De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  2. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  3. vitai causa valido consueta bidenti
  4. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  5. si non fecundas vertentes vomere glebas
  6. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  7. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  8. et tamen inter dum magno quaesita labore
  9. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  10. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  11. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  12. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  13. praeterea genus horriferum natura ferarum
  14. humanae genti infestum terraque marique
  15. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  16. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  17. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  18. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  19. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  20. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  21. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  22. cui tantum in vita restet transire malorum.
  23. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  24. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  25. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  26. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  27. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  28. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  29. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  30. Principio quoniam terrai corpus et umor
  31. aurarumque leves animae calidique vapores,
  32. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  33. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  34. debet eodem omnis mundi natura putari.
  35. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  36. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  37. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  38. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  39. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  40. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  41. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  42. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  43. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  44. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  45. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  46. principio pars terrai non nulla, perusta
  47. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  48. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  49. quas validi toto dispergunt venti.
  50. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  51. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  52. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  53. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  54. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  55. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  56. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  57. semper abundare et latices manare perennis
  58. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  59. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  60. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  61. partim quod validi verrentes aequora venti
  62. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  63. partim quod supter per terras diditur omnis;
  64. percolatur enim virus retroque remanat
  65. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  66. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  67. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  68. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  69. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  70. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  71. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  72. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  73. omnia iam resoluta forent et in versa.
  74. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  75. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  76. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  77. inrigat adsidue caelum candore recenti
  78. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  79. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  80. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  81. quod simul ac primum nubes succedere soli
  82. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  83. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  84. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  85. ut noscas splendore novo res semper egere
  86. et primum iactum fulgoris quemque perire
  87. nec ratione alia res posse in sole videri,
  88. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  89. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  90. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  91. fulguribus pingues multa caligine taedae
  92. consimili properant ratione, ardore ministro,
  93. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  94. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  95. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  96. exitium celeri celeratur origine flammae.
  97. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  98. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  99. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  100. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  101. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  102. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  103. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  104. nec sanctum numen fati protollere finis
  105. posse neque adversus naturae foedera niti?
  106. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  107. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  108. non ruere avolsos silices a montibus altis
  109. nec validas aevi vires perferre patique
  110. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  111. ex infinito quae tempore pertolerassent
  112. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  113. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  114. continet amplexu terram: si procreat ex se
  115. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  116. totum nativum mortali corpore constat.
  117. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  118. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  119. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  120. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  121. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  122. non alias alii quoque res cecinere ?
  123. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  124. aeternis famae monimentis insita florent?
  125. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  126. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  127. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  128. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  129. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  130. denique natura haec rerum ratioque repertast
  131. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  132. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  133. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  134. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  135. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  136. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  137. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  138. tanto quique magis victus fateare necessest
  139. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  140. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  141. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  142. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  143. nec ratione alia mortales esse videmur,
  144. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  145. atque illi quos a vita natura removit.
  146. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  147. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  148. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  149. dissociare intus partis, ut materiai
  150. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  151. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  152. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  153. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  154. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  155. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  156. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  157. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  158. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  159. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  160. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  161. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  162. ex infinito quae possint forte coorta
  163. corruere hanc rerum violento turbine summam
  164. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  165. nec porro natura loci spatiumque profundi
  166. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  167. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  168. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  169. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  170. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  171. quare etiam nativa necessumst confiteare
  172. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  173. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  174. inmensi validas aevi contemnere vires.
  175. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  176. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  177. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  178. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  179. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  180. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  181. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  182. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  183. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  184. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  185. et siccare prius confidunt omnia posse
  186. quam liquor incepti possit contingere finem.
  187. tantum spirantes aequo certamine bellum
  188. magnis inter se de rebus cernere certant,
  189. cum semel interea fuerit superantior ignis
  190. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  191. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  192. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  193. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  194. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  195. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  196. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  197. obvius aeternam succepit lampada mundi
  198. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  199. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  200. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  201. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  202. ignis enim superare potest ubi materiai
  203. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  204. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  205. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  206. umor item quondam coepit superare coortus,
  207. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  208. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  209. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  210. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  211. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  212. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  213. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  214. nam certe neque consilio primordia rerum
  215. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  216. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  217. sed quia multa modis multis primordia rerum
  218. ex infinito iam tempore percita plagis
  219. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  220. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  221. quae cumque inter se possent congressa creare,
  222. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  223. omnigenus coetus et motus experiundo
  224. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  225. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  226. terrai maris et caeli generisque animantum.
  227. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  228. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  229. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  230. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  231. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  232. diffugere inde loci partes coepere paresque
  233. cum paribus iungi res et discludere mundum
  234. membraque dividere et magnas disponere partes
  235. omnigenis e principiis, discordia quorum
  236. intervalla vias conexus pondera plagas
  237. concursus motus turbabat proelia miscens
  238. propter dissimilis formas variasque figuras,
  239. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  240. nec motus inter sese dare convenientis,
  241. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  242. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  243. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  244. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  245. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  246. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  247. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  248. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  249. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  250. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  251. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  252. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  253. partibus erumpens primus se sustulit aether
  254. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  255. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  256. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  257. matutina rubent radiati lumina solis
  258. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  259. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  260. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  261. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  262. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  263. corpore concreto circum datus undique saepsit
  264. et late diffusus in omnis undique partis
  265. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  266. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  267. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  268. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  269. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  270. nec levia ut possent per summas labier oras,
  271. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  272. versent et partes ut mundi totius extent;
  273. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  274. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  275. his igitur rebus retractis terra repente,
  276. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  277. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  278. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  279. et radii solis cogebant undique terram
  280. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  281. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  282. tam magis expressus salsus de corpore sudor