De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. humanae genti infestum terraque marique
  2. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  3. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  4. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  5. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  6. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  7. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  8. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  9. cui tantum in vita restet transire malorum.
  10. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  11. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  12. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  13. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  14. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  15. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  16. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  17. Principio quoniam terrai corpus et umor
  18. aurarumque leves animae calidique vapores,
  19. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  20. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  21. debet eodem omnis mundi natura putari.
  22. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  23. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  24. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  25. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  26. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  27. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  28. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  29. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  30. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  31. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  32. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  33. principio pars terrai non nulla, perusta
  34. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  35. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  36. quas validi toto dispergunt venti.
  37. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  38. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  39. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  40. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  41. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  42. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  43. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  44. semper abundare et latices manare perennis
  45. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  46. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  47. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  48. partim quod validi verrentes aequora venti
  49. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  50. partim quod supter per terras diditur omnis;
  51. percolatur enim virus retroque remanat
  52. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  53. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  54. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  55. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  56. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  57. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  58. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  59. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  60. omnia iam resoluta forent et in versa.
  61. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  62. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  63. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  64. inrigat adsidue caelum candore recenti
  65. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  66. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  67. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  68. quod simul ac primum nubes succedere soli
  69. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  70. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  71. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  72. ut noscas splendore novo res semper egere
  73. et primum iactum fulgoris quemque perire
  74. nec ratione alia res posse in sole videri,
  75. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  76. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  77. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  78. fulguribus pingues multa caligine taedae
  79. consimili properant ratione, ardore ministro,
  80. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  81. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  82. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  83. exitium celeri celeratur origine flammae.
  84. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  85. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  86. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  87. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  88. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  89. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  90. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  91. nec sanctum numen fati protollere finis
  92. posse neque adversus naturae foedera niti?
  93. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  94. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  95. non ruere avolsos silices a montibus altis
  96. nec validas aevi vires perferre patique
  97. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  98. ex infinito quae tempore pertolerassent
  99. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  100. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  101. continet amplexu terram: si procreat ex se
  102. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  103. totum nativum mortali corpore constat.
  104. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  105. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  106. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  107. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  108. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  109. non alias alii quoque res cecinere ?
  110. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  111. aeternis famae monimentis insita florent?
  112. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  113. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  114. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  115. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  116. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  117. denique natura haec rerum ratioque repertast
  118. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  119. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  120. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  121. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  122. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  123. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  124. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  125. tanto quique magis victus fateare necessest
  126. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  127. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  128. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  129. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  130. nec ratione alia mortales esse videmur,
  131. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  132. atque illi quos a vita natura removit.
  133. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  134. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  135. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  136. dissociare intus partis, ut materiai
  137. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  138. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  139. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  140. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  141. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  142. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  143. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  144. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  145. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  146. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  147. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  148. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  149. ex infinito quae possint forte coorta
  150. corruere hanc rerum violento turbine summam
  151. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  152. nec porro natura loci spatiumque profundi
  153. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  154. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  155. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  156. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  157. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  158. quare etiam nativa necessumst confiteare
  159. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  160. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  161. inmensi validas aevi contemnere vires.
  162. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  163. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  164. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  165. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  166. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  167. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  168. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  169. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  170. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  171. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  172. et siccare prius confidunt omnia posse
  173. quam liquor incepti possit contingere finem.
  174. tantum spirantes aequo certamine bellum
  175. magnis inter se de rebus cernere certant,
  176. cum semel interea fuerit superantior ignis
  177. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  178. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  179. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  180. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  181. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  182. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  183. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  184. obvius aeternam succepit lampada mundi
  185. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  186. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  187. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  188. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  189. ignis enim superare potest ubi materiai
  190. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  191. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  192. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  193. umor item quondam coepit superare coortus,
  194. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  195. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  196. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  197. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  198. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  199. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  200. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  201. nam certe neque consilio primordia rerum
  202. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  203. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  204. sed quia multa modis multis primordia rerum
  205. ex infinito iam tempore percita plagis
  206. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  207. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  208. quae cumque inter se possent congressa creare,
  209. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  210. omnigenus coetus et motus experiundo
  211. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  212. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  213. terrai maris et caeli generisque animantum.
  214. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  215. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  216. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  217. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  218. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  219. diffugere inde loci partes coepere paresque
  220. cum paribus iungi res et discludere mundum
  221. membraque dividere et magnas disponere partes
  222. omnigenis e principiis, discordia quorum
  223. intervalla vias conexus pondera plagas
  224. concursus motus turbabat proelia miscens
  225. propter dissimilis formas variasque figuras,
  226. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  227. nec motus inter sese dare convenientis,
  228. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  229. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  230. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  231. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  232. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  233. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  234. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  235. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  236. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  237. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  238. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  239. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  240. partibus erumpens primus se sustulit aether
  241. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  242. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  243. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  244. matutina rubent radiati lumina solis
  245. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  246. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  247. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  248. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  249. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  250. corpore concreto circum datus undique saepsit
  251. et late diffusus in omnis undique partis
  252. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  253. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  254. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  255. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  256. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  257. nec levia ut possent per summas labier oras,
  258. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  259. versent et partes ut mundi totius extent;
  260. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  261. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  262. his igitur rebus retractis terra repente,
  263. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  264. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  265. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  266. et radii solis cogebant undique terram
  267. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  268. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  269. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  270. augebat mare manando camposque natantis,
  271. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  272. corpora multa vaporis et altaque caeli
  273. densabant procul a terris fulgentia templa.
  274. sidebant campi, crescebant montibus altis
  275. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  276. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  277. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  278. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  279. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  280. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  281. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  282. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  283. atque levissimus super influit auras
  284. nec liquidum corpus turbantibus auris
  285. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  286. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  287. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  288. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  289. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  290. unum labendi conservans usque tenorem.
  291. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  292. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  293. ex utraque polum parti premere nobis
  294. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  295. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  296. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  297. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  298. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  299. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  300. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  301. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  302. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  303. passim per caeli volvunt summania templa,
  304. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  305. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  306. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  307. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  308. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  309. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  310. in variis mundis varia ratione creatis,
  311. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  312. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  313. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  314. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  315. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  316. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  317. evanescere paulatim et decrescere pondus
  318. convenit atque aliam naturam supter habere
  319. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  320. partibus mundi, quibus insita vivit.
  321. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  322. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  323. nec caput est oneri collo nec denique totum
  324. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  325. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  326. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  327. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  328. sic igitur tellus non est aliena repente
  329. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  330. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  331. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  332. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  333. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  334. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  335. partibus mundi caeloque revincta;
  336. nam communibus inter se radicibus haerent
  337. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  338. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  339. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  340. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  341. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  342. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  343. iamne vides quantum tenuis natura valere
  344. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  345. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  346. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  347. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  348. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  349. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  350. nil magnis intervallis de corpore libant
  351. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  352. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  353. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  354. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  355. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  356. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  357. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  358. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  359. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  360. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  361. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  362. per multum, specie confusa videntur
  363. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  364. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  365. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  366. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  367. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  368. scire licet perquam pauxillo posse minores
  369. esse vel exigua maioris parte brevique.
  370. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  371. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  372. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  373. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  374. Illud item non est mirandum, qua ratione
  375. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  376. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  377. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  378. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  379. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  380. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  381. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  382. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  383. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  384. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  385. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  386. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  387. percipiat calidis fervoribus ardor,
  388. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  389. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  390. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  391. accidere ex una scintilla incendia passim.
  392. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  393. possideat multum caecis fervoribus ignem
  394. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  395. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  396. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  397. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  398. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  399. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  400. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  401. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  402. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  403. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  404. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  405. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  406. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  407. evanescere enim rapidas illius et acris
  408. imminui supter viris, ideoque relinqui
  409. paulatim solem cum posterioribus signis,
  410. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  411. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  412. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  413. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  414. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  415. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  416. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  417. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  418. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  419. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  420. alternis certo fluere alter tempore possit,
  421. qui queat aestivis solem detrudere signis
  422. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  423. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  424. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  425. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  426. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  427. posse alternis e partibus ire.
  428. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  429. diversas ire in partis inferna supernis?
  430. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  431. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  432. At nox obruit ingenti caligine terras,
  433. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  434. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  435. concussos itere et labefactos multo,
  436. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  437. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  438. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  439. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  440. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  441. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  442. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  443. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  444. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  445. quod genus Idaeis fama est e montibus altis