De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam gaudere novis rebus debere videtur
  2. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  3. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  4. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  5. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  6. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  7. donec diluxit rerum genitalis origo?
  8. natus enim debet qui cumque est velle manere
  9. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  10. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  11. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  12. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  13. notities hominum divis unde insita primum est,
  14. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  15. quove modost umquam vis cognita principiorum
  16. quidque inter sese permutato ordine possent.
  17. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  18. namque ita multa modis multis primordia rerum
  19. ex infinito iam tempore percita plagis
  20. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  21. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  22. quae cumque inter se possint congressa creare,
  23. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  24. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  25. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  26. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  27. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  28. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  29. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  30. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  31. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  32. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  33. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  34. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  35. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  36. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  37. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  38. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  39. vitai causa valido consueta bidenti
  40. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  41. si non fecundas vertentes vomere glebas
  42. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  43. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  44. et tamen inter dum magno quaesita labore
  45. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  46. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  47. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  48. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  49. praeterea genus horriferum natura ferarum
  50. humanae genti infestum terraque marique
  51. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  52. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  53. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  54. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  55. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  56. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  57. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  58. cui tantum in vita restet transire malorum.
  59. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  60. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  61. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  62. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  63. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  64. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  65. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  66. Principio quoniam terrai corpus et umor
  67. aurarumque leves animae calidique vapores,
  68. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  69. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  70. debet eodem omnis mundi natura putari.
  71. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  72. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  73. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  74. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  75. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  76. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  77. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  78. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  79. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  80. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  81. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  82. principio pars terrai non nulla, perusta
  83. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  84. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  85. quas validi toto dispergunt venti.
  86. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  87. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  88. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  89. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  90. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  91. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  92. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  93. semper abundare et latices manare perennis
  94. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  95. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  96. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  97. partim quod validi verrentes aequora venti
  98. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  99. partim quod supter per terras diditur omnis;
  100. percolatur enim virus retroque remanat
  101. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  102. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  103. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  104. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  105. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  106. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  107. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  108. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  109. omnia iam resoluta forent et in versa.
  110. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  111. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  112. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  113. inrigat adsidue caelum candore recenti
  114. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  115. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  116. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  117. quod simul ac primum nubes succedere soli
  118. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  119. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  120. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  121. ut noscas splendore novo res semper egere
  122. et primum iactum fulgoris quemque perire
  123. nec ratione alia res posse in sole videri,
  124. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  125. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  126. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  127. fulguribus pingues multa caligine taedae
  128. consimili properant ratione, ardore ministro,
  129. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  130. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  131. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  132. exitium celeri celeratur origine flammae.
  133. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  134. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  135. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  136. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  137. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  138. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  139. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  140. nec sanctum numen fati protollere finis
  141. posse neque adversus naturae foedera niti?
  142. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  143. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  144. non ruere avolsos silices a montibus altis
  145. nec validas aevi vires perferre patique
  146. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  147. ex infinito quae tempore pertolerassent
  148. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  149. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  150. continet amplexu terram: si procreat ex se
  151. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  152. totum nativum mortali corpore constat.
  153. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  154. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  155. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  156. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  157. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  158. non alias alii quoque res cecinere ?
  159. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  160. aeternis famae monimentis insita florent?
  161. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  162. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  163. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  164. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  165. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  166. denique natura haec rerum ratioque repertast
  167. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  168. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  169. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  170. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  171. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  172. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  173. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  174. tanto quique magis victus fateare necessest
  175. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  176. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  177. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  178. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  179. nec ratione alia mortales esse videmur,
  180. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  181. atque illi quos a vita natura removit.
  182. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  183. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  184. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  185. dissociare intus partis, ut materiai
  186. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  187. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  188. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  189. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  190. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  191. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  192. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  193. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  194. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  195. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  196. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  197. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  198. ex infinito quae possint forte coorta
  199. corruere hanc rerum violento turbine summam
  200. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  201. nec porro natura loci spatiumque profundi
  202. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  203. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  204. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  205. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  206. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  207. quare etiam nativa necessumst confiteare
  208. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  209. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  210. inmensi validas aevi contemnere vires.
  211. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  212. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  213. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  214. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  215. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  216. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  217. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  218. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  219. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  220. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  221. et siccare prius confidunt omnia posse
  222. quam liquor incepti possit contingere finem.
  223. tantum spirantes aequo certamine bellum
  224. magnis inter se de rebus cernere certant,
  225. cum semel interea fuerit superantior ignis
  226. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  227. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  228. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  229. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  230. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  231. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  232. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  233. obvius aeternam succepit lampada mundi
  234. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,