De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  2. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  3. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  4. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  5. hydra venenatis posset vallata colubris?
  6. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  7. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  8. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  9. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  10. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  11. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  12. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  13. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  14. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  15. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  16. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  17. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  18. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  19. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  20. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  21. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  22. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  23. sollicitum curae quantique perinde timores!
  24. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  25. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  26. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  27. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  28. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  29. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  30. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  31. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  32. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  33. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  34. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  35. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  36. quo genere in primis animi natura reperta est
  37. nativo primum consistere corpore creta,
  38. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  39. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  40. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  41. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  42. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  43. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  44. et quibus ille modis congressus materiai
  45. fundarit terram caelum mare sidera solem
  46. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  47. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  48. quove modo genus humanum variante loquella
  49. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  50. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  51. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  52. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  53. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  54. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  55. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  56. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  57. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  58. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  59. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  60. si tamen interea mirantur qua ratione
  61. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  62. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  63. rursus in antiquas referuntur religiones
  64. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  65. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  66. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  67. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  68. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  69. principio maria ac terras caelumque tuere;
  70. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  71. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  72. una dies dabit exitio, multosque per annos
  73. sustentata ruet moles et machina mundi.
  74. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  75. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  76. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  77. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  78. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  79. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  80. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  81. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  82. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  83. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  84. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  85. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  86. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  87. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  88. sanctius et multo certa ratione magis quam
  89. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  90. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  91. religione refrenatus ne forte rearis
  92. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  93. corpore divino debere aeterna manere,
  94. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  95. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  96. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  97. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  98. inmortalia mortali sermone notantes;
  99. quae procul usque adeo divino a numine distent
  100. inque deum numero quae sint indigna videri,
  101. notitiam potius praebere ut posse putentur
  102. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  103. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  104. posse animi natura putetur consiliumque.
  105. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  106. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  107. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  108. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  109. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  110. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  111. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  112. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  113. posset et innasci quavis in parte soleret,
  114. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  115. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  116. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  117. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  118. totum posse extra corpus formamque animalem
  119. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  120. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  121. haud igitur constant divino praedita sensu,
  122. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  123. Illud item non est ut possis credere, sedes
  124. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  125. tenvis enim natura deum longeque remota
  126. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  127. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  128. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  129. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  130. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  131. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  132. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  133. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  134. praeclaram mundi naturam proptereaque
  135. adlaudabile opus divom laudare decere
  136. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  137. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  138. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  139. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  140. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  141. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  142. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  143. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  144. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  145. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  146. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  147. nam gaudere novis rebus debere videtur
  148. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  149. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  150. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  151. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  152. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  153. donec diluxit rerum genitalis origo?
  154. natus enim debet qui cumque est velle manere
  155. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  156. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  157. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  158. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  159. notities hominum divis unde insita primum est,
  160. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  161. quove modost umquam vis cognita principiorum
  162. quidque inter sese permutato ordine possent.
  163. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  164. namque ita multa modis multis primordia rerum
  165. ex infinito iam tempore percita plagis
  166. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  167. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  168. quae cumque inter se possint congressa creare,
  169. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  170. deciderunt quoque et in talis venere meatus,