De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  2. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  3. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  4. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  5. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  6. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  7. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  8. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  9. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  10. principio pars terrai non nulla, perusta
  11. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  12. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  13. quas validi toto dispergunt venti.
  14. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  15. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  16. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  17. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  18. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  19. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  20. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  21. semper abundare et latices manare perennis
  22. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  23. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  24. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  25. partim quod validi verrentes aequora venti
  26. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  27. partim quod supter per terras diditur omnis;
  28. percolatur enim virus retroque remanat
  29. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  30. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  31. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  32. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  33. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  34. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  35. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  36. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  37. omnia iam resoluta forent et in versa.
  38. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  39. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  40. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  41. inrigat adsidue caelum candore recenti
  42. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  43. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  44. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  45. quod simul ac primum nubes succedere soli
  46. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  47. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  48. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  49. ut noscas splendore novo res semper egere
  50. et primum iactum fulgoris quemque perire
  51. nec ratione alia res posse in sole videri,
  52. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  53. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  54. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  55. fulguribus pingues multa caligine taedae
  56. consimili properant ratione, ardore ministro,
  57. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  58. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  59. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  60. exitium celeri celeratur origine flammae.
  61. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  62. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  63. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  64. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  65. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  66. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  67. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  68. nec sanctum numen fati protollere finis
  69. posse neque adversus naturae foedera niti?
  70. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  71. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  72. non ruere avolsos silices a montibus altis
  73. nec validas aevi vires perferre patique
  74. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  75. ex infinito quae tempore pertolerassent
  76. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  77. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  78. continet amplexu terram: si procreat ex se
  79. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  80. totum nativum mortali corpore constat.
  81. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  82. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  83. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  84. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  85. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  86. non alias alii quoque res cecinere ?
  87. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  88. aeternis famae monimentis insita florent?
  89. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  90. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  91. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  92. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  93. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  94. denique natura haec rerum ratioque repertast
  95. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  96. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  97. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  98. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  99. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  100. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  101. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  102. tanto quique magis victus fateare necessest
  103. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  104. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  105. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  106. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  107. nec ratione alia mortales esse videmur,
  108. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  109. atque illi quos a vita natura removit.
  110. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  111. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  112. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  113. dissociare intus partis, ut materiai
  114. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  115. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  116. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  117. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  118. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  119. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  120. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  121. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  122. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  123. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  124. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  125. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  126. ex infinito quae possint forte coorta
  127. corruere hanc rerum violento turbine summam
  128. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  129. nec porro natura loci spatiumque profundi
  130. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  131. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  132. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  133. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  134. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  135. quare etiam nativa necessumst confiteare
  136. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  137. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  138. inmensi validas aevi contemnere vires.
  139. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  140. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  141. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  142. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  143. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  144. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  145. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  146. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  147. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  148. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  149. et siccare prius confidunt omnia posse
  150. quam liquor incepti possit contingere finem.
  151. tantum spirantes aequo certamine bellum
  152. magnis inter se de rebus cernere certant,
  153. cum semel interea fuerit superantior ignis
  154. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  155. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  156. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  157. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  158. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  159. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  160. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  161. obvius aeternam succepit lampada mundi
  162. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  163. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  164. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  165. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  166. ignis enim superare potest ubi materiai
  167. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  168. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  169. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  170. umor item quondam coepit superare coortus,
  171. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  172. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  173. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  174. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  175. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  176. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  177. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  178. nam certe neque consilio primordia rerum
  179. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  180. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  181. sed quia multa modis multis primordia rerum
  182. ex infinito iam tempore percita plagis
  183. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  184. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  185. quae cumque inter se possent congressa creare,
  186. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  187. omnigenus coetus et motus experiundo
  188. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  189. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  190. terrai maris et caeli generisque animantum.
  191. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  192. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  193. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  194. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  195. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  196. diffugere inde loci partes coepere paresque
  197. cum paribus iungi res et discludere mundum
  198. membraque dividere et magnas disponere partes
  199. omnigenis e principiis, discordia quorum
  200. intervalla vias conexus pondera plagas
  201. concursus motus turbabat proelia miscens
  202. propter dissimilis formas variasque figuras,
  203. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  204. nec motus inter sese dare convenientis,
  205. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  206. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  207. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  208. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  209. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  210. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  211. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  212. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  213. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  214. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  215. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  216. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  217. partibus erumpens primus se sustulit aether
  218. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  219. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  220. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  221. matutina rubent radiati lumina solis
  222. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  223. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  224. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  225. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  226. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  227. corpore concreto circum datus undique saepsit
  228. et late diffusus in omnis undique partis
  229. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  230. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  231. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  232. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  233. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  234. nec levia ut possent per summas labier oras,
  235. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  236. versent et partes ut mundi totius extent;
  237. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  238. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  239. his igitur rebus retractis terra repente,
  240. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  241. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  242. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  243. et radii solis cogebant undique terram
  244. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  245. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  246. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  247. augebat mare manando camposque natantis,
  248. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  249. corpora multa vaporis et altaque caeli
  250. densabant procul a terris fulgentia templa.
  251. sidebant campi, crescebant montibus altis
  252. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  253. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  254. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  255. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  256. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  257. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  258. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  259. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  260. atque levissimus super influit auras
  261. nec liquidum corpus turbantibus auris
  262. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  263. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  264. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  265. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  266. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  267. unum labendi conservans usque tenorem.
  268. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  269. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  270. ex utraque polum parti premere nobis
  271. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  272. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  273. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  274. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  275. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  276. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  277. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  278. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  279. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  280. passim per caeli volvunt summania templa,
  281. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  282. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  283. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  284. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  285. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  286. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  287. in variis mundis varia ratione creatis,