De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  2. si non fecundas vertentes vomere glebas
  3. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  4. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  5. et tamen inter dum magno quaesita labore
  6. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  7. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  8. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  9. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  10. praeterea genus horriferum natura ferarum
  11. humanae genti infestum terraque marique
  12. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  13. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  14. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  15. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  16. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  17. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  18. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  19. cui tantum in vita restet transire malorum.
  20. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  21. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  22. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  23. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  24. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  25. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  26. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  27. Principio quoniam terrai corpus et umor
  28. aurarumque leves animae calidique vapores,
  29. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  30. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  31. debet eodem omnis mundi natura putari.
  32. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  33. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  34. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  35. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  36. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  37. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  38. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  39. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  40. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  41. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  42. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  43. principio pars terrai non nulla, perusta
  44. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  45. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  46. quas validi toto dispergunt venti.
  47. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  48. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  49. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  50. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  51. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  52. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  53. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  54. semper abundare et latices manare perennis
  55. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  56. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  57. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  58. partim quod validi verrentes aequora venti
  59. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  60. partim quod supter per terras diditur omnis;
  61. percolatur enim virus retroque remanat
  62. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  63. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  64. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  65. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  66. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  67. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  68. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  69. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  70. omnia iam resoluta forent et in versa.
  71. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  72. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  73. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  74. inrigat adsidue caelum candore recenti
  75. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  76. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  77. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  78. quod simul ac primum nubes succedere soli
  79. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  80. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  81. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  82. ut noscas splendore novo res semper egere
  83. et primum iactum fulgoris quemque perire
  84. nec ratione alia res posse in sole videri,
  85. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  86. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  87. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  88. fulguribus pingues multa caligine taedae
  89. consimili properant ratione, ardore ministro,
  90. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  91. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  92. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  93. exitium celeri celeratur origine flammae.
  94. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  95. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  96. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  97. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  98. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  99. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  100. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  101. nec sanctum numen fati protollere finis
  102. posse neque adversus naturae foedera niti?
  103. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  104. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  105. non ruere avolsos silices a montibus altis
  106. nec validas aevi vires perferre patique
  107. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  108. ex infinito quae tempore pertolerassent
  109. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  110. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  111. continet amplexu terram: si procreat ex se
  112. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  113. totum nativum mortali corpore constat.
  114. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  115. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  116. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  117. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  118. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  119. non alias alii quoque res cecinere ?
  120. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  121. aeternis famae monimentis insita florent?
  122. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  123. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  124. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  125. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  126. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  127. denique natura haec rerum ratioque repertast
  128. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  129. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  130. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  131. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  132. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  133. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  134. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  135. tanto quique magis victus fateare necessest
  136. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  137. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  138. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  139. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  140. nec ratione alia mortales esse videmur,
  141. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  142. atque illi quos a vita natura removit.
  143. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  144. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  145. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  146. dissociare intus partis, ut materiai
  147. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  148. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  149. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  150. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  151. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  152. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  153. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  154. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  155. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  156. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  157. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  158. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  159. ex infinito quae possint forte coorta
  160. corruere hanc rerum violento turbine summam
  161. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  162. nec porro natura loci spatiumque profundi
  163. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  164. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  165. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  166. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  167. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  168. quare etiam nativa necessumst confiteare
  169. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  170. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  171. inmensi validas aevi contemnere vires.
  172. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  173. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  174. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  175. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  176. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  177. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  178. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  179. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  180. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  181. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  182. et siccare prius confidunt omnia posse
  183. quam liquor incepti possit contingere finem.
  184. tantum spirantes aequo certamine bellum
  185. magnis inter se de rebus cernere certant,
  186. cum semel interea fuerit superantior ignis
  187. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  188. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  189. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  190. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  191. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  192. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  193. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  194. obvius aeternam succepit lampada mundi
  195. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  196. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  197. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  198. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  199. ignis enim superare potest ubi materiai
  200. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  201. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  202. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  203. umor item quondam coepit superare coortus,
  204. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  205. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  206. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  207. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  208. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  209. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  210. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  211. nam certe neque consilio primordia rerum
  212. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  213. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  214. sed quia multa modis multis primordia rerum
  215. ex infinito iam tempore percita plagis
  216. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  217. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  218. quae cumque inter se possent congressa creare,
  219. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  220. omnigenus coetus et motus experiundo
  221. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  222. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  223. terrai maris et caeli generisque animantum.
  224. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  225. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  226. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  227. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  228. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  229. diffugere inde loci partes coepere paresque
  230. cum paribus iungi res et discludere mundum
  231. membraque dividere et magnas disponere partes
  232. omnigenis e principiis, discordia quorum
  233. intervalla vias conexus pondera plagas
  234. concursus motus turbabat proelia miscens
  235. propter dissimilis formas variasque figuras,
  236. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  237. nec motus inter sese dare convenientis,
  238. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  239. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  240. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  241. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  242. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  243. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  244. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  245. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  246. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  247. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  248. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  249. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  250. partibus erumpens primus se sustulit aether
  251. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  252. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  253. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  254. matutina rubent radiati lumina solis
  255. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  256. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  257. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  258. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  259. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  260. corpore concreto circum datus undique saepsit
  261. et late diffusus in omnis undique partis
  262. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  263. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  264. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  265. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  266. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  267. nec levia ut possent per summas labier oras,
  268. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  269. versent et partes ut mundi totius extent;
  270. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  271. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  272. his igitur rebus retractis terra repente,
  273. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  274. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  275. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  276. et radii solis cogebant undique terram
  277. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  278. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  279. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  280. augebat mare manando camposque natantis,
  281. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  282. corpora multa vaporis et altaque caeli
  283. densabant procul a terris fulgentia templa.
  284. sidebant campi, crescebant montibus altis
  285. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  286. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  287. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  288. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  289. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  290. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  291. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  292. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  293. atque levissimus super influit auras
  294. nec liquidum corpus turbantibus auris
  295. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  296. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  297. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  298. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  299. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  300. unum labendi conservans usque tenorem.
  301. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  302. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  303. ex utraque polum parti premere nobis
  304. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  305. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  306. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  307. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  308. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  309. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  310. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  311. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  312. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  313. passim per caeli volvunt summania templa,
  314. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  315. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  316. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  317. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  318. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  319. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  320. in variis mundis varia ratione creatis,
  321. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  322. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  323. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  324. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  325. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  326. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  327. evanescere paulatim et decrescere pondus
  328. convenit atque aliam naturam supter habere
  329. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  330. partibus mundi, quibus insita vivit.
  331. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  332. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  333. nec caput est oneri collo nec denique totum
  334. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  335. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis