De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  2. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  3. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  4. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  5. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  6. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  7. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  8. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  9. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  10. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  11. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  12. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  13. vitai causa valido consueta bidenti
  14. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  15. si non fecundas vertentes vomere glebas
  16. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  17. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  18. et tamen inter dum magno quaesita labore
  19. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  20. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  21. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  22. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  23. praeterea genus horriferum natura ferarum
  24. humanae genti infestum terraque marique
  25. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  26. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  27. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  28. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  29. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  30. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  31. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  32. cui tantum in vita restet transire malorum.
  33. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  34. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  35. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  36. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  37. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  38. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  39. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  40. Principio quoniam terrai corpus et umor
  41. aurarumque leves animae calidique vapores,
  42. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  43. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  44. debet eodem omnis mundi natura putari.
  45. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  46. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  47. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  48. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  49. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  50. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  51. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  52. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  53. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  54. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  55. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  56. principio pars terrai non nulla, perusta
  57. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  58. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  59. quas validi toto dispergunt venti.
  60. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  61. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  62. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  63. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  64. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  65. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  66. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  67. semper abundare et latices manare perennis
  68. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  69. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  70. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  71. partim quod validi verrentes aequora venti
  72. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  73. partim quod supter per terras diditur omnis;
  74. percolatur enim virus retroque remanat
  75. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  76. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  77. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  78. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  79. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  80. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  81. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  82. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  83. omnia iam resoluta forent et in versa.
  84. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  85. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  86. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  87. inrigat adsidue caelum candore recenti
  88. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  89. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  90. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  91. quod simul ac primum nubes succedere soli
  92. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  93. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  94. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  95. ut noscas splendore novo res semper egere
  96. et primum iactum fulgoris quemque perire
  97. nec ratione alia res posse in sole videri,
  98. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  99. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  100. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  101. fulguribus pingues multa caligine taedae
  102. consimili properant ratione, ardore ministro,
  103. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  104. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  105. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  106. exitium celeri celeratur origine flammae.
  107. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  108. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  109. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  110. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  111. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  112. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  113. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  114. nec sanctum numen fati protollere finis
  115. posse neque adversus naturae foedera niti?
  116. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  117. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  118. non ruere avolsos silices a montibus altis
  119. nec validas aevi vires perferre patique
  120. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  121. ex infinito quae tempore pertolerassent
  122. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  123. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  124. continet amplexu terram: si procreat ex se
  125. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  126. totum nativum mortali corpore constat.
  127. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  128. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  129. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  130. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  131. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  132. non alias alii quoque res cecinere ?
  133. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  134. aeternis famae monimentis insita florent?
  135. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  136. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  137. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  138. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  139. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  140. denique natura haec rerum ratioque repertast
  141. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  142. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  143. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  144. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  145. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  146. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  147. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  148. tanto quique magis victus fateare necessest
  149. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  150. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  151. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  152. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  153. nec ratione alia mortales esse videmur,
  154. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  155. atque illi quos a vita natura removit.
  156. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  157. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  158. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  159. dissociare intus partis, ut materiai
  160. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  161. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  162. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  163. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  164. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  165. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  166. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  167. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  168. possint incidere et valida dissolvere plaga.