De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  2. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  3. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  4. donec diluxit rerum genitalis origo?
  5. natus enim debet qui cumque est velle manere
  6. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  7. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  8. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  9. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  10. notities hominum divis unde insita primum est,
  11. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  12. quove modost umquam vis cognita principiorum
  13. quidque inter sese permutato ordine possent.
  14. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  15. namque ita multa modis multis primordia rerum
  16. ex infinito iam tempore percita plagis
  17. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  18. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  19. quae cumque inter se possint congressa creare,
  20. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  21. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  22. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  23. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  24. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  25. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  26. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  27. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  28. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  29. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  30. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  31. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  32. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  33. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  34. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  35. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  36. vitai causa valido consueta bidenti
  37. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  38. si non fecundas vertentes vomere glebas
  39. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  40. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  41. et tamen inter dum magno quaesita labore
  42. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  43. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  44. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  45. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  46. praeterea genus horriferum natura ferarum
  47. humanae genti infestum terraque marique
  48. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  49. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  50. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  51. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  52. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  53. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  54. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  55. cui tantum in vita restet transire malorum.
  56. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  57. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  58. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  59. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  60. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  61. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  62. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  63. Principio quoniam terrai corpus et umor
  64. aurarumque leves animae calidique vapores,
  65. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  66. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  67. debet eodem omnis mundi natura putari.
  68. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  69. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  70. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  71. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  72. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  73. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  74. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  75. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  76. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  77. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  78. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  79. principio pars terrai non nulla, perusta
  80. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  81. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  82. quas validi toto dispergunt venti.
  83. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  84. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  85. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  86. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  87. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  88. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  89. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  90. semper abundare et latices manare perennis
  91. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  92. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  93. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  94. partim quod validi verrentes aequora venti
  95. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  96. partim quod supter per terras diditur omnis;
  97. percolatur enim virus retroque remanat
  98. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  99. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  100. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  101. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  102. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  103. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  104. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  105. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  106. omnia iam resoluta forent et in versa.
  107. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  108. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  109. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  110. inrigat adsidue caelum candore recenti
  111. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  112. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  113. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  114. quod simul ac primum nubes succedere soli
  115. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  116. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  117. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  118. ut noscas splendore novo res semper egere
  119. et primum iactum fulgoris quemque perire
  120. nec ratione alia res posse in sole videri,
  121. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  122. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  123. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  124. fulguribus pingues multa caligine taedae
  125. consimili properant ratione, ardore ministro,
  126. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  127. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  128. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  129. exitium celeri celeratur origine flammae.
  130. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  131. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  132. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  133. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  134. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  135. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  136. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  137. nec sanctum numen fati protollere finis
  138. posse neque adversus naturae foedera niti?
  139. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  140. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  141. non ruere avolsos silices a montibus altis
  142. nec validas aevi vires perferre patique
  143. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  144. ex infinito quae tempore pertolerassent
  145. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  146. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  147. continet amplexu terram: si procreat ex se
  148. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  149. totum nativum mortali corpore constat.
  150. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  151. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  152. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  153. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  154. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  155. non alias alii quoque res cecinere ?
  156. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  157. aeternis famae monimentis insita florent?
  158. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  159. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  160. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  161. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  162. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  163. denique natura haec rerum ratioque repertast
  164. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  165. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  166. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  167. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  168. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  169. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  170. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  171. tanto quique magis victus fateare necessest
  172. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  173. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  174. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  175. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  176. nec ratione alia mortales esse videmur,
  177. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  178. atque illi quos a vita natura removit.
  179. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  180. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  181. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  182. dissociare intus partis, ut materiai
  183. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  184. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  185. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  186. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  187. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  188. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  189. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  190. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  191. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  192. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  193. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  194. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  195. ex infinito quae possint forte coorta
  196. corruere hanc rerum violento turbine summam
  197. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  198. nec porro natura loci spatiumque profundi
  199. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  200. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  201. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  202. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  203. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  204. quare etiam nativa necessumst confiteare
  205. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  206. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  207. inmensi validas aevi contemnere vires.
  208. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  209. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  210. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  211. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  212. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  213. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  214. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  215. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  216. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  217. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  218. et siccare prius confidunt omnia posse
  219. quam liquor incepti possit contingere finem.
  220. tantum spirantes aequo certamine bellum
  221. magnis inter se de rebus cernere certant,
  222. cum semel interea fuerit superantior ignis
  223. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  224. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  225. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  226. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  227. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  228. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  229. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  230. obvius aeternam succepit lampada mundi
  231. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  232. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  233. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  234. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  235. ignis enim superare potest ubi materiai
  236. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  237. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  238. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  239. umor item quondam coepit superare coortus,
  240. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  241. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  242. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  243. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  244. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  245. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  246. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  247. nam certe neque consilio primordia rerum
  248. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  249. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  250. sed quia multa modis multis primordia rerum
  251. ex infinito iam tempore percita plagis
  252. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  253. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  254. quae cumque inter se possent congressa creare,
  255. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  256. omnigenus coetus et motus experiundo
  257. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  258. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  259. terrai maris et caeli generisque animantum.
  260. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  261. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  262. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  263. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  264. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  265. diffugere inde loci partes coepere paresque
  266. cum paribus iungi res et discludere mundum
  267. membraque dividere et magnas disponere partes
  268. omnigenis e principiis, discordia quorum
  269. intervalla vias conexus pondera plagas
  270. concursus motus turbabat proelia miscens
  271. propter dissimilis formas variasque figuras,
  272. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  273. nec motus inter sese dare convenientis,
  274. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  275. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  276. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  277. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  278. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  279. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  280. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  281. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  282. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  283. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  284. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  285. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  286. partibus erumpens primus se sustulit aether
  287. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  288. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  289. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  290. matutina rubent radiati lumina solis
  291. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  292. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  293. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  294. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  295. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  296. corpore concreto circum datus undique saepsit
  297. et late diffusus in omnis undique partis
  298. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  299. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  300. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  301. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  302. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  303. nec levia ut possent per summas labier oras,
  304. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  305. versent et partes ut mundi totius extent;
  306. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  307. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  308. his igitur rebus retractis terra repente,
  309. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  310. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  311. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  312. et radii solis cogebant undique terram
  313. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  314. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  315. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  316. augebat mare manando camposque natantis,
  317. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  318. corpora multa vaporis et altaque caeli
  319. densabant procul a terris fulgentia templa.
  320. sidebant campi, crescebant montibus altis
  321. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  322. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  323. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  324. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  325. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  326. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  327. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  328. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  329. atque levissimus super influit auras
  330. nec liquidum corpus turbantibus auris
  331. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  332. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  333. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  334. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  335. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  336. unum labendi conservans usque tenorem.
  337. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  338. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  339. ex utraque polum parti premere nobis
  340. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  341. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  342. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  343. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  344. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.