De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  2. debet eodem omnis mundi natura putari.
  3. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  4. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  5. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  6. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  7. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  8. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  9. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  10. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  11. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  12. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  13. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  14. principio pars terrai non nulla, perusta
  15. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  16. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  17. quas validi toto dispergunt venti.
  18. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  19. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  20. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  21. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  22. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  23. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  24. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  25. semper abundare et latices manare perennis
  26. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  27. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  28. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  29. partim quod validi verrentes aequora venti
  30. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  31. partim quod supter per terras diditur omnis;
  32. percolatur enim virus retroque remanat
  33. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  34. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  35. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  36. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  37. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  38. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  39. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  40. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  41. omnia iam resoluta forent et in versa.
  42. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  43. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  44. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  45. inrigat adsidue caelum candore recenti
  46. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  47. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  48. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  49. quod simul ac primum nubes succedere soli
  50. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  51. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  52. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  53. ut noscas splendore novo res semper egere
  54. et primum iactum fulgoris quemque perire
  55. nec ratione alia res posse in sole videri,
  56. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  57. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  58. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  59. fulguribus pingues multa caligine taedae
  60. consimili properant ratione, ardore ministro,
  61. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  62. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  63. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  64. exitium celeri celeratur origine flammae.
  65. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  66. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  67. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  68. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  69. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  70. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  71. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  72. nec sanctum numen fati protollere finis
  73. posse neque adversus naturae foedera niti?
  74. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  75. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  76. non ruere avolsos silices a montibus altis
  77. nec validas aevi vires perferre patique
  78. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  79. ex infinito quae tempore pertolerassent
  80. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  81. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  82. continet amplexu terram: si procreat ex se
  83. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  84. totum nativum mortali corpore constat.
  85. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  86. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  87. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  88. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  89. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  90. non alias alii quoque res cecinere ?
  91. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  92. aeternis famae monimentis insita florent?
  93. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  94. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  95. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  96. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  97. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  98. denique natura haec rerum ratioque repertast
  99. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  100. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  101. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  102. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  103. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  104. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  105. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  106. tanto quique magis victus fateare necessest
  107. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  108. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  109. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  110. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  111. nec ratione alia mortales esse videmur,
  112. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  113. atque illi quos a vita natura removit.
  114. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  115. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  116. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  117. dissociare intus partis, ut materiai
  118. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  119. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  120. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  121. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  122. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  123. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  124. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  125. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  126. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  127. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  128. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  129. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  130. ex infinito quae possint forte coorta
  131. corruere hanc rerum violento turbine summam
  132. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  133. nec porro natura loci spatiumque profundi
  134. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  135. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  136. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  137. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  138. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  139. quare etiam nativa necessumst confiteare
  140. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  141. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  142. inmensi validas aevi contemnere vires.
  143. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  144. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  145. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  146. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  147. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  148. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  149. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  150. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  151. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  152. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  153. et siccare prius confidunt omnia posse
  154. quam liquor incepti possit contingere finem.
  155. tantum spirantes aequo certamine bellum
  156. magnis inter se de rebus cernere certant,
  157. cum semel interea fuerit superantior ignis
  158. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  159. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  160. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  161. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  162. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  163. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  164. deturbavit equis in terram, Solque cadenti