De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  2. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  3. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  4. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  5. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  6. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  7. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  8. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  9. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  10. vitai causa valido consueta bidenti
  11. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  12. si non fecundas vertentes vomere glebas
  13. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  14. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  15. et tamen inter dum magno quaesita labore
  16. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  17. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  18. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  19. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  20. praeterea genus horriferum natura ferarum
  21. humanae genti infestum terraque marique
  22. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  23. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  24. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  25. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  26. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  27. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  28. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  29. cui tantum in vita restet transire malorum.
  30. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  31. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  32. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  33. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  34. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  35. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  36. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  37. Principio quoniam terrai corpus et umor
  38. aurarumque leves animae calidique vapores,
  39. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  40. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  41. debet eodem omnis mundi natura putari.
  42. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  43. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  44. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  45. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  46. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  47. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  48. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  49. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  50. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  51. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  52. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  53. principio pars terrai non nulla, perusta
  54. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  55. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  56. quas validi toto dispergunt venti.
  57. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  58. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  59. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  60. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  61. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  62. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  63. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  64. semper abundare et latices manare perennis
  65. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  66. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  67. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  68. partim quod validi verrentes aequora venti
  69. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  70. partim quod supter per terras diditur omnis;
  71. percolatur enim virus retroque remanat
  72. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  73. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  74. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  75. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  76. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  77. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  78. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  79. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  80. omnia iam resoluta forent et in versa.
  81. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  82. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  83. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  84. inrigat adsidue caelum candore recenti
  85. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  86. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  87. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  88. quod simul ac primum nubes succedere soli
  89. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  90. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  91. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  92. ut noscas splendore novo res semper egere
  93. et primum iactum fulgoris quemque perire
  94. nec ratione alia res posse in sole videri,
  95. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  96. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  97. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  98. fulguribus pingues multa caligine taedae
  99. consimili properant ratione, ardore ministro,
  100. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  101. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  102. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  103. exitium celeri celeratur origine flammae.
  104. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  105. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  106. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  107. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  108. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  109. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  110. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  111. nec sanctum numen fati protollere finis
  112. posse neque adversus naturae foedera niti?
  113. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  114. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  115. non ruere avolsos silices a montibus altis
  116. nec validas aevi vires perferre patique
  117. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  118. ex infinito quae tempore pertolerassent
  119. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  120. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  121. continet amplexu terram: si procreat ex se
  122. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  123. totum nativum mortali corpore constat.
  124. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  125. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  126. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  127. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  128. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  129. non alias alii quoque res cecinere ?
  130. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  131. aeternis famae monimentis insita florent?
  132. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  133. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  134. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  135. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  136. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  137. denique natura haec rerum ratioque repertast
  138. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  139. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  140. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  141. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  142. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  143. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  144. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  145. tanto quique magis victus fateare necessest
  146. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  147. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  148. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  149. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  150. nec ratione alia mortales esse videmur,
  151. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  152. atque illi quos a vita natura removit.
  153. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  154. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  155. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  156. dissociare intus partis, ut materiai
  157. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  158. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  159. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  160. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  161. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  162. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  163. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  164. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  165. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  166. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  167. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  168. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  169. ex infinito quae possint forte coorta
  170. corruere hanc rerum violento turbine summam
  171. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  172. nec porro natura loci spatiumque profundi
  173. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  174. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  175. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  176. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  177. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  178. quare etiam nativa necessumst confiteare
  179. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  180. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  181. inmensi validas aevi contemnere vires.
  182. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  183. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  184. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  185. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  186. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  187. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  188. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  189. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  190. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  191. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  192. et siccare prius confidunt omnia posse
  193. quam liquor incepti possit contingere finem.
  194. tantum spirantes aequo certamine bellum
  195. magnis inter se de rebus cernere certant,
  196. cum semel interea fuerit superantior ignis
  197. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  198. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  199. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  200. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  201. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  202. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  203. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  204. obvius aeternam succepit lampada mundi
  205. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  206. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  207. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  208. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  209. ignis enim superare potest ubi materiai
  210. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  211. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  212. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  213. umor item quondam coepit superare coortus,
  214. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  215. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  216. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  217. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  218. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  219. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  220. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  221. nam certe neque consilio primordia rerum
  222. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  223. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  224. sed quia multa modis multis primordia rerum
  225. ex infinito iam tempore percita plagis
  226. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  227. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  228. quae cumque inter se possent congressa creare,
  229. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  230. omnigenus coetus et motus experiundo
  231. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  232. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  233. terrai maris et caeli generisque animantum.
  234. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  235. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  236. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  237. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  238. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  239. diffugere inde loci partes coepere paresque
  240. cum paribus iungi res et discludere mundum
  241. membraque dividere et magnas disponere partes
  242. omnigenis e principiis, discordia quorum
  243. intervalla vias conexus pondera plagas
  244. concursus motus turbabat proelia miscens
  245. propter dissimilis formas variasque figuras,
  246. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  247. nec motus inter sese dare convenientis,
  248. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  249. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  250. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  251. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  252. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  253. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  254. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  255. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  256. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  257. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  258. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  259. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  260. partibus erumpens primus se sustulit aether
  261. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  262. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  263. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  264. matutina rubent radiati lumina solis
  265. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  266. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  267. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  268. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  269. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  270. corpore concreto circum datus undique saepsit
  271. et late diffusus in omnis undique partis
  272. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  273. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  274. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  275. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  276. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  277. nec levia ut possent per summas labier oras,
  278. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  279. versent et partes ut mundi totius extent;
  280. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  281. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  282. his igitur rebus retractis terra repente,
  283. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  284. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  285. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  286. et radii solis cogebant undique terram
  287. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  288. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  289. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  290. augebat mare manando camposque natantis,
  291. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  292. corpora multa vaporis et altaque caeli
  293. densabant procul a terris fulgentia templa.
  294. sidebant campi, crescebant montibus altis
  295. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  296. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  297. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  298. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  299. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  300. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  301. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  302. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  303. atque levissimus super influit auras
  304. nec liquidum corpus turbantibus auris
  305. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  306. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  307. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  308. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  309. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  310. unum labendi conservans usque tenorem.
  311. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  312. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  313. ex utraque polum parti premere nobis
  314. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  315. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  316. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  317. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  318. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  319. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  320. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  321. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  322. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  323. passim per caeli volvunt summania templa,
  324. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  325. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,