De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  2. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  3. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  4. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  5. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  6. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  7. vitai causa valido consueta bidenti
  8. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  9. si non fecundas vertentes vomere glebas
  10. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  11. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  12. et tamen inter dum magno quaesita labore
  13. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  14. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  15. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  16. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  17. praeterea genus horriferum natura ferarum
  18. humanae genti infestum terraque marique
  19. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  20. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  21. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  22. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  23. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  24. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  25. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  26. cui tantum in vita restet transire malorum.
  27. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  28. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  29. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  30. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  31. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  32. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  33. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  34. Principio quoniam terrai corpus et umor
  35. aurarumque leves animae calidique vapores,
  36. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  37. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  38. debet eodem omnis mundi natura putari.
  39. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  40. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  41. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  42. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  43. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  44. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  45. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  46. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  47. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  48. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  49. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  50. principio pars terrai non nulla, perusta
  51. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  52. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  53. quas validi toto dispergunt venti.
  54. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  55. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  56. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  57. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  58. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  59. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  60. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  61. semper abundare et latices manare perennis
  62. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  63. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  64. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  65. partim quod validi verrentes aequora venti
  66. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  67. partim quod supter per terras diditur omnis;
  68. percolatur enim virus retroque remanat
  69. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  70. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  71. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  72. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  73. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  74. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  75. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  76. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  77. omnia iam resoluta forent et in versa.
  78. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  79. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  80. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  81. inrigat adsidue caelum candore recenti
  82. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  83. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  84. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  85. quod simul ac primum nubes succedere soli
  86. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  87. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  88. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  89. ut noscas splendore novo res semper egere
  90. et primum iactum fulgoris quemque perire
  91. nec ratione alia res posse in sole videri,
  92. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  93. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  94. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  95. fulguribus pingues multa caligine taedae
  96. consimili properant ratione, ardore ministro,
  97. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  98. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  99. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  100. exitium celeri celeratur origine flammae.
  101. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  102. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  103. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  104. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  105. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  106. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  107. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  108. nec sanctum numen fati protollere finis
  109. posse neque adversus naturae foedera niti?
  110. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  111. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  112. non ruere avolsos silices a montibus altis
  113. nec validas aevi vires perferre patique
  114. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  115. ex infinito quae tempore pertolerassent
  116. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  117. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  118. continet amplexu terram: si procreat ex se
  119. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  120. totum nativum mortali corpore constat.
  121. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  122. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  123. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  124. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  125. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  126. non alias alii quoque res cecinere ?
  127. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  128. aeternis famae monimentis insita florent?
  129. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  130. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  131. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  132. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  133. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  134. denique natura haec rerum ratioque repertast
  135. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  136. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  137. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  138. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  139. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  140. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  141. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  142. tanto quique magis victus fateare necessest
  143. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  144. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  145. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  146. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  147. nec ratione alia mortales esse videmur,
  148. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  149. atque illi quos a vita natura removit.
  150. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  151. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  152. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  153. dissociare intus partis, ut materiai
  154. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  155. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  156. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  157. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  158. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  159. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  160. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  161. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  162. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  163. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  164. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  165. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  166. ex infinito quae possint forte coorta
  167. corruere hanc rerum violento turbine summam
  168. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  169. nec porro natura loci spatiumque profundi
  170. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  171. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  172. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  173. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  174. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  175. quare etiam nativa necessumst confiteare
  176. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  177. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  178. inmensi validas aevi contemnere vires.
  179. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  180. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  181. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  182. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  183. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  184. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  185. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  186. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  187. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  188. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  189. et siccare prius confidunt omnia posse
  190. quam liquor incepti possit contingere finem.
  191. tantum spirantes aequo certamine bellum
  192. magnis inter se de rebus cernere certant,
  193. cum semel interea fuerit superantior ignis
  194. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  195. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  196. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  197. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  198. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  199. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  200. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  201. obvius aeternam succepit lampada mundi
  202. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  203. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  204. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  205. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  206. ignis enim superare potest ubi materiai
  207. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  208. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  209. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  210. umor item quondam coepit superare coortus,
  211. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  212. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  213. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  214. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  215. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  216. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  217. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  218. nam certe neque consilio primordia rerum
  219. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  220. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  221. sed quia multa modis multis primordia rerum
  222. ex infinito iam tempore percita plagis
  223. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  224. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  225. quae cumque inter se possent congressa creare,
  226. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  227. omnigenus coetus et motus experiundo
  228. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  229. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  230. terrai maris et caeli generisque animantum.
  231. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  232. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  233. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  234. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  235. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  236. diffugere inde loci partes coepere paresque
  237. cum paribus iungi res et discludere mundum
  238. membraque dividere et magnas disponere partes
  239. omnigenis e principiis, discordia quorum
  240. intervalla vias conexus pondera plagas
  241. concursus motus turbabat proelia miscens
  242. propter dissimilis formas variasque figuras,
  243. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  244. nec motus inter sese dare convenientis,
  245. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  246. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  247. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  248. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  249. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  250. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  251. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  252. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  253. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  254. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  255. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  256. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  257. partibus erumpens primus se sustulit aether
  258. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  259. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  260. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  261. matutina rubent radiati lumina solis
  262. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  263. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  264. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  265. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  266. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  267. corpore concreto circum datus undique saepsit
  268. et late diffusus in omnis undique partis
  269. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  270. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  271. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  272. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  273. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  274. nec levia ut possent per summas labier oras,
  275. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  276. versent et partes ut mundi totius extent;
  277. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  278. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  279. his igitur rebus retractis terra repente,
  280. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  281. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  282. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  283. et radii solis cogebant undique terram
  284. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  285. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  286. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  287. augebat mare manando camposque natantis,
  288. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  289. corpora multa vaporis et altaque caeli
  290. densabant procul a terris fulgentia templa.
  291. sidebant campi, crescebant montibus altis
  292. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  293. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  294. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  295. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  296. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  297. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  298. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  299. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  300. atque levissimus super influit auras
  301. nec liquidum corpus turbantibus auris
  302. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  303. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  304. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  305. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  306. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  307. unum labendi conservans usque tenorem.
  308. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  309. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  310. ex utraque polum parti premere nobis
  311. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  312. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  313. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  314. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  315. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  316. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  317. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  318. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  319. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  320. passim per caeli volvunt summania templa,
  321. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  322. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  323. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  324. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  325. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  326. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  327. in variis mundis varia ratione creatis,
  328. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  329. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  330. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  331. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  332. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  333. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  334. evanescere paulatim et decrescere pondus
  335. convenit atque aliam naturam supter habere
  336. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  337. partibus mundi, quibus insita vivit.
  338. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  339. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  340. nec caput est oneri collo nec denique totum
  341. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  342. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  343. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  344. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  345. sic igitur tellus non est aliena repente
  346. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  347. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  348. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  349. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  350. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  351. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  352. partibus mundi caeloque revincta;
  353. nam communibus inter se radicibus haerent
  354. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  355. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  356. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  357. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  358. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  359. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  360. iamne vides quantum tenuis natura valere
  361. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  362. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  363. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  364. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  365. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  366. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  367. nil magnis intervallis de corpore libant
  368. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  369. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  370. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  371. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  372. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  373. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  374. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  375. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  376. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  377. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  378. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  379. per multum, specie confusa videntur
  380. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  381. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  382. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  383. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  384. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  385. scire licet perquam pauxillo posse minores
  386. esse vel exigua maioris parte brevique.
  387. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  388. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  389. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  390. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  391. Illud item non est mirandum, qua ratione
  392. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  393. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  394. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  395. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  396. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  397. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  398. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  399. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  400. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  401. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  402. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  403. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  404. percipiat calidis fervoribus ardor,
  405. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  406. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  407. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  408. accidere ex una scintilla incendia passim.
  409. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  410. possideat multum caecis fervoribus ignem
  411. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  412. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  413. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  414. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  415. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  416. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  417. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  418. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  419. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  420. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  421. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  422. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  423. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  424. evanescere enim rapidas illius et acris
  425. imminui supter viris, ideoque relinqui
  426. paulatim solem cum posterioribus signis,
  427. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  428. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  429. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  430. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  431. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  432. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  433. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  434. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  435. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  436. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  437. alternis certo fluere alter tempore possit,
  438. qui queat aestivis solem detrudere signis
  439. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  440. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  441. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  442. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  443. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  444. posse alternis e partibus ire.
  445. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  446. diversas ire in partis inferna supernis?
  447. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  448. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  449. At nox obruit ingenti caligine terras,
  450. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  451. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  452. concussos itere et labefactos multo,
  453. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  454. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  455. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  456. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  457. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  458. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  459. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  460. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  461. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  462. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  463. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  464. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  465. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  466. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  467. semina confluere et solis reparare nitorem.
  468. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  469. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  470. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  471. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  472. tempore et inpubem molli pubescere veste
  473. et pariter mollem malis demittere barbam.
  474. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  475. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  476. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  477. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  478. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  479. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  480. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  481. aut quia sol idem sub terras atque superne
  482. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  483. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  484. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  485. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  486. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  487. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  488. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  489. distinet aequato caelum discrimine metas
  490. propter signiferi posituram totius orbis,
  491. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  492. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  493. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  494. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  495. aut quia crassior est certis in partibus ,
  496. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  497. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  498. propterea noctes hiberno tempore longae
  499. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  500. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  501. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  502. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  503. propterea fit uti videantur dicere verum.
  504. Luna potest solis radiis percussa nitere
  505. inque dies magis id lumen convertere nobis
  506. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  507. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  508. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  509. inde minutatim retro quasi condere lumen
  510. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  511. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  512. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  513. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  514. est etiam quare proprio cum lumine possit
  515. volvier et varias splendoris reddere formas;
  516. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  517. labitur omnimodis occursans officiensque,
  518. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  519. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  520. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  521. versandoque globum variantis edere formas,
  522. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  523. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  524. inde minutatim retro contorquet et aufert
  525. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  526. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  527. astrologorum artem contra convincere tendit,
  528. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  529. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  530. denique cur nequeat semper nova luna creari
  531. ordine formarum certo certisque figuris
  532. inque dies privos aborisci quaeque creata
  533. atque alia illius reparari in parte locoque,
  534. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  535. ordine cum videas tam certo multa creari.
