De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  2. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  3. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  4. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  5. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  6. vitai causa valido consueta bidenti
  7. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  8. si non fecundas vertentes vomere glebas
  9. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  10. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  11. et tamen inter dum magno quaesita labore
  12. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  13. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  14. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  15. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  16. praeterea genus horriferum natura ferarum
  17. humanae genti infestum terraque marique
  18. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  19. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  20. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  21. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  22. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  23. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  24. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  25. cui tantum in vita restet transire malorum.
  26. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  27. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  28. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  29. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  30. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  31. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  32. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  33. Principio quoniam terrai corpus et umor
  34. aurarumque leves animae calidique vapores,
  35. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  36. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  37. debet eodem omnis mundi natura putari.
  38. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  39. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  40. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  41. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  42. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  43. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  44. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  45. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  46. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  47. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  48. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  49. principio pars terrai non nulla, perusta
  50. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  51. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  52. quas validi toto dispergunt venti.
  53. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  54. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  55. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  56. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  57. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  58. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  59. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  60. semper abundare et latices manare perennis
  61. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  62. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  63. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  64. partim quod validi verrentes aequora venti
  65. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  66. partim quod supter per terras diditur omnis;
  67. percolatur enim virus retroque remanat
  68. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  69. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  70. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  71. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  72. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  73. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  74. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  75. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  76. omnia iam resoluta forent et in versa.
  77. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  78. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  79. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  80. inrigat adsidue caelum candore recenti
  81. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  82. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  83. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  84. quod simul ac primum nubes succedere soli
  85. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  86. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  87. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  88. ut noscas splendore novo res semper egere
  89. et primum iactum fulgoris quemque perire
  90. nec ratione alia res posse in sole videri,
  91. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  92. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  93. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  94. fulguribus pingues multa caligine taedae
  95. consimili properant ratione, ardore ministro,
  96. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  97. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  98. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  99. exitium celeri celeratur origine flammae.
  100. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  101. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  102. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  103. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  104. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  105. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  106. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  107. nec sanctum numen fati protollere finis
  108. posse neque adversus naturae foedera niti?
  109. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  110. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  111. non ruere avolsos silices a montibus altis
  112. nec validas aevi vires perferre patique
  113. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  114. ex infinito quae tempore pertolerassent
  115. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  116. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  117. continet amplexu terram: si procreat ex se
  118. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  119. totum nativum mortali corpore constat.
  120. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  121. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  122. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  123. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  124. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  125. non alias alii quoque res cecinere ?
  126. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  127. aeternis famae monimentis insita florent?
  128. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  129. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  130. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  131. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  132. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  133. denique natura haec rerum ratioque repertast
  134. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  135. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  136. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  137. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  138. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  139. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  140. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  141. tanto quique magis victus fateare necessest
  142. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  143. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  144. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  145. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  146. nec ratione alia mortales esse videmur,
  147. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  148. atque illi quos a vita natura removit.
  149. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  150. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  151. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  152. dissociare intus partis, ut materiai
  153. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  154. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  155. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  156. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  157. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  158. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  159. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  160. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  161. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  162. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  163. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  164. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  165. ex infinito quae possint forte coorta
  166. corruere hanc rerum violento turbine summam
  167. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  168. nec porro natura loci spatiumque profundi
  169. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  170. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  171. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  172. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  173. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  174. quare etiam nativa necessumst confiteare
  175. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  176. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  177. inmensi validas aevi contemnere vires.
  178. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  179. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  180. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  181. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  182. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  183. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  184. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  185. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  186. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  187. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  188. et siccare prius confidunt omnia posse
  189. quam liquor incepti possit contingere finem.
  190. tantum spirantes aequo certamine bellum
  191. magnis inter se de rebus cernere certant,
  192. cum semel interea fuerit superantior ignis
  193. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  194. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  195. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  196. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  197. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  198. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  199. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  200. obvius aeternam succepit lampada mundi
  201. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  202. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  203. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  204. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  205. ignis enim superare potest ubi materiai
  206. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  207. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  208. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  209. umor item quondam coepit superare coortus,
  210. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  211. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  212. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  213. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  214. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  215. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  216. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  217. nam certe neque consilio primordia rerum
  218. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  219. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  220. sed quia multa modis multis primordia rerum
  221. ex infinito iam tempore percita plagis
  222. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  223. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  224. quae cumque inter se possent congressa creare,
  225. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  226. omnigenus coetus et motus experiundo
  227. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  228. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  229. terrai maris et caeli generisque animantum.
  230. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  231. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  232. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  233. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  234. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  235. diffugere inde loci partes coepere paresque
  236. cum paribus iungi res et discludere mundum
  237. membraque dividere et magnas disponere partes
  238. omnigenis e principiis, discordia quorum
  239. intervalla vias conexus pondera plagas
  240. concursus motus turbabat proelia miscens
  241. propter dissimilis formas variasque figuras,
  242. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  243. nec motus inter sese dare convenientis,
  244. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  245. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  246. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  247. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  248. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  249. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  250. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  251. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  252. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  253. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  254. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  255. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  256. partibus erumpens primus se sustulit aether
  257. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  258. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  259. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  260. matutina rubent radiati lumina solis
  261. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  262. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  263. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  264. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  265. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  266. corpore concreto circum datus undique saepsit
  267. et late diffusus in omnis undique partis
  268. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  269. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  270. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  271. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  272. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  273. nec levia ut possent per summas labier oras,
  274. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  275. versent et partes ut mundi totius extent;
  276. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  277. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  278. his igitur rebus retractis terra repente,
  279. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  280. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  281. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  282. et radii solis cogebant undique terram
  283. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  284. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  285. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  286. augebat mare manando camposque natantis,
  287. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  288. corpora multa vaporis et altaque caeli
  289. densabant procul a terris fulgentia templa.
  290. sidebant campi, crescebant montibus altis
  291. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  292. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  293. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  294. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  295. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  296. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  297. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  298. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  299. atque levissimus super influit auras
  300. nec liquidum corpus turbantibus auris
  301. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  302. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  303. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  304. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  305. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  306. unum labendi conservans usque tenorem.
  307. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  308. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  309. ex utraque polum parti premere nobis
  310. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  311. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  312. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  313. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  314. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  315. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  316. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  317. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  318. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  319. passim per caeli volvunt summania templa,
  320. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  321. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  322. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  323. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  324. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  325. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  326. in variis mundis varia ratione creatis,
  327. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  328. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  329. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  330. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  331. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  332. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  333. evanescere paulatim et decrescere pondus
  334. convenit atque aliam naturam supter habere
  335. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  336. partibus mundi, quibus insita vivit.
  337. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  338. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  339. nec caput est oneri collo nec denique totum
  340. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  341. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  342. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  343. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  344. sic igitur tellus non est aliena repente
  345. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  346. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  347. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  348. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  349. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  350. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  351. partibus mundi caeloque revincta;
  352. nam communibus inter se radicibus haerent
  353. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  354. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  355. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  356. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  357. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  358. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  359. iamne vides quantum tenuis natura valere
  360. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  361. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  362. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  363. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  364. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  365. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  366. nil magnis intervallis de corpore libant
  367. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  368. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  369. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  370. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  371. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  372. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  373. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  374. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  375. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  376. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  377. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  378. per multum, specie confusa videntur
  379. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  380. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  381. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  382. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  383. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  384. scire licet perquam pauxillo posse minores
  385. esse vel exigua maioris parte brevique.
  386. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  387. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  388. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  389. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  390. Illud item non est mirandum, qua ratione
  391. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  392. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  393. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  394. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  395. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  396. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  397. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  398. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  399. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  400. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  401. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  402. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  403. percipiat calidis fervoribus ardor,
  404. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  405. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  406. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  407. accidere ex una scintilla incendia passim.
  408. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  409. possideat multum caecis fervoribus ignem
  410. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  411. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  412. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  413. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  414. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  415. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  416. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  417. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  418. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  419. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  420. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  421. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  422. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  423. evanescere enim rapidas illius et acris
  424. imminui supter viris, ideoque relinqui
  425. paulatim solem cum posterioribus signis,
  426. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  427. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  428. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  429. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  430. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  431. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  432. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  433. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  434. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  435. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  436. alternis certo fluere alter tempore possit,
  437. qui queat aestivis solem detrudere signis
  438. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  439. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  440. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  441. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  442. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  443. posse alternis e partibus ire.
  444. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  445. diversas ire in partis inferna supernis?
  446. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  447. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  448. At nox obruit ingenti caligine terras,
  449. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  450. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  451. concussos itere et labefactos multo,
  452. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  453. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  454. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  455. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  456. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  457. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  458. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  459. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  460. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  461. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  462. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  463. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  464. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  465. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  466. semina confluere et solis reparare nitorem.
  467. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  468. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  469. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  470. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  471. tempore et inpubem molli pubescere veste
  472. et pariter mollem malis demittere barbam.
  473. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  474. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  475. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  476. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  477. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  478. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  479. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  480. aut quia sol idem sub terras atque superne
  481. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  482. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  483. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  484. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  485. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  486. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  487. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  488. distinet aequato caelum discrimine metas
  489. propter signiferi posituram totius orbis,
  490. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  491. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  492. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  493. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  494. aut quia crassior est certis in partibus ,
  495. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  496. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  497. propterea noctes hiberno tempore longae
  498. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  499. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  500. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  501. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  502. propterea fit uti videantur dicere verum.
  503. Luna potest solis radiis percussa nitere
  504. inque dies magis id lumen convertere nobis
  505. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  506. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  507. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  508. inde minutatim retro quasi condere lumen
  509. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  510. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  511. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  512. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  513. est etiam quare proprio cum lumine possit
  514. volvier et varias splendoris reddere formas;
  515. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  516. labitur omnimodis occursans officiensque,
  517. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  518. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  519. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  520. versandoque globum variantis edere formas,
  521. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  522. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  523. inde minutatim retro contorquet et aufert
  524. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  525. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  526. astrologorum artem contra convincere tendit,
  527. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  528. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  529. denique cur nequeat semper nova luna creari
  530. ordine formarum certo certisque figuris
  531. inque dies privos aborisci quaeque creata
  532. atque alia illius reparari in parte locoque,
  533. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  534. ordine cum videas tam certo multa creari.
  535. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  536. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  537. Flora quibus mater praespargens ante viai
  538. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  539. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  540. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  541. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  542. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  543. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  544. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  545. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  546. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  547. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  548. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  549. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  550. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  551. nam cur luna queat terram secludere solis
  552. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  553. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  554. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  555. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  556. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  557. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  558. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  559. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  560. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  561. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  562. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  563. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  564. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  565. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  566. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  567. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  568. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  569. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  570. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  571. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  572. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  573. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  574. quove modo possent offecto lumine obire
  575. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  576. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  577. omnia convisunt clara loca candida luce,
  578. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  579. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  580. tollere et incertis crerint committere ventis.
  581. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  582. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  583. florida fulserunt viridanti prata colore,
  584. arboribusque datumst variis exinde per auras
  585. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  586. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  587. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  588. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  589. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  590. multa modis multis varia ratione coorta.
  591. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  592. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  593. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  594. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  595. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  596. imbribus et calido solis concreta vapore;
  597. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  598. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  599. principio genus alituum variaeque volucres
  600. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  601. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  602. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  603. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  604. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  605. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  606. crescebant uteri terram radicibus apti;
  607. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  608. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  609. convertebat ibi natura foramina terrae
  610. et sucum venis cogebat fundere apertis
  611. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  612. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  613. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  614. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  615. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  616. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  617. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  618. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  619. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  620. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  621. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  622. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  623. simul volucres variantibus formis.
  624. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  625. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  626. mutat enim mundi naturam totius aetas
  627. ex alioque alius status excipere omnia debet
  628. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  629. omnia commutat natura et vertere cogit.
  630. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  631. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  632. sic igitur mundi naturam totius aetas
  633. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  634. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  635. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  636. conatast mira facie membrisque coorta,
  637. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  638. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  639. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  640. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  641. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  642. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  643. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  644. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  645. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  646. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  647. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  648. ut propagando possint procudere saecla;
  649. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  650. semina qua possint membris manare remissis,
  651. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  652. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  653. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  654. nec potuisse propagando procudere prolem.
  655. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  656. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  657. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  658. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  659. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  660. principio genus acre leonum saevaque saecla
  661. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  662. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  663. et genus omne quod est veterino semine partum
  664. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  665. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  666. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  667. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  668. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  669. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  670. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  671. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  672. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  673. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  674. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  675. donec ad interitum genus id natura redegit.
  676. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  677. esse queunt duplici natura et corpore bino
  678. ex alienigenis membris compacta, potestas
  679. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  680. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  681. principio circum tribus actis impiger annis
  682. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  683. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  684. post ubi equum validae vires aetate senecta
  685. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  686. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  687. officit et molli vestit lanugine malas;
  688. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  689. confieri credas Centauros posse neque esse,
  690. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  691. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  692. inter se quorum discordia membra videmus;
  693. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  694. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  695. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  696. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  697. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta