam succepit lampada mundi
  161. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  162. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  163. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  164. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  165. ignis enim superare potest ubi materiai
  166. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  167. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  168. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  169. umor item quondam coepit superare coortus,
  170. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  171. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  172. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  173. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  174. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  175. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  176. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  177. nam certe neque consilio primordia rerum
  178. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  179. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;