De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  2. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  3. nam gaudere novis rebus debere videtur
  4. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  5. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  6. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  7. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  8. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  9. donec diluxit rerum genitalis origo?
  10. natus enim debet qui cumque est velle manere
  11. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  12. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  13. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  14. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  15. notities hominum divis unde insita primum est,
  16. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  17. quove modost umquam vis cognita principiorum
  18. quidque inter sese permutato ordine possent.
  19. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  20. namque ita multa modis multis primordia rerum
  21. ex infinito iam tempore percita plagis
  22. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  23. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  24. quae cumque inter se possint congressa creare,
  25. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  26. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  27. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  28. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  29. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  30. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  31. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  32. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  33. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  34. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  35. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  36. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  37. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  38. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  39. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  40. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  41. vitai causa valido consueta bidenti
  42. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  43. si non fecundas vertentes vomere glebas
  44. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  45. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  46. et tamen inter dum magno quaesita labore
  47. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  48. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  49. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  50. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  51. praeterea genus horriferum natura ferarum
  52. humanae genti infestum terraque marique
  53. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  54. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  55. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  56. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  57. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  58. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  59. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  60. cui tantum in vita restet transire malorum.
  61. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  62. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  63. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  64. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  65. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  66. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  67. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  68. Principio quoniam terrai corpus et umor
  69. aurarumque leves animae calidique vapores,
  70. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  71. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  72. debet eodem omnis mundi natura putari.
  73. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  74. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  75. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  76. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  77. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  78. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  79. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  80. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  81. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  82. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  83. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  84. principio pars terrai non nulla, perusta
  85. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  86. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  87. quas validi toto dispergunt venti.
  88. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  89. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  90. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  91. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  92. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  93. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  94. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  95. semper abundare et latices manare perennis
  96. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  97. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  98. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  99. partim quod validi verrentes aequora venti
  100. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  101. partim quod supter per terras diditur omnis;
  102. percolatur enim virus retroque remanat
  103. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  104. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  105. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  106. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  107. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  108. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  109. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  110. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  111. omnia iam resoluta forent et in versa.
  112. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  113. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  114. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  115. inrigat adsidue caelum candore recenti
  116. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  117. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  118. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  119. quod simul ac primum nubes succedere soli
  120. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  121. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  122. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  123. ut noscas splendore novo res semper egere
  124. et primum iactum fulgoris quemque perire
  125. nec ratione alia res posse in sole videri,
  126. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  127. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  128. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  129. fulguribus pingues multa caligine taedae
  130. consimili properant ratione, ardore ministro,
  131. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  132. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  133. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  134. exitium celeri celeratur origine flammae.
  135. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  136. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  137. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  138. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  139. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  140. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  141. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  142. nec sanctum numen fati protollere finis
  143. posse neque adversus naturae foedera niti?
  144. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  145. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  146. non ruere avolsos silices a montibus altis
  147. nec validas aevi vires perferre patique
  148. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  149. ex infinito quae tempore pertolerassent
  150. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  151. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  152. continet amplexu terram: si procreat ex se
  153. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  154. totum nativum mortali corpore constat.
  155. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  156. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  157. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  158. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  159. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  160. non alias alii quoque res cecinere ?
  161. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam