De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  2. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  3. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  4. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  5. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  6. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  7. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  8. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  9. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  10. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  11. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  12. principio pars terrai non nulla, perusta
  13. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  14. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  15. quas validi toto dispergunt venti.
  16. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  17. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  18. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  19. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  20. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  21. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  22. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  23. semper abundare et latices manare perennis
  24. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  25. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  26. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  27. partim quod validi verrentes aequora venti
  28. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  29. partim quod supter per terras diditur omnis;
  30. percolatur enim virus retroque remanat
  31. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  32. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  33. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  34. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  35. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  36. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  37. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  38. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  39. omnia iam resoluta forent et in versa.
  40. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  41. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  42. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  43. inrigat adsidue caelum candore recenti
  44. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  45. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  46. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  47. quod simul ac primum nubes succedere soli
  48. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  49. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  50. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  51. ut noscas splendore novo res semper egere
  52. et primum iactum fulgoris quemque perire
  53. nec ratione alia res posse in sole videri,
  54. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  55. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  56. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  57. fulguribus pingues multa caligine taedae
  58. consimili properant ratione, ardore ministro,
  59. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  60. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  61. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  62. exitium celeri celeratur origine flammae.
  63. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  64. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  65. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  66. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  67. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  68. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  69. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  70. nec sanctum numen fati protollere finis
  71. posse neque adversus naturae foedera niti?
  72. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  73. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  74. non ruere avolsos silices a montibus altis
  75. nec validas aevi vires perferre patique
  76. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  77. ex infinito quae tempore pertolerassent
  78. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  79. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  80. continet amplexu terram: si procreat ex se
  81. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  82. totum nativum mortali corpore constat.
  83. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  84. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  85. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  86. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  87. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  88. non alias alii quoque res cecinere ?
  89. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  90. aeternis famae monimentis insita florent?
  91. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  92. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  93. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  94. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  95. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  96. denique natura haec rerum ratioque repertast
  97. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  98. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  99. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  100. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  101. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  102. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  103. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  104. tanto quique magis victus fateare necessest
  105. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  106. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  107. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  108. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  109. nec ratione alia mortales esse videmur,
  110. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  111. atque illi quos a vita natura removit.
  112. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  113. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  114. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  115. dissociare intus partis, ut materiai
  116. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  117. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  118. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  119. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  120. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  121. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  122. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  123. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  124. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  125. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  126. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  127. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  128. ex infinito quae possint forte coorta
  129. corruere hanc rerum violento turbine summam
  130. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  131. nec porro natura loci spatiumque profundi
  132. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  133. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  134. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  135. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  136. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  137. quare etiam nativa necessumst confiteare
  138. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  139. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  140. inmensi validas aevi contemnere vires.
  141. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  142. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  143. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  144. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  145. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  146. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  147. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  148. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  149. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  150. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  151. et siccare prius confidunt omnia posse
  152. quam liquor incepti possit contingere finem.
  153. tantum spirantes aequo certamine bellum
  154. magnis inter se de rebus cernere certant,
  155. cum semel interea fuerit superantior ignis
  156. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  157. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  158. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  159. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  160. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  161. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  162. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  163. obvius aeternam succepit lampada mundi
  164. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  165. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  166. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  167. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  168. ignis enim superare potest ubi materiai
  169. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  170. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  171. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  172. umor item quondam coepit superare coortus,
  173. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  174. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  175. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  176. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  177. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  178. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  179. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  180. nam certe neque consilio primordia rerum
  181. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  182. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  183. sed quia multa modis multis primordia rerum
  184. ex infinito iam tempore percita plagis
  185. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  186. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  187. quae cumque inter se possent congressa creare,
  188. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  189. omnigenus coetus et motus experiundo
  190. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  191. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  192. terrai maris et caeli generisque animantum.
  193. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  194. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  195. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  196. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  197. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  198. diffugere inde loci partes coepere paresque
  199. cum paribus iungi res et discludere mundum
  200. membraque dividere et magnas disponere partes
  201. omnigenis e principiis, discordia quorum
  202. intervalla vias conexus pondera plagas
  203. concursus motus turbabat proelia miscens
  204. propter dissimilis formas variasque figuras,
  205. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  206. nec motus inter sese dare convenientis,
  207. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  208. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  209. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  210. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  211. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  212. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  213. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  214. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  215. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  216. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  217. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  218. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  219. partibus erumpens primus se sustulit aether
  220. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  221. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  222. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  223. matutina rubent radiati lumina solis
  224. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  225. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  226. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  227. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  228. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  229. corpore concreto circum datus undique saepsit
  230. et late diffusus in omnis undique partis
  231. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  232. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  233. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  234. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  235. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  236. nec levia ut possent per summas labier oras,
  237. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  238. versent et partes ut mundi totius extent;
  239. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  240. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  241. his igitur rebus retractis terra repente,
  242. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  243. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  244. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  245. et radii solis cogebant undique terram
  246. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  247. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  248. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  249. augebat mare manando camposque natantis,
  250. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  251. corpora multa vaporis et altaque caeli
  252. densabant procul a terris fulgentia templa.
  253. sidebant campi, crescebant montibus altis
  254. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  255. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  256. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  257. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  258. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  259. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  260. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  261. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  262. atque levissimus super influit auras
  263. nec liquidum corpus turbantibus auris
  264. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  265. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  266. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  267. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  268. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  269. unum labendi conservans usque tenorem.
  270. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  271. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  272. ex utraque polum parti premere nobis
  273. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  274. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  275. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  276. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  277. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  278. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  279. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  280. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  281. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  282. passim per caeli volvunt summania templa,
  283. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  284. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  285. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  286. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  287. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  288. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  289. in variis mundis varia ratione creatis,
  290. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  291. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  292. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  293. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  294. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  295. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  296. evanescere paulatim et decrescere pondus
  297. convenit atque aliam naturam supter habere
  298. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  299. partibus mundi, quibus insita vivit.
  300. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  301. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  302. nec caput est oneri collo nec denique totum
  303. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  304. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  305. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  306. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  307. sic igitur tellus non est aliena repente
  308. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  309. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  310. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  311. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  312. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  313. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset