De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non fecundas vertentes vomere glebas
  2. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  3. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  4. et tamen inter dum magno quaesita labore
  5. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  6. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  7. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  8. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  9. praeterea genus horriferum natura ferarum
  10. humanae genti infestum terraque marique
  11. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  12. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  13. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  14. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  15. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  16. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  17. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  18. cui tantum in vita restet transire malorum.
  19. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  20. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  21. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  22. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  23. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  24. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  25. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  26. Principio quoniam terrai corpus et umor
  27. aurarumque leves animae calidique vapores,
  28. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  29. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  30. debet eodem omnis mundi natura putari.
  31. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  32. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  33. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  34. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  35. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  36. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  37. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  38. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  39. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  40. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  41. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  42. principio pars terrai non nulla, perusta
  43. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  44. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  45. quas validi toto dispergunt venti.
  46. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  47. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  48. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  49. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  50. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  51. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  52. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  53. semper abundare et latices manare perennis
  54. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  55. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  56. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  57. partim quod validi verrentes aequora venti
  58. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  59. partim quod supter per terras diditur omnis;
  60. percolatur enim virus retroque remanat
  61. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  62. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  63. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  64. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  65. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  66. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  67. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  68. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  69. omnia iam resoluta forent et in versa.
  70. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  71. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  72. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  73. inrigat adsidue caelum candore recenti
  74. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  75. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  76. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  77. quod simul ac primum nubes succedere soli
  78. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  79. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  80. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  81. ut noscas splendore novo res semper egere
  82. et primum iactum fulgoris quemque perire
  83. nec ratione alia res posse in sole videri,
  84. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  85. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  86. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  87. fulguribus pingues multa caligine taedae
  88. consimili properant ratione, ardore ministro,
  89. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  90. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  91. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  92. exitium celeri celeratur origine flammae.
  93. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  94. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  95. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  96. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  97. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  98. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  99. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  100. nec sanctum numen fati protollere finis
  101. posse neque adversus naturae foedera niti?
  102. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  103. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  104. non ruere avolsos silices a montibus altis
  105. nec validas aevi vires perferre patique
  106. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  107. ex infinito quae tempore pertolerassent
  108. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  109. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  110. continet amplexu terram: si procreat ex se
  111. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  112. totum nativum mortali corpore constat.
  113. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  114. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  115. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  116. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  117. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  118. non alias alii quoque res cecinere ?
  119. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  120. aeternis famae monimentis insita florent?
  121. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  122. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  123. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  124. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  125. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  126. denique natura haec rerum ratioque repertast
  127. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  128. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  129. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  130. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  131. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  132. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  133. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  134. tanto quique magis victus fateare necessest
  135. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  136. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  137. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  138. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  139. nec ratione alia mortales esse videmur,
  140. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  141. atque illi quos a vita natura removit.
  142. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  143. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  144. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  145. dissociare intus partis, ut materiai
  146. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  147. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  148. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  149. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  150. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  151. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  152. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  153. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  154. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  155. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  156. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  157. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  158. ex infinito quae possint forte coorta
  159. corruere hanc rerum violento turbine summam
  160. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  161. nec porro natura loci spatiumque profundi
  162. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  163. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  164. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  165. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  166. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  167. quare etiam nativa necessumst confiteare
  168. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  169. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  170. inmensi validas aevi contemnere vires.
  171. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  172. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  173. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  174. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  175. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  176. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  177. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  178. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  179. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  180. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  181. et siccare prius confidunt omnia posse