De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natus enim debet qui cumque est velle manere
  2. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  3. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  4. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  5. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  6. notities hominum divis unde insita primum est,
  7. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  8. quove modost umquam vis cognita principiorum
  9. quidque inter sese permutato ordine possent.
  10. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  11. namque ita multa modis multis primordia rerum
  12. ex infinito iam tempore percita plagis
  13. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  14. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  15. quae cumque inter se possint congressa creare,
  16. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  17. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  18. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  19. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  20. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  21. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  22. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  23. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  24. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  25. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  26. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  27. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  28. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  29. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  30. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  31. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  32. vitai causa valido consueta bidenti
  33. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  34. si non fecundas vertentes vomere glebas
  35. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  36. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  37. et tamen inter dum magno quaesita labore
  38. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  39. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  40. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  41. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  42. praeterea genus horriferum natura ferarum
  43. humanae genti infestum terraque marique
  44. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  45. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  46. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  47. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  48. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  49. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  50. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  51. cui tantum in vita restet transire malorum.
  52. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  53. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  54. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  55. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  56. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  57. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  58. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  59. Principio quoniam terrai corpus et umor
  60. aurarumque leves animae calidique vapores,
  61. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  62. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  63. debet eodem omnis mundi natura putari.
  64. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  65. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  66. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  67. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  68. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  69. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  70. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  71. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  72. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  73. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  74. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  75. principio pars terrai non nulla, perusta
  76. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  77. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  78. quas validi toto dispergunt venti.
  79. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  80. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  81. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  82. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  83. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  84. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  85. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  86. semper abundare et latices manare perennis
  87. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  88. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  89. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  90. partim quod validi verrentes aequora venti
  91. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  92. partim quod supter per terras diditur omnis;
  93. percolatur enim virus retroque remanat
  94. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  95. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  96. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  97. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  98. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  99. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  100. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  101. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  102. omnia iam resoluta forent et in versa.
  103. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  104. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  105. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  106. inrigat adsidue caelum candore recenti
  107. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  108. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  109. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  110. quod simul ac primum nubes succedere soli
  111. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  112. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  113. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  114. ut noscas splendore novo res semper egere
  115. et primum iactum fulgoris quemque perire
  116. nec ratione alia res posse in sole videri,
  117. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  118. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  119. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  120. fulguribus pingues multa caligine taedae
  121. consimili properant ratione, ardore ministro,
  122. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  123. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  124. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  125. exitium celeri celeratur origine flammae.
  126. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  127. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  128. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  129. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  130. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  131. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  132. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  133. nec sanctum numen fati protollere finis
  134. posse neque adversus naturae foedera niti?
  135. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  136. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  137. non ruere avolsos silices a montibus altis
  138. nec validas aevi vires perferre patique
  139. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  140. ex infinito quae tempore pertolerassent
  141. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  142. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  143. continet amplexu terram: si procreat ex se
  144. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  145. totum nativum mortali corpore constat.
  146. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  147. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  148. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  149. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  150. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  151. non alias alii quoque res cecinere ?
  152. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  153. aeternis famae monimentis insita florent?
  154. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  155. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  156. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  157. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  158. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  159. denique natura haec rerum ratioque repertast
  160. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  161. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  162. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  163. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  164. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  165. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  166. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  167. tanto quique magis victus fateare necessest
  168. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  169. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  170. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  171. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  172. nec ratione alia mortales esse videmur,
  173. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  174. atque illi quos a vita natura removit.
  175. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  176. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  177. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  178. dissociare intus partis, ut materiai
  179. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  180. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  181. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  182. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  183. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  184. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  185. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  186. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  187. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  188. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  189. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  190. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  191. ex infinito quae possint forte coorta
  192. corruere hanc rerum violento turbine summam
  193. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  194. nec porro natura loci spatiumque profundi
  195. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  196. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  197. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  198. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  199. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  200. quare etiam nativa necessumst confiteare
  201. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  202. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  203. inmensi validas aevi contemnere vires.
  204. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  205. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  206. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  207. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  208. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  209. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  210. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  211. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  212. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  213. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  214. et siccare prius confidunt omnia posse
  215. quam liquor incepti possit contingere finem.
  216. tantum spirantes aequo certamine bellum
  217. magnis inter se de rebus cernere certant,
  218. cum semel interea fuerit superantior ignis
  219. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  220. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  221. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  222. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  223. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  224. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  225. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  226. obvius aeternam succepit lampada mundi
  227. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  228. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  229. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  230. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  231. ignis enim superare potest ubi materiai
  232. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  233. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  234. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  235. umor item quondam coepit superare coortus,
  236. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  237. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  238. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  239. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  240. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  241. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  242. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  243. nam certe neque consilio primordia rerum
  244. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  245. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  246. sed quia multa modis multis primordia rerum
  247. ex infinito iam tempore percita plagis
  248. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  249. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  250. quae cumque inter se possent congressa creare,
  251. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  252. omnigenus coetus et motus experiundo
  253. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  254. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  255. terrai maris et caeli generisque animantum.
  256. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  257. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  258. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  259. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  260. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  261. diffugere inde loci partes coepere paresque
  262. cum paribus iungi res et discludere mundum
  263. membraque dividere et magnas disponere partes
  264. omnigenis e principiis, discordia quorum
  265. intervalla vias conexus pondera plagas
  266. concursus motus turbabat proelia miscens
  267. propter dissimilis formas variasque figuras,
  268. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  269. nec motus inter sese dare convenientis,
  270. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  271. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  272. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  273. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  274. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  275. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  276. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  277. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  278. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  279. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  280. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  281. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  282. partibus erumpens primus se sustulit aether
  283. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  284. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  285. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  286. matutina rubent radiati lumina solis
  287. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  288. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  289. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  290. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  291. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  292. corpore concreto circum datus undique saepsit
  293. et late diffusus in omnis undique partis
  294. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  295. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  296. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  297. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  298. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  299. nec levia ut possent per summas labier oras,
  300. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  301. versent et partes ut mundi totius extent;
  302. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  303. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  304. his igitur rebus retractis terra repente,
  305. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  306. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  307. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  308. et radii solis cogebant undique terram
  309. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  310. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  311. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  312. augebat mare manando camposque natantis,
  313. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  314. corpora multa vaporis et altaque caeli
  315. densabant procul a terris fulgentia templa.
  316. sidebant campi, crescebant montibus altis
  317. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  318. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  319. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  320. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  321. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  322. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  323. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  324. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  325. atque levissimus super influit auras
  326. nec liquidum corpus turbantibus auris
  327. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  328. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  329. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  330. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  331. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  332. unum labendi conservans usque tenorem.
  333. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  334. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  335. ex utraque polum parti premere nobis
  336. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  337. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  338. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  339. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  340. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  341. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  342. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  343. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  344. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  345. passim per caeli volvunt summania templa,
  346. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  347. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  348. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  349. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  350. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  351. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  352. in variis mundis varia ratione creatis,
  353. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  354. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  355. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  356. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  357. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  358. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  359. evanescere paulatim et decrescere pondus
  360. convenit atque aliam naturam supter habere
  361. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  362. partibus mundi, quibus insita vivit.
  363. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  364. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  365. nec caput est oneri collo nec denique totum
  366. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  367. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  368. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  369. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  370. sic igitur tellus non est aliena repente
  371. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  372. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  373. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  374. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  375. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  376. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  377. partibus mundi caeloque revincta;
  378. nam communibus inter se radicibus haerent
  379. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  380. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  381. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  382. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  383. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  384. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  385. iamne vides quantum tenuis natura valere
  386. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  387. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  388. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  389. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  390. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  391. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  392. nil magnis intervallis de corpore libant
  393. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  394. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  395. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  396. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  397. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  398. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  399. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  400. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  401. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  402. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  403. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  404. per multum, specie confusa videntur
  405. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  406. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  407. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  408. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  409. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  410. scire licet perquam pauxillo posse minores
  411. esse vel exigua maioris parte brevique.
  412. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  413. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  414. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  415. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  416. Illud item non est mirandum, qua ratione
  417. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  418. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  419. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  420. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  421. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  422. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  423. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  424. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  425. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  426. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  427. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  428. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  429. percipiat calidis fervoribus ardor,
  430. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  431. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  432. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  433. accidere ex una scintilla incendia passim.
  434. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  435. possideat multum caecis fervoribus ignem
  436. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  437. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  438. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  439. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  440. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  441. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  442. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  443. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  444. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  445. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  446. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  447. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  448. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  449. evanescere enim rapidas illius et acris
  450. imminui supter viris, ideoque relinqui
  451. paulatim solem cum posterioribus signis,
  452. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  453. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  454. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  455. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  456. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  457. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  458. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  459. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  460. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  461. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  462. alternis certo fluere alter tempore possit,
  463. qui queat aestivis solem detrudere signis
  464. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  465. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  466. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  467. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  468. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  469. posse alternis e partibus ire.
  470. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  471. diversas ire in partis inferna supernis?
  472. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  473. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  474. At nox obruit ingenti caligine terras,
  475. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  476. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  477. concussos itere et labefactos multo,
  478. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  479. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  480. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  481. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  482. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  483. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  484. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  485. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  486. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  487. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  488. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  489. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  490. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  491. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  492. semina confluere et solis reparare nitorem.
  493. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  494. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  495. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  496. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  497. tempore et inpubem molli pubescere veste
  498. et pariter mollem malis demittere barbam.
  499. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  500. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  501. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  502. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  503. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  504. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  505. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  506. aut quia sol idem sub terras atque superne
  507. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  508. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  509. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  510. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  511. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  512. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  513. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  514. distinet aequato caelum discrimine metas
  515. propter signiferi posituram totius orbis,
  516. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  517. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  518. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  519. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  520. aut quia crassior est certis in partibus ,
  521. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  522. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  523. propterea noctes hiberno tempore longae
  524. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  525. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  526. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  527. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  528. propterea fit uti videantur dicere verum.
  529. Luna potest solis radiis percussa nitere
  530. inque dies magis id lumen convertere nobis
  531. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  532. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  533. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  534. inde minutatim retro quasi condere lumen
  535. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  536. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  537. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  538. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  539. est etiam quare proprio cum lumine possit
  540. volvier et varias splendoris reddere formas;
  541. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  542. labitur omnimodis occursans officiensque,
  543. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  544. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  545. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  546. versandoque globum variantis edere formas,
  547. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  548. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  549. inde minutatim retro contorquet et aufert
  550. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  551. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  552. astrologorum artem contra convincere tendit,
  553. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  554. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  555. denique cur nequeat semper nova luna creari
  556. ordine formarum certo certisque figuris
  557. inque dies privos aborisci quaeque creata
  558. atque alia illius reparari in parte locoque,
  559. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  560. ordine cum videas tam certo multa creari.
  561. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  562. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  563. Flora quibus mater praespargens ante viai
  564. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  565. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  566. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  567. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  568. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  569. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  570. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  571. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  572. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  573. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  574. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  575. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  576. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  577. nam cur luna queat terram secludere solis
  578. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  579. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  580. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  581. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  582. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  583. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  584. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  585. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  586. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  587. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  588. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  589. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  590. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  591. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  592. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  593. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  594. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  595. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  596. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  597. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  598. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  599. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  600. quove modo possent offecto lumine obire
  601. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  602. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  603. omnia convisunt clara loca candida luce,
  604. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  605. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  606. tollere et incertis crerint committere ventis.
  607. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  608. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  609. florida fulserunt viridanti prata colore,
  610. arboribusque datumst variis exinde per auras
  611. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  612. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  613. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  614. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  615. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  616. multa modis multis varia ratione coorta.
  617. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  618. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  619. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  620. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  621. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  622. imbribus et calido solis concreta vapore;
  623. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  624. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  625. principio genus alituum variaeque volucres
  626. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  627. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  628. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  629. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  630. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  631. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  632. crescebant uteri terram radicibus apti;
  633. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  634. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  635. convertebat ibi natura foramina terrae
  636. et sucum venis cogebat fundere apertis
  637. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  638. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  639. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  640. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  641. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  642. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  643. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  644. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  645. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  646. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  647. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  648. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  649. simul volucres variantibus formis.
  650. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  651. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  652. mutat enim mundi naturam totius aetas
  653. ex alioque alius status excipere omnia debet
  654. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  655. omnia commutat natura et vertere cogit.
  656. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  657. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  658. sic igitur mundi naturam totius aetas
  659. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  660. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  661. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  662. conatast mira facie membrisque coorta,
  663. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  664. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  665. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  666. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  667. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  668. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  669. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  670. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  671. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  672. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  673. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  674. ut propagando possint procudere saecla;
  675. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  676. semina qua possint membris manare remissis,
  677. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  678. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  679. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  680. nec potuisse propagando procudere prolem.
  681. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  682. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  683. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  684. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  685. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  686. principio genus acre leonum saevaque saecla
  687. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  688. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  689. et genus omne quod est veterino semine partum
  690. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  691. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  692. nam cupide fugere feras pacemque secuta