  536. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  537. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  538. Flora quibus mater praespargens ante viai
  539. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  540. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  541. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  542. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  543. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  544. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  545. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  546. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  547. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  548. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  549. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  550. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  551. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  552. nam cur luna queat terram secludere solis
  553. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  554. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  555. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  556. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  557. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  558. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  559. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  560. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  561. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  562. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  563. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  564. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  565. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  566. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  567. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  568. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  569. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  570. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  571. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  572. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  573. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  574. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  575. quove modo possent offecto lumine obire
  576. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  577. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  578. omnia convisunt clara loca candida luce,
  579. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  580. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  581. tollere et incertis crerint committere ventis.
  582. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  583. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  584. florida fulserunt viridanti prata colore,
  585. arboribusque datumst variis exinde per auras
  586. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  587. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  588. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  589. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  590. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  591. multa modis multis varia ratione coorta.
  592. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  593. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  594. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  595. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  596. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  597. imbribus et calido solis concreta vapore;
  598. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  599. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  600. principio genus alituum variaeque volucres
  601. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  602. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  603. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  604. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  605. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  606. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  607. crescebant uteri terram radicibus apti;
  608. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  609. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  610. convertebat ibi natura foramina terrae
  611. et sucum venis cogebat fundere apertis
  612. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  613. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  614. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  615. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  616. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  617. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  618. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  619. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  620. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  621. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  622. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  623. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  624. simul volucres variantibus formis.
  625. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  626. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  627. mutat enim mundi naturam totius aetas
  628. ex alioque alius status excipere omnia debet
  629. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  630. omnia commutat natura et vertere cogit.
  631. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  632. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  633. sic igitur mundi naturam totius aetas
  634. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  635. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  636. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  637. conatast mira facie membrisque coorta,
  638. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  639. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  640. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  641. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  642. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  643. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  644. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  645. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  646. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  647. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  648. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  649. ut propagando possint procudere saecla;
  650. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  651. semina qua possint membris manare remissis,
  652. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  653. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  654. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  655. nec potuisse propagando procudere prolem.
  656. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  657. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  658. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  659. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  660. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  661. principio genus acre leonum saevaque saecla
  662. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  663. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  664. et genus omne quod est veterino semine partum
  665. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  666. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  667. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  668. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  669. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  670. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  671. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  672. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  673. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  674. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  675. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  676. donec ad interitum genus id natura redegit.
  677. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  678. esse queunt duplici natura et corpore bino
  679. ex alienigenis membris compacta, potestas
  680. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  681. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  682. principio circum tribus actis impiger annis
  683. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  684. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  685. post ubi equum validae vires aetate senecta
  686. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  687. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  688. officit et molli vestit lanugine malas;
  689. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  690. confieri credas Centauros posse neque esse,
  691. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  692. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  693. inter se quorum discordia membra videmus;
  694. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  695. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  696. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  697. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  698. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  699. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  700. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  701. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  702. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  703. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  704. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  705. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  706. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  707. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  708. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  709. multa licet simili ratione effutiat ore,
  710. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  711. fluxisse et gemmis florere arbusta
  712. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  713. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  714. et manibus totum circum se vertere caelum.
  715. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  716. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  717. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  718. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  719. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  720. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  721. non tamen inter se possunt complexa creari,
  722. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  723. foedere naturae certo discrimina servant.
  724. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  725. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  726. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  727. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  728. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  729. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  730. multaque per caelum solis volventia lustra
  731. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  732. nec robustus erat curvi moderator aratri
  733. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  734. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  735. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  736. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  737. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  738. glandiferas inter curabant corpora quercus
  739. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  740. arbita puniceo fieri matura colore,
  741. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  742. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  743. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  744. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  745. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  746. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  747. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  748. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  749. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  750. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  751. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  752. necdum res igni scibant tractare neque uti
  753. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  754. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  755. et frutices inter condebant squalida membra
  756. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  757. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  758. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  759. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  760. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  761. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  762. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  763. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  764. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  765. et manuum mira freti virtute pedumque
  766. consectabantur silvestria saecla ferarum
  767. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  768. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  769. saetigerisque pares subus silvestria membra
  770. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  771. circum se foliis ac frondibus involventes.
  772. nec plangore diem magno solemque per agros
  773. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  774. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  775. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  776. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  777. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  778. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  779. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  780. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  781. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  782. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  783. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  784. spumigeri suis adventu validique leonis
  785. atque intempesta cedebant nocte paventes
  786. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  787. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  788. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  789. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  790. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  791. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  792. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  793. at quos effugium servarat corpore adeso,
  794. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  795. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  796. donique eos vita privarant vermina saeva
  797. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  798. at non multa virum sub signis milia ducta
  799. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  800. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  801. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  802. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  803. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  804. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  805. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  806. tum penuria deinde cibi languentia leto
  807. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  808. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  809. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  810. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  811. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  812. ---
  813. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  814. tum genus humanum primum mollescere coepit.