De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  2. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  3. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  4. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  5. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  6. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  7. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  8. Principio quoniam terrai corpus et umor
  9. aurarumque leves animae calidique vapores,
  10. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  11. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  12. debet eodem omnis mundi natura putari.
  13. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  14. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  15. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  16. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  17. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  18. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  19. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  20. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  21. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  22. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  23. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  24. principio pars terrai non nulla, perusta
  25. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  26. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  27. quas validi toto dispergunt venti.
  28. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  29. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  30. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  31. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  32. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  33. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  34. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  35. semper abundare et latices manare perennis
  36. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  37. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  38. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  39. partim quod validi verrentes aequora venti
  40. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  41. partim quod supter per terras diditur omnis;
  42. percolatur enim virus retroque remanat
  43. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  44. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  45. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  46. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  47. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  48. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  49. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  50. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  51. omnia iam resoluta forent et in versa.
  52. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  53. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  54. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  55. inrigat adsidue caelum candore recenti
  56. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  57. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  58. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  59. quod simul ac primum nubes succedere soli
  60. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  61. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  62. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  63. ut noscas splendore novo res semper egere
  64. et primum iactum fulgoris quemque perire
  65. nec ratione alia res posse in sole videri,
  66. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  67. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  68. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  69. fulguribus pingues multa caligine taedae
  70. consimili properant ratione, ardore ministro,
  71. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  72. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  73. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  74. exitium celeri celeratur origine flammae.
  75. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  76. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  77. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  78. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  79. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  80. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  81. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  82. nec sanctum numen fati protollere finis
  83. posse neque adversus naturae foedera niti?
  84. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  85. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  86. non ruere avolsos silices a montibus altis
  87. nec validas aevi vires perferre patique
  88. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  89. ex infinito quae tempore pertolerassent
  90. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  91. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  92. continet amplexu terram: si procreat ex se
  93. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  94. totum nativum mortali corpore constat.
  95. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  96. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  97. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  98. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  99. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  100. non alias alii quoque res cecinere ?
  101. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  102. aeternis famae monimentis insita florent?
  103. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  104. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  105. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  106. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  107. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  108. denique natura haec rerum ratioque repertast
  109. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  110. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  111. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  112. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  113. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  114. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  115. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  116. tanto quique magis victus fateare necessest
  117. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  118. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  119. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  120. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  121. nec ratione alia mortales esse videmur,
  122. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  123. atque illi quos a vita natura removit.
  124. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  125. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  126. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  127. dissociare intus partis, ut materiai
  128. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  129. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  130. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  131. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  132. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  133. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  134. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  135. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  136. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  137. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  138. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  139. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  140. ex infinito quae possint forte coorta
  141. corruere hanc rerum violento turbine summam
  142. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  143. nec porro natura loci spatiumque profundi
  144. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  145. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  146. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  147. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  148. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  149. quare etiam nativa necessumst confiteare
  150. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  151. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  152. inmensi validas aevi contemnere vires.
  153. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  154. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  155. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  156. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  157. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  158. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  159. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  160. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  161. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  162. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  163. et siccare prius confidunt omnia posse
  164. quam liquor incepti possit contingere finem.
  165. tantum spirantes aequo certamine bellum
  166. magnis inter se de rebus cernere certant,
  167. cum semel interea fuerit superantior ignis
  168. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  169. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  170. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  171. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  172. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  173. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  174. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  175. obvius aeternam succepit lampada mundi
  176. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  177. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  178. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  179. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  180. ignis enim superare potest ubi materiai
  181. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  182. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  183. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  184. umor item quondam coepit superare coortus,
  185. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  186. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  187. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  188. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  189. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  190. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  191. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  192. nam certe neque consilio primordia rerum
  193. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  194. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  195. sed quia multa modis multis primordia rerum
  196. ex infinito iam tempore percita plagis
  197. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  198. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  199. quae cumque inter se possent congressa creare,
  200. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  201. omnigenus coetus et motus experiundo
  202. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  203. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  204. terrai maris et caeli generisque animantum.
  205. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  206. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  207. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  208. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  209. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  210. diffugere inde loci partes coepere paresque
  211. cum paribus iungi res et discludere mundum
  212. membraque dividere et magnas disponere partes
  213. omnigenis e principiis, discordia quorum
  214. intervalla vias conexus pondera plagas
  215. concursus motus turbabat proelia miscens
  216. propter dissimilis formas variasque figuras,
  217. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  218. nec motus inter sese dare convenientis,
  219. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  220. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  221. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  222. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  223. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  224. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  225. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  226. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  227. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  228. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  229. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  230. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  231. partibus erumpens primus se sustulit aether
  232. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  233. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  234. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  235. matutina rubent radiati lumina solis
  236. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  237. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  238. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  239. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  240. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  241. corpore concreto circum datus undique saepsit
  242. et late diffusus in omnis undique partis
  243. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  244. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  245. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  246. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  247. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  248. nec levia ut possent per summas labier oras,
  249. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  250. versent et partes ut mundi totius extent;
  251. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  252. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  253. his igitur rebus retractis terra repente,
  254. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  255. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  256. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  257. et radii solis cogebant undique terram
  258. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  259. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  260. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  261. augebat mare manando camposque natantis,
  262. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  263. corpora multa vaporis et altaque caeli
  264. densabant procul a terris fulgentia templa.
  265. sidebant campi, crescebant montibus altis
  266. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  267. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  268. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  269. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  270. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  271. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  272. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  273. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  274. atque levissimus super influit auras
  275. nec liquidum corpus turbantibus auris
  276. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  277. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  278. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  279. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  280. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  281. unum labendi conservans usque tenorem.
  282. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  283. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  284. ex utraque polum parti premere nobis
  285. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  286. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  287. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  288. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  289. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  290. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  291. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  292. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  293. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  294. passim per caeli volvunt summania templa,
  295. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  296. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  297. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  298. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  299. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  300. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  301. in variis mundis varia ratione creatis,
  302. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  303. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  304. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  305. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  306. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  307. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  308. evanescere paulatim et decrescere pondus
  309. convenit atque aliam naturam supter habere
  310. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  311. partibus mundi, quibus insita vivit.
  312. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  313. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  314. nec caput est oneri collo nec denique totum
  315. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  316. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  317. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  318. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  319. sic igitur tellus non est aliena repente
  320. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  321. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  322. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  323. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  324. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  325. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  326. partibus mundi caeloque revincta;
  327. nam communibus inter se radicibus haerent
  328. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  329. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  330. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  331. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  332. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  333. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  334. iamne vides quantum tenuis natura valere
  335. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  336. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  337. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  338. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  339. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  340. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  341. nil magnis intervallis de corpore libant
  342. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  343. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  344. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  345. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  346. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  347. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  348. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  349. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  350. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  351. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  352. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  353. per multum, specie confusa videntur
  354. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  355. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  356. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  357. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  358. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  359. scire licet perquam pauxillo posse minores
  360. esse vel exigua maioris parte brevique.
  361. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  362. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  363. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  364. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  365. Illud item non est mirandum, qua ratione
  366. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  367. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  368. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  369. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  370. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  371. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  372. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  373. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  374. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  375. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  376. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  377. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  378. percipiat calidis fervoribus ardor,
  379. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  380. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  381. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  382. accidere ex una scintilla incendia passim.
  383. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  384. possideat multum caecis fervoribus ignem
  385. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  386. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  387. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  388. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  389. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  390. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  391. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  392. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  393. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  394. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  395. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  396. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  397. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  398. evanescere enim rapidas illius et acris
  399. imminui supter viris, ideoque relinqui
  400. paulatim solem cum posterioribus signis,
  401. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  402. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  403. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  404. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  405. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  406. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  407. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  408. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  409. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  410. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  411. alternis certo fluere alter tempore possit,
  412. qui queat aestivis solem detrudere signis
  413. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  414. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  415. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  416. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  417. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  418. posse alternis e partibus ire.
  419. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  420. diversas ire in partis inferna supernis?
  421. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  422. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  423. At nox obruit ingenti caligine terras,
  424. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  425. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  426. concussos itere et labefactos multo,
  427. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  428. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  429. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  430. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  431. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  432. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  433. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  434. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  435. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  436. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  437. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  438. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  439. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  440. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  441. semina confluere et solis reparare nitorem.
  442. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  443. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  444. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  445. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  446. tempore et inpubem molli pubescere veste
  447. et pariter mollem malis demittere barbam.
  448. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  449. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  450. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  451. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  452. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  453. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  454. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  455. aut quia sol idem sub terras atque superne
  456. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  457. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  458. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  459. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  460. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  461. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  462. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  463. distinet aequato caelum discrimine metas
  464. propter signiferi posituram totius orbis,
  465. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  466. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  467. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  468. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  469. aut quia crassior est certis in partibus ,
  470. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  471. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  472. propterea noctes hiberno tempore longae
  473. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  474. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  475. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  476. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  477. propterea fit uti videantur dicere verum.
  478. Luna potest solis radiis percussa nitere
  479. inque dies magis id lumen convertere nobis
  480. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  481. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  482. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  483. inde minutatim retro quasi condere lumen
  484. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  485. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  486. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  487. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  488. est etiam quare proprio cum lumine possit
  489. volvier et varias splendoris reddere formas;
  490. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  491. labitur omnimodis occursans officiensque,
  492. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  493. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  494. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  495. versandoque globum variantis edere formas,
  496. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  497. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  498. inde minutatim retro contorquet et aufert
  499. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  500. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  501. astrologorum artem contra convincere tendit,
  502. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  503. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  504. denique cur nequeat semper nova luna creari
  505. ordine formarum certo certisque figuris
  506. inque dies privos aborisci quaeque creata
  507. atque alia illius reparari in parte locoque,
  508. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  509. ordine cum videas tam certo multa creari.
  510. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  511. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  512. Flora quibus mater praespargens ante viai
  513. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  514. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  515. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  516. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  517. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  518. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  519. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  520. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  521. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  522. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  523. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  524. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  525. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  526. nam cur luna queat terram secludere solis
  527. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  528. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  529. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  530. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  531. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  532. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  533. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  534. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  535. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  536. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  537. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  538. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  539. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  540. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  541. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  542. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  543. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  544. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  545. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  546. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  547. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  548. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  549. quove modo possent offecto lumine obire
  550. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  551. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  552. omnia convisunt clara loca candida luce,
  553. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  554. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  555. tollere et incertis crerint committere ventis.
  556. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  557. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  558. florida fulserunt viridanti prata colore,
  559. arboribusque datumst variis exinde per auras
  560. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  561. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  562. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  563. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  564. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  565. multa modis multis varia ratione coorta.
  566. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  567. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  568. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  569. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  570. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  571. imbribus et calido solis concreta vapore;
  572. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  573. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  574. principio genus alituum variaeque volucres
  575. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  576. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  577. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  578. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  579. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  580. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  581. crescebant uteri terram radicibus apti;
  582. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  583. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  584. convertebat ibi natura foramina terrae
  585. et sucum venis cogebat fundere apertis
  586. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  587. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  588. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  589. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  590. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  591. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  592. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  593. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  594. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  595. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  596. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  597. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  598. simul volucres variantibus formis.
  599. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  600. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  601. mutat enim mundi naturam totius aetas
  602. ex alioque alius status excipere omnia debet
  603. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  604. omnia commutat natura et vertere cogit.
  605. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  606. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  607. sic igitur mundi naturam totius aetas
  608. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  609. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  610. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  611. conatast mira facie membrisque coorta,
  612. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  613. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  614. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  615. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  616. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  617. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  618. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  619. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  620. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  621. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  622. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  623. ut propagando possint procudere saecla;
  624. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  625. semina qua possint membris manare remissis,
  626. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  627. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  628. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  629. nec potuisse propagando procudere prolem